Eratosthenes Batauus de terrae ambitus vera quantitate, a Willebrordo Snellio, Dia tōn ex apostēmatōn metrousōn dioptrōn suscitatus

발행: 1617년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

more I lictore vetuerit: & fasces lictorios ianuae sub. miserit is, cui se oriens occidensque submiserat . inquit Plinius lib. 7. cap. 3o. Hic inter alia & varia ingenii sui

monumenta librum de Oceano publicavit. In quo - multa geographica pertracta vir, partim nude dc simpliciter, partim etiam μι ημαπικώτερον, inquit Strabo libro secundo. In isto igitur opere suae gae ς siae argumenta di rationes ab ipso expressas vix dubito, quς iamen pO- steritatem plane fugissent, nisi unus Cleomedes nobis eas conservavisset. Cujus modus ita habet. Posidonius duobus locis R hodo de A lexandria sub eodem moridiano, ut putabat, assumptis, Canobum stellam primae magnitudinis in temone Argo navis, utrobique observavit, quanta altitudine supra horizontem attolleretur. Is a atem cum in toto Septentrione nusquam

sit conspicuus, horizontem in Rhodo demum strii, git: Alexandris autem quadragesima octava maximi circuli parte attollitur, qui sunt gradus septem cum semisse: dc itineraria distantia quam ex navium cursu oc nautarum ex perimentis cognovisse potuit stadiorum quinque millium. Vnde per proportione conclusit uni gradui in terra deberi stadia sexceta sexaginta sex cum duabus tertiis. Sit enim ou mundi axis, s punctu Canobus, qui horizontem in Rhodo stringat. atque ideo ait in ea horizon Rhodius. hinc ae sit horizon Alexandrinus, altitudo Canobi supra hunc eodem tempore culminantis ei 7 gr. 3o ser. Erit itaque anguius iae itidem gr. go scr. Namque observationes inr dc s Rhodi dc Alexandriae in terraei perficie instituis non discrepant ab ijs, quae in terrae centro instituuntur. per a propositi

nem cap. 2.Sed cum terrae centrum cum centro mundia idem sit, sequitur per 3 propositionem ejusde capitis,

92쪽

peripheriss Is es planε similes

esse. atque ideo. peripheriam sin' ierra itidem esse 7 gr. 3O scr. hoce est, ut Posidonius loquitur, quadrage limam octavam partem maximi in terra cinis

culips.Vides itaque quinque mille stadia per multiplieata dare totius terrae ambitum a Cooo stadi rum. & propterea uni gradui cedere stadia 666έ. Quae omnia accurate & legittime ita concluduntur, si hyp thesas quas ad quaesiit solutionem assumpsit omnino usquequaque verae sint. Videlicet altitudinem Canobibenε accurate observatam, locorum positum sub e dem meridiano, & eorundem inter se distantiam legi, timam. quae ideo singula nobis pressius erum examinanda.

93쪽

Cap. XIV.

T primum quidem Canobi

in meridiano culminantis alii tudinem Geminus autor perantiquus eandem plane prodi. dii in sua Isagoge. ο δε υπηδαλίω-Αγγῆς - πος ἀώρκανως λονομα ετ . Ου-

τM: ἐν A'λέαιδλεια A. et νηαλωσέμφωνήσ- - τι-ταρτον-IM. Insignis stella, quq silaeit in summo gubernaculo navis Argo Canobus dicitur. Atque hec Canobi stella in Rhodo dissiculter cernitur, aut saltem ab excelsis locis. At Alexandriae planissime. nam quarta fere signi parte supra horizontem sublimis apparet. Idem Plianius libri secundi cap. o. Canobus stella quartam fere partem signi unius supra terram eminere Alexandris in tuentibus videtur, eadem 1 Rhodo terram quodam . modo ipsam stringere. Idem Eudoxi observationibus, qui trecentis propemodum annis Posidonium antecessit,quoque comprobatur,quemadmodumStrabo secundo suae Geographiae libro testatur. In Gnido linquit inest Eudoxi specula non multo reliquis aedificiis excelsior, ex qua is fertur Canobum spectasse. λεγθαι

dus autem &Rhodus, di xicinae, 6c sub eodem parallelo sunt: ut jam de observatione nobis salis constet, cum Eudoxus quoque non καὶ' ἰλ

94쪽

eadem asserat non eum securus squi enim potuit iribus propemodum seculis isto major j venum

e suismet ipsius observationibus edoctus. Neque ero Gnidia Eudoxi specula tantum celebratur.sed in AEgyp o quoque ante Heliopolim ubi annos tredecim cum Platone apud sacerdotes vixit. Vnde ille coelestium coiaporum motus observabat. Atque harum observationum fructum in suo ad posteritatem transmisit, ubi siderum a se notatorum intervalla dc loca, ortus, culminationes, occasus qua potuit diligentia consignavit. Vir haud dubie magnus ivt non jam Hipparchus omnium primus ausus sit annumerare post cris stellas,& sidera ad normam ex pangere : sed ut credi par est, accuratius diligentiusque. Verum ad canobum redeo. Eundem quoque, apud Strabonem, a sede excelsa specula in extrema Hispaniae ora horizonte stringere otiis servatum Posidonius testatur. Cum itaque Cnidus,

Rhodus. dc illa Hispaniae ora, etiam Prolomaeo sub e dem parallelo statuantur, nihil causae superest cur de Rhodia Posidonij observatione quidquam amplius dubitemus, nisi ipsa sidera palam de coelo aliud clamitarent . in Ptolomaei tabulis de canobo ita legitur. inal tero gubet nactito praecedetis longitudo I 7 gr. Io scr. t titudo au strina 7s gr. Oscr. Hinc igitur per sphaeric rum triangulorum doctrinam ejusdem declinatio sive distantia ab aequinoctiali dabitur j I gr. a 3. Atqui si ve rum est Canobum in Rhodo horizontem stringere.

quemadmodum Posidonius asseverare non dubitat .s

quitur in Rhodo poli altitudinem esse graduum 33 dcia scr. Hipparcho dc veteribus Omnibus palam recia- mantibus, qui eum 36gr. ita duntaxat elevari prodide. runt. Est enim eadem qus Gnidi. Gnidus autem in

95쪽

eonspectu habet Samonium Cretae promontorium.

Cretati utem ab Attica versus austrum sitam csse omnes Geographi loquiuitur. atqui Athenas altitudinem Poli habere 3 graduum fere, non P. OlCmarus listhim, scd Hipparchus quoque autor est. cxijus ipsi mima ver-ha adscribam. G-- ιρε η GHωφν ό εν Ἀλνoiae: ἔ εον η- σμμερον

Supponatur vero inquit in nobis ad hujus rei considerationem Horizon Atheniensis, ubi maximus dies est horarum I aequinoctialium, altitudo autem polici citer 37 graduum. recte adjecit circiter, est enim 37 gr. 3ostri Ciam. inquam. Rhodia poli altitudo sit iantum 36 graduum, ex hac autem Canobi observatione eadem emciatur is gr. 3ast. amplius sesquigradu justo major: aut Ptolomaeum in assignanda Canobi longitudine deceptum, quod nonnullos suspicari video: aut Posidonium in observanda ejus altitudine hallucinatum necesse est. Atqui Ptolomaicus Abacus mirum in modum cum observatis, & secum consentit. si enim verum est Canobum Alexandriae quaria signi parte, qui sunt 7 gr. 3ostr. supra horizontem extare ut Geminus & Plinius testantur, ejus autem declinatio ab aequinoctiali ex canonibus Ptolomaicis a nobis sit calculo

inventa I I gr. 21 scr. haec utraque summa conflata d

bit 38 gr. 38scr. pro aequinoctialis altitudine Alexandriae. unde poli elevatio relinquitur 3 I gr. ascr. qui calculus cum AIexandrini poli inclinatione apud Pio- Iomaeum quam arctissime consentit. Vi plane constet Posidonium & duobus gradibus cum semisse supra horizontem elevatum extitisse , cum ille

eum-dicat stringere, quod profecto per L quam

96쪽

quam mirum videatur tantum σφαλμι in amum vurum cadere potui me. nam quod Eudoxi observatio ejus errori patrocinari videatur, nullius admodum est magni momenti. is enim e Gnidia specula Canobum tantum spect ivit .neque ideocontinuo sequiturCanobum illic horigontem soIum strinxisse. hoe enim nusquam est proditum. Itaque alicunde aliquid impedimenti Posidonio objectum existimo. montium altitudine conspectum secundum horizontis planitiem impediente. quod ex Strabonis libro decimoquarto planum fiet. Insulae. inquit, ambitus est stadiorum 92 Prima occurrit Lindus, si a Rhodiorum urbe naviges, insula ad dextram relicta urbs monti imposita, admodum versus meridiem vergens de Alexandriam maxime. templum ibi est Minervae Lindiae nobile,1 Danai. dibus positum. Primum Lindi, pro se rempublicana' gesserunt, ut oc Camyrenses dc Ialysii. postea aurem omnes in unam urbem Rhodum coluerunt. Post Lindum Iria sequitur dc Mnasyrium pagi. Inde Alabyris,

mons istorum sane locorum altissimus : ibique tem

plum Iovis Alabyrii postCamyrus. Hinc pagus Ialysus:

supra hanc munitio sive arx, Ochyroma hinc nomen habens sequitur post stadia circiter octoginta Rhodiorum urbs. Rhodiorum urbem in septentrionali insulς parte positam, & Lindum magis austrinam latitudo utriusque apud Ptolomaeum coarguit. Alabyrius igitur mons quoque meridiem a Rhodo spectat Ionge altissimus ut igitur parcE sumamus altitudo ejus esto 3 stadiorum, distantiam 1 Rhodorum urbe I Io stadiorutar. atque ideo stellae i gr. Is scr. supra horizontem elevatae eius verticem demum stringent. ut mirum non suillic nobum sidonio horizontem stringere visam,

97쪽

qui supra Horizontem ipsum a gradibus eleratus,atque

ideo dimidio quasi gradu montis vertice altior dum xat videretur. Hic Posidonii error est primus, & sane praecipuus. CAp. XV.

Lter etiam sequitur de Iocorum intervallo. Neque enim eam tantam esse quisquam probabit . qua quidem in re u riantes veterum sententiae nihil admodum certi statuere

nos sinunt. Posidonius quidem inter Rhodum & Alexandriam ponit stadia quinque millia. ali i tamen aliter. Plinius libri quinti capite primo &triis cesimo. Sed pulcherrima, inquit, & libra Rhodus circuitu I3o mille passuum. aut si potius Is doro credimus Io 3. habitata urbibus Lindo, Camyro, Ialyso &nunc Rhodo. distat ab Alexandria AEgypti 78 millibus, ut isidorus tradit. ut Eratosthenes 469 M. ut Mutianus 3 oo M. omnes variant Isidoro suist Gaa stadia. Eratostheni 373 a. Mutiano oo'. neque tamen quinquam omnium Posidonio subscribit. Strabo libro se- . cundo de Eratosthene. jam a Rhodo Alexandriam usque, secundum ductum per haec loca meridianum. . non multo minus quatuor stadiorum millibus esse ait.

Λt idem eodem libro prope finem. Λ Rhodo Alexan-

98쪽

driam usque trajectus est quater mille stadiorum , ciriscum navigatio dupla. Eratosthenes ait nautarum esse hanc opinionem, & quosdam maris istius trajectui dictam assignare quantitatem, alios non vereri quinque millia tribuere. se sciothericis gnomonibus usum obis servasse 37 gr. so scessio Posidonius qui istiee ι λιτοαν hoc a nautis cognoscere quidem potuit, qui istud excursus spatio rudi modo tantum conjectarent. qui mos Geographis in usu est. Ita Ponti Euxini longitudinem & latitudinem expressit Herodotus Melpomene. Haec autem , inquit, ita dimensa sunt. Navis ut plerumque ad summum coniicit septuaginta millia orgyarum,die longiusculo, noctu sexaginta mil- Iia. Iam vero e faucibus ponti adPhasin hic enim Pontus longi sime patetὶ novem dierum est navigatio , &noctium octo, quae fiunt centum undecim millia oris gyarum. Ex his orgyis confiunt undecim millia dc centum stadia. E Scythica autem usque ad Themiscyram. quae est prope flumen Thermodontem hie namque Ponti latissimum est9 trium dierum duarumque noctuum est navigatio, quae fiunt orgyarum trecenta ac triglaita millia, stadiorum vero tria millia ac trecenta.

Hunc igitur in modum pontus ac Bosphorus & Hellespontus a me dimensia sunt, dc secundum ea quae dixistum habent. unde esticitur noctis & diei spacio consici stadia mille trecenta. haud aliter illos quoque qui Rhodo Alexandriam navigabant itineris consecti rationem inivisse credibile est . ut diurna spatia per stadias mos aut miliasmos dinumerarent. quam dubia autem fide, ipsbrum inter ipsos disiensio coarguit. de Erat sthene autem quod affertur ipsum gnomonicis organis

eorum locorum diramiam dunta at 3 7 o, stadiorum,

99쪽

deprehendisse hic locum non habet. ille enim istud ea

abaco suo latum deprompsit, neque alia ulla experientia confirmare potuit .assumpta enim utriusque loci di stantia gradum s nam supra capite 3 ratione gnomo. nica Rhodi latitudinem 33 gr. a scr. deprehendimus quam ab Eratosthene esse hic planu sit.ὶ Iam vero unus gradas quantitate 7oo stadijs taxata, emciuntur stadia 3733 , qui numerus ab illo Eratosthenis haud multum abludit. Neque tamen Eratostheni amrmanti contra

omnem nautarum experientiam credere habemus ne.

cesse. Uerum ut Posidiatum absolvam. etiam meridianorum positus examinandus restat. Rhodum dc Alexandriam stib eodem meridiano collocari Eratosthenes quidem amrmavit. Stabo lib.a. Ab Alexandria in recta linea cum Nili defluxu omnes contentiunt esse navigationem ad Rhodum, indeque praeter Cariam loniam usq; ad Troadem, Byzantium & Borystenis ostia.& saepe alibi. sed hoc nomine ab Hipparcho reprehensum Eratosthenem idem autor est, & ista ruduscule expressa tot locorum continuatio, &tam manifesta disi

iocatio satis indicat. quin ipse Sitabo libro septimo Chelidonias insulas Canobico ostio Alexandriae vicino opponit trajectu quater mille stadiorum. ut plane/ ista dicta appareat. Ptolomsus autem Alexandriam I gr. 3ostr. Rhodo orientalionem constituit. neque vero mirandum fuerit, Graecos ita meridia norum in transmarinis locis fuisse incertos,qui divino magneticae acus munere carerent. quam ante quadringentes ut summum, annos in usum primum adhibitam Phoenix huius seculi Iosephus Scaliger existimabat.Sed cursum suum dirigebant, Graeci quidem ad Helicem & clarissimos septenuiones. alij vero ad illam

Parvulam Cynosuram, L ii, M.

100쪽

a fidum daeeoocturna Phaemcm in aru - . cursu inierure brevi convertitur orbe.

atque eo quidem directius quam illi cursum tenet. sed cum cogitabimus ipsam stellam potarem state Hippa chi duodecim ut minimum gradibus a mundi polis a fuisse s quam tamen mundi polum esse dicebat Erat

sthenes in faeile intelligemus eorum observationes I uore specie, non ad tenue elimatas fuisse. interdiu vero etiam de sole meridiano nihil admodum certi ipsis constitui potuisse. Cum contra hoc seculo minimas quaique particulas & Omnes mundi plagas accuratissi me nauticae pyxdis ope explicemus. vi mirum non sit ista rudiore Minerva ab ipsis expressa fuisse. Quamo, rem quantum auxilii exabaci SPtolomaicis nobis accedat id nunc quoque experiamur. Latitudo Alexandriae est 3I graduum, Rhodi so. differentia s. longitudinis

differentia I gr. Iostr. unde per sphaericorum trianguis

Iorum calculum vera utriusque loci distantia dabitur 5 gr. I scr. quae minor est ea quam Posidonius usurpatagr. I 6 scr. distantia autem itineraria wm stadiorum ut proxime. quare uni gradui cederent stadia 6 quae hallucinatio manifestissima est. Cum igitur hic neque latitudinis differentia legitii ma a Posidcnio constituatur,& itineraria distantia in lubrico versetur; neque meridianorum positus accuratus ab apso usurpetur; se quitur omnes ei us rationes vacillare,neque quidquam tini inde colligi aut concludi posse. dc profecto intinus sit qui ista certa ratione dirigere, aut ad veri ratis normam exigere postulet. Et, ut dicam quod sentio, videtur mihi Posidonius eandem personam cum alio schemate in schena producere voluisse. Atque ideo ad Ptolomaeum dc istos potius transeamus, qui huic negotio

SEARCH

MENU NAVIGATION