Eratosthenes Batauus de terrae ambitus vera quantitate, a Willebrordo Snellio, Dia tōn ex apostēmatōn metrousōn dioptrōn suscitatus

발행: 1617년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

spei ham. A mari, inquit, Heliopolin usque sursum

contendenti iter eiusdem est spatii, quod Athenis ab ara duodecim Deorum Pisam fert, & ad delubrum I . vis olympi j quae itinera si quis computet, inveniet non amplius quindecim stadijs differre. Nam via Λ-thenis Pisam quindecim solum stadijs minor est quam mille quingenta stadia: at via, mari Heliopolim usque

hunc stadiorum numerum aequat. Ibidem etiam latitudinem Egypti a stagno Selbonide , quem Casius mons tangit, Pompei Magni sepulchro nobilis, usque

ad Plini hin et e sinum sexaginta schoenis vel stadij si et mille sexcentis definit. Et Strabo libro I . AEgypti inquit maritima sunt ab ore Pelusiaco ad Canopicum longitudine sta liorum ter mille trecentorum. Atque idem totius Dei ae ambitum paulo post tantu termille stadiorum pronuntiat, ni si locus sit mendosus. tanta profecto in locorum intervallis occurrit disterentia, ut vix aliquid sani inde exprimas. Ist mus inter Pelusium& Arabici sinus recessum ad Heroum urbem, Straboni tantum voo est stadiorum, Posidonio fere I boo. Quod si haec locorum distribuito ubiq; accurata ac diligens, non autem mendax aut mendosa suisset, iam Olim orbis descriptionem quam exactissimam habuissemus, &- magna omnes nos molestia liberasset. Verum non

una talum dissicultas ex itinerum aufractibus hic objicitur: sed i pa quoqRe mensurarum diversitas, quae in eadem regione varia saepe est& multiplex: ut qui eas omnes ad unam normam exigere postulet, operam prorsus ludat. Et ne longius abeam distantiam horum locorum ad Nilum i quia cum eo nobis rem esse Eratostheni placuit ex veterum monumentis ac testimonijs accuratius examinare suerit operae pretium. A --

82쪽

me Alexandriam usque stadia esse deeem millia Strabo libro suae Geographiae secundo his verbis prodidit. -- εἶ μεσαν δε εἰσι ν

Dτευλν olia Mεροί o Et Plinius quoque libri a. cap. 73. cum Syenen quinque millibus stadiorum supra Alexandriam collocavisset, statim idem subjicit de Meroe. Contra Herodotus in Euterpe, qui Syenen usqile penetravit paulo majorem mensurae modum ponit, atque ita computat. A mari Heliopolin tueoo stadia; in deThebas novem diebus navigari, stadia autem 486o. Hinc ad urbem nomine Elephantinam stadia gro. Est autem Elephantina insula& urbs in Nilo contra Syenen posita. quibus additis emciuntur stadia 718 o. quae summa paulo est pinguior qu1 ista Sirabonis aut Plini j. Et ipse Strabo libro i7. Ex

Eratosthene scribit a Syene ad mare Nilum decurrere stadia 33oo. Eratosthenis quidem numerus a recepto

inter Syenen & Alexandriam intervallo haud mulium differt ut postmodu illas Oo stadia amputasse videatur, propter Nili obliquitatem ab unitate alvei & vertice ipsius Debiae usque ad ostiumCanonicum Alexandriae

vicinum. Atqui cum in omni terreno itinere pars ferEtertia aut quarta deduci debeat , ut locorum distantia per lineam brevissimam, quae recta est,exprimatur,Ηerodoti mensiura huc revocetur, quae ab Elephantina

ad mare statuit stadia Igo. & hinc succidatur pars te tia; reliqua erunt stadia 787 ; si pars quarta supererunt demum stadia 3 383. ut quasi medium sit 3 Coo. Verun tamen quam lubrica sint ista, quamque incertis indici js haec conjectcra constet . quis est qui non intelligat Atqui omnis Geometrica ratio non , sed λα- heri, esste debet. Praeterea vero id incommodi quoque

83쪽

que nisu per huc accedit, quod mensura in aliis atque aliis .Egyptiorum nomis diversa & dispar in usu fuerit, ex quibus ea distantia esset colligenda. Atque hoe

Sitabo libro undicimo disertis verbis expressit. Nos inquit cum adverso Nilo subveheremur , alia, alijs usi mensuris schoenos numerabant ab urbe ad urbem. Ita ut idem schoenorum mimeriis alibi longioris alibi brevioris navigationis spatio con veniret. re ita inde ab inlatio tradita, ct in hunc ulque diem observata. Quod imium libro 17 rursum confirmat. Atque ab Alexandria quidem linquit) ad ipsius Dcitae verticem ianium est circuitionis. Artemidorus dicit octo dc viginti schoenorum adversi amne eam navigationem esse, id est octingenta dc quadraginta fladiorum nam triginta stastiorum schoenum facit. Nobis quidem navigantibus alia atque alia f. hoenorum mensura distantias indica. verunt, ut quibusdam in locis quadraginta stadiorum schoenum, aut plurium etiam faterentur. Esse autem

apud AEgyptios variam schoenorum quantitatem ipse Artemidorus in sequentibus declarat. Α memphi . enim usque in Thebaidem scoenos singulos pronuntiat esse centum ac viginti stadiorum. a Thebaide usq; ad Syenen sexaginta. at Plinius libri s. cap. Io. de M roete lacu. Alij inquit schoenos in Ion tudinem palere quadraginta faciunt, schoenumque stadia triginta,ita fieri longitudinis cetum quinquaginta millia passuum. . idem asserit Ptolomaeus Geographiae libro primo cap.

II .& I 2.Quamobrem, cum schoenorum qualitas adeo

inaequalis per totam AEgyptum demonstrata sit, & veterum sententiae super eorum magnitudine adco discrepantes, Eratosthenes mediam viam quodammodo institit , atque ex aequo dc bono schoenorum quantita-

I iij tem

84쪽

m ERAT Os THENIS BATAVI.tem quadraginta stadijs definivit, quod Plinius 3 et

libri Ia. cap. I . Eratosthenes inquit , Rhoeno tribuit stadia quadraginta, alij triginta duo. Atqui hoc non est te ceriis &constantibus rationibus evincere, quem admodum par erat Mathematico & conveniens. sed divinatione assequi, &ex rumoribus vulgi, aut ciliariorum ac nautarum sermonibus aliquid certi in rebus Mathematicis definire. Quamobrem ut concludam. Cum Eratosthenes in locorum intervallo tantopere hallucinetur & fluist iet, ut nihil certi inde quisquam constituere aut definire possit. Neque ipse gaeod si amhine organis Eui hymetricis instituerit, & vulgari cuidam a que populari tantum ἰ ρia fidem habuerit. Neque praeterea eorundem locorum distantiam in partibus maximi circuli satis arcu rate desini verit, haud mirandum est posteros eius observationibus non acquievisse. sed in rem eandem quoque diligentius postio dum incubuisse.

85쪽

Disinatio eccumam Eratostbenis geodota ab

Hipparobo sit reprehensa.

AE, C ipse,quς iam in medium

protulimus argumenta, aut alia his affinia Hipparchum hominem φιλαλον λατον, neque unquam absque novo laudis praeconio Ptolomaeo dicendum, impulere ut istuc quoque coiagitationes&curas suas verteret.

Id enim, ut inquit Plinius, in Eratosthene coarguendo,&reliqua omni diligentia mirus , adjicit stadiorum paulo minus viginti quinque millia. Atque ideo cum Eratostheni terrae ambitus sit ducentorum quinquaginta millium stadiorum, Him 'parcho fuerit ducentorum septuaginta sepie millium. si quidem Plinio credimus. Nam & Stiabo autor est Hipparcho, utpote qui non Geographiam scriberet,sed ea quae Eratosthenes scripsisset in sua Geographia ex minare & singula reprehendere fuisse familiare. cre . quia non tantum coeli, expansis ad normam stellis, descriptionem; sed etiam hujus soli quam emendatis.

smam posteris tradere conatus sit. Hunc enim primum aliquot locorum latitudines ex observatis derivavissePtolomaeus testatur. Ideoque accuratius veterem

Geographiam excussisse fit verisimile. Et Cicero ipse ad Atticum tib a. Epist. 6. Α scribendo inquit. prorsus abhorret animus. Etenim susconstitue-

86쪽

Iam magnum opus est, ita valde Eratosthenes, quem mihi peroposueram a Serapione & Hipparcho reprehenditur. In duos enim Geographicos Eratostilenis Commentarios,totidem Animadversionum libros Hipparchus publicavit. floruit poti Eratosthene annis Ioo.Qdib ps vero argumentis Hipparchus Eratosthenem refellere & emendare sit conatus haud facile dixerim.Videtur autem hanc gaeodesiam terrio suarum animad versionum libro tractavisse. Nam de Eratosthenis libri secundi partem ριοι - μάρ- fuisse Strabo testatur. Ideoque Hi pparchus quoque in epilogo sui libri secundi monet. v τῶ τρίτω α

tio potiorem animadversionum partem fore Mathe. maticam, ex parie tamen quoque Geographicam. Et sane jam olim quoque ante Hipparchum Eratosthenis mensuram In dubium vocatam Strabo libro primo di

enim legendum &dispungendum cum doctissimo Ca-Dubono sentio. Vtrum vero, inquit, tanta sit terreni ambitus quantitas, quantam iste asseverat, posteriores ei non assentiuntur, neque ejus dimensionem approbant. deinde subjicit. At Hipparchus tamen in consignandis singulorum locorum phaenomenis eadem illa uirpat intervalla. in Meroes Alexandriae & Borysthenis intervallo ait eum non nihil a vero aberravisse. Videtur mihi hoc dicere. Eratosthenem quidem ab ali is.& Hipparcho ipso erroris damnatum, & tamen nihil ominus i psummet Hipparchum in locorum distantiis explicandis Eratosthenis mensuram retinuisse, ita vetuni gradui septingenta stadia tribueret, non autem decima

87쪽

cima parte amplius, quod tamen Plinius nominatim expressit. Cur autem hujus Strabo nusquam memineis rit, causam arbitror eam fuisse, quod ista demum interitum librum conjecerit, cui plane se astipulari Str bo fatetur, ut ab eo toto abstineat, neque literam in coullam moveat aut mutet . Et cum Hipparchus in reliquis omnibus locorum distant ijs ijsdem usus sit, quibus Eratosthenes intervallis, mirum videri non debet huius mentionem 1 Strabone nusquam fieri. Et hoc illud est quod libro secundo ait. Hipparchum eandcmponere terrae quantitatem, quam Eratosthenes. & addit eum nominatim dicere. non enim multum inier-

esse ad coelestia phaenomena in singulis locis, sive quis ita usurpet, an vero ut posteriores tradiderunt. unde dc illud constat etiam aliquos ante Hipparchum, de Eratosthenis ιικοβ α dubitavisset. Sed cum Hipparchus eadem omnino intervalla locorum assumat, quae Eratosthenes , neque in his ab eo dissentiat, plane dissi cile di admodum arduu m fuerit diu inare, quibusnam tandem argumentis Hipparchus Eratosthenem refellere instituerit. qua tamen in re eum mirum vocat Plinius.

Si libeat experiri exemplum ab Hipparcho ipso obser-,vatum proferam. Byzantii aestivo solstitio gnomo ad suam umbram habet rationem quam Iao ad I , ibi itaque meridiana solstitialis altitudo solis fuerit 7ogr. 7 lc. a sec. & poli gr. 3 sic. 3 8. sec. Mercie autem insula & urbs in Nilo est, cui solem verticalem Eratosthenes & Hipparchus ex Philone prodiderunt quinque & quadraginta diebus ante solstitium. Atqui ex Ptolomaicis canonibus constat solem eo tempore obtinuisse 16 gr. 3o scr. tauri praeter propter, cuius declinatio itidem tabula Iholomaicae datur Κ δ7 gr.

88쪽

a gr. 3 scr. 3 I sec.quide quadrante subducti relinquunt 7a gr. 36scr. 29see. altitudinem aequinoctialis. & propterea poli elevationem 17 gr. 3 scr. 3I sec. qiis de Byzantina altitudine subducta relinquunt differentiam 26 gr. Oscr. ut iam illa is scrupula disci ibi aris missa faciam. Cunaque Hipparchus inter Byzantium di Meroen si beodesere meridiano statuat distantiam i8ooo stadiorum apud Strabonem, emcitur uni gradui deberi stadia 6 a. Atque ita in reliquis omnibus stadias mis, quorum mentio extat apud Strabonem paulum quid a septingentis stadiis vari ire deprehendes. in quibusidam etiam plane consentire , si accuratius expendas. Vi hujus tantae rei vestigium solum apiid Plinium e lare valde mirum videri possu, nisi aliorum opera dc

industria hac in rc collocata plane emet obliterata dc sepulta. Eratosthcnem sane distantiam inter Syenem &Alexandriana suo arbitratu contraxime, etiam ex Plinio

colligere est . qui libri quinii capite nono Syenen a Ni li fitara 6oo passuum millibus secundum Artemido rum distare scribit. secundum Iubam oo. At secundum Aristocreontem ab l .liphini ide ρος contra Syenen sita est ad mare 3 o. Tande ipse mensuram ita e plicat. Elephantis insula, inquit, infra novissimum catarracten 3o passuum millibus & sueta Syenen I 6

millibus habitatur. navigationis AEgyptiae finis. ab Alexandrias S 6 mille passuum. In tantum erravere primi res. Itaque distantia inter Alexandriam & Syenen Pilanio talum sS6 millium, quς sunt stadia 683:vndeam in hirtis minor, quam ab Eratosthene colligitur. Rursum idem inter Syenen & Meroen libri Ia. cap . 996 pas suum millia collocat. S lib. 3 cap. 29. sub finem a Ne

89쪽

longe maior distantia haec est quam ab Eratosthene po- . natur sunt enim 96a passuum millia, stadia 7696. unde si pro obliquitate viς deducatur pars tertia , reliquaerunt 3III. Latitudo Syenes demonstrata supra esta3 gr. 3 I see latitudo autem Meroes I 7 gr. 3' scri ii aqui differentia 6 gr. 48 scr. bene accurata, per quem numerum illa distantia divisa definiet unius gradus quantitatem stadiorum 7sa. verum ista longe post Hipparchi

aetatem sub Nerone demum accuratius explorata, neque tamen satis instituto nostro condigne definita, ut ipsum nihil juvare potuerint. Cum istis coniecturis nihil proficere, etiam illud succurrebat Eratosthenem Cyrenaeum, & qui Alexandriae a Ptolomaeo usque secundo ad Ptolomaeum quinium bibliothecae regiae prς- fuisset, forsan usum mensitra AEgyptica & pcdeAlexandrino ac Regio,Hipparchum autem Graeco.Rationem autem regii pedis ad Graecum ex Herone colligo esse ut 4 ad ras , hoc est Ia 3 pedes Regios vel etiam Philetaereos aequari I44 pedibus Graecis,unde concludes 7oo stadia secundum hanc mensuram aequari So6 stadijs.

quod abHipparchi scopo est alienissimum. qui gradum

duntaxat τ o stadias taxat. Neque vero aut Eratosth nem aut Hipparchum moris atque consuetudinis receis Ptae tam imperitos,& mensurarum ignaros existimare

debemus: atque ita etiam aqua hic nobis haeret . st ista quoque conjectura nihil quidqua proficimus, Quamobrem cum Hipparchi argumenta nobis non conflenti ac Hipparchum quoque posteri emendarim, quorum sententiae etiam Ptolomatus substribit,ad ictos demum uanseamus,d si quid inestus afferant, ploremus. i

90쪽

6 ERAT os THENIS BATAVl.

CAP. XIII.

Observandi modui a Posidonio serpatus.

Entesimo plus minus anno post Hipparchum Posidonius philois sophus Geographicum studium.& hanc gaedesiam instituit, sine qua illud plane frustra tentari vir

prudentissimus animadvertetrat. Fuit is Apamea Syriae oriundus, Panaetii iaccetar, quem Strabo libro sextodecimo doctissinium vocat suae aetatis Philosophorum. Ποσήδώνιος ο Στω ς,τ ' η ιἀσφιλοσοφων πολυμιγ- eumque mathematum laude clarum, non tantum tentata terreni

globi gaeodesia, sed & veterum praeconia, & summorum virorum familiaritates coarguunt. A Cicerone ejus automaton laudatum a de Natura Deorum. Qi odsi, inquit, in Scythiam aut in Britanniam sphaeram aliquis atrulerit hanc, quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cujus singulae conversiones idem efficiunt in Sole dc Luna, & in quinque stellis errantibus, quod emei tui in coelo singulis diebus&noctibus. Mein hujus sciemi alis sit bnixus ausiis fuit pronuntiaremon minusὶ quadringeniorum stadiorum a terra altitudinem esse, in qua nubila ac venti nubesque proveniant. QDd profecto arduum fuit initio tentavisse. Eius au- otitas apud viros etian, si tun tanta,ut Cn Pompe-jus Mithridatis' bello intraturi, Posidonii sapientiae professione clari domum, sores percuti de

SEARCH

MENU NAVIGATION