De cultu religioso dissertationes quinque, in quibus Ecclesia Romana ab idololatriae crimine vindicantur. ... Autore P. Antonio Boneto, e Societate Jesu

발행: 1691년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

De Cultia Sanctorum. Ogis quidem improbetur. Quantum,inquit,ad. i. A Sanctos attinet , qui carne mortui iii iust ι, Christo vivunt, si quam illis orationem 6. ., is attribuimus, ne iis quidem ipsis somnie tiri mus, aliam esse rogandi Dei viam, quam si Christum qui solus via est;aut alio nomi Lat. , , ne esse acceptas eorum preces. Haec plana sunt atque perspicua Non alia es Sanctos rogandi via, quam Christum, aut Deum ipsum Christi nomine Bene habet causam

obtinemus.

Docet enim Ecclesia Catholica, Sanctos nonnisi Christum communem Dominum, vel cette per ejus nomen& sanguinem, Deum ipsum pro salute hominum ... obsecrare , nec ab eo quicquam , nisi in iuugratiam charissimi Filii ejusque merito rum vi atque aestimatione, impetrare. Bo-- 'φ' num se utile es, inquit Concilium Tridentinum , Sanctos suppliciter invocare ,

ob beneflcia inpetranda a Deo, perfluum ejus Iesum Christum Dominum nostrum, qui salus noster Redemptoris Salvatore

ad eorum orationes , auxilium , opemque confugere. Et an Catholicorum in templa nusquam pedem intulisse , neque nostros precationum libros voluisse oportet illum , qui nesciat, Romanam Ecclesiam,

232쪽

ro Dissertatio tertia,

nonnisi interposito Christi nomine, ae commendatione, quicquam a Deo flagi, lateri a Sanctis veri id unum exposcere

ut vel Christum pro nobis , vel Deum ipsum per Christi arterita deprecentur,

Christi, inquam , cujus reverentia, ut ait Paulus, nunquamnon Pater amantissimus exoratur. Quare cum Ecclesia Catholica probe intelligat virtutem atque opportunitatem Christi mediatori, non modo eius nomen lauthoritatem , sed ipsummet Deum inominem aeterno Patri repraesen tat, ut precibus, qua Vel nos ipsi, vel quas Sancti, nostro nomine, Deo iaciunt, major ex ejus nomine sic commendatione vis atque robur accedat. Atque haec est tertia cultus Sanctorum specie , qua mindo declaranda succedit.

233쪽

ARTICULUS III. De Sacrificio quod

Sanctorum Deo offertur.

PRINCIPI obisvare juvat, ne. XXXIV. quaquam me in ilIud incumberes, ut Missa est probem , Missam verum esse sacrificium, saetifi- in quo Christus ipse victima sit, quae ritu ' 'incruento, aeterno Patri a Sacerdotibus immoletur. Hujus rei veritatem , quam alibi Calviniani oppugnant , hic certe permittunt, cum Ecclesiae Romanae ex eo Idololatriae crimen.intendant, quod Missa, quam verum sacrificium existimat, in honore Sanctorum celebrare non dubitet. Hoc enim pacto inquiunt nobilissimum Religionis opus, cultusque unimo debitus rebus creatis exhibetur. Ut Catholico huic dogmati lux aliqua afferatur , afferimus Christum speciebus Eucharistiae contectum , sensuumque usiuatque ossicio spoliatum , quodam velut imortis genere defungi I tum ut mortalium animos revocet ad memoriam Passio, nis, ac mortis pro eosum salute olim fortiter obitae , tum ut dolorum suorum

234쪽

ro Dissertatio tertia,

a ne ac patientiae merita,humanae redemptionis , t pretium, aeterno Patri repraesentet tum ut cruentae oblationis virtutem, ac fructum iis impertia qui ad incruentum istud sacrificium conficiendum, Vota , studium, aut peram conserunt. Atque ea solum ratione contendimus Missam esse sacrificium Christianae Religionis proprium incruentum illud quidem , exemplumque ac monumentum cruenti alterius sacrificii olim in cruce peracti sacrificium, inquam , ubi Christus neque iterum divinae justitiae satisfaciat, neque novum humanae Redemptionis pretium persolvat quasi, ejus in cruce satisfactione,mortalium steIera non fuerint abunde expiata; sed in quo Christi meritorum lac satisfactionum

fructus , ejus morte ac laboribus comparati, hominibus applicentur.

.es, . . Addimus quatuor esse hujus sacrificii

qui uis munera , V quatuor potissim de causisse illud offerri; ad summum Dei in res omnes

crificu

a san imperium prontendum Lad satisfaciendum ni itio divinae justitiae , humrii nobilissimae Hostiae L, a, supplicati Onmad agendas de acceptis bene- .h H ficu gratias, novaque rursum identidem Propi impetranda Asserimus denique, quantum-1 j iri Vis Missae in honorem Sanctorum celebren-

i' tur, quatuor illa Religionis ossicia, ad Deu

235쪽

De Cultu Sanctorum. Iopulique Opt. Max. ad Sanctos autem minum referri. Neque enim cum sacrificium celebramus, id nobis propositum est, ut vel praestantissimam Sanctorum naturam, summumque in re omnes imperium Veneremur vel petita delictorum venia iratum eorum animum mollia mus , vel

gratiam illis ob accepta jam beneficiarcseramus 3 vel ut nova eliciamus Dei certe uni optimo, Maximo sacrificium in eos fines offerimus, vel summam ejus in promovenda Sanctorum praedestinatione sapientiam ac benignitatem celebraturi; vel acturi gratias de beneficiis in Sanctos aut in nos ipsos, eorum deprecatione, collatis vel delictorum nostrorum veniam

rogaturi, quam Sancti conjunctis studiis, precibusque ab illo nobis emagitant, non quidem jure suo, sed per nomenin merita sanctissimae victimae quam eam ob causam , aris imponimus. Quaerimus itaque, quid haec omnia a recta Religionis norma deflectant anaenam , hujusmodi cultu , Deo injuria inferatur Qua ratione Christus Sanctis subjiciatur Cum ex modo dictis perspicuum sit, soli Deo, eidemque aeterno Patri ejus merita , sanguinem in corpus offerri. Haec si adversarii luo pondere

236쪽

ros Dissertatio tertia, testimare voluerint , intelligent prosecto, duo illa inter se plurimum discrepare quod Missae sacrificium Sanctis ' quod Deo

soli in Sanctorum memoriam offeratur. pl. Nec frigide , ut solent , ac pueriliter exclamabunt rem csse plane inauditam, o quod Concilium Tridentinum asserat, o non offerri Sanctis sacrificium Missae, o licet in eorum memoriam offeratur. aeuamvis inquit, inhonorem, memo i,, riam Sanctorum aliquas interdum Missas e.... Ecclesia celebrare consueverit non tamen

ri Deo. Et rursum si quis dixerit imposuram, esse uiris celebrare in honorem Sancto. rum , ct pro eorum intercissone apud

Se xa Deum obtinenda , anathema st. ς'' Fateantur, inquam, adversarii fieri posse, ut sacrificium ita in honorem, memoriam Sanctorum celebretur, hoc est, tum ut eum Optimum, Maximum eorum sanctitatis authorem Veneremuri

tum ut de collata illis caelesti felicitate, gratias ei agamus amplissimas ue tum ut acceptissimae victimae oblatione moveatur, ad indulgenda nobis varia beneficia quae Sancti, per ejus nomen sanguinem, ab eo nobis exposcunt. Ex quo tamen haud consequitur sacrificium Sanctis offeret haud

ideo

237쪽

De cultu Sanctorum, ostideo certe quod quatuor illi sacrificii fines superius memorati ad Deum solum non ad Sanctos reserahtur. Atque hic observare juvat recentiores pi4cais Calvinianae Sesteministros non modonis confingere, Milia farcrificium ab Ecclesia Romana Sanctis sterri , sed si maxime illa foret ejus sententia ac disciplina , eam ab istis authoribus inani plane infirmaque argumentatione redargui.

Placet rem ex occasione paulo attentius , explorare. Est haec, inquiunt, in qua Rhs iii se libet Religione sacrificiorum perpetua ' da , certaque lex ut Victima tum Sacerdoti ne nova, offerenti, tum ei cui stertur , dignata Recent.

te inferior sit. Observatur illud ipsum Oό1'. in sanctissimo Crucis sacrificio, in quo Dςxi6-

humana natura,quae hostiae Vice fungitur, at te

longe ignobilior est tum Christo Deo ἱζ ἡ 'si homine sacrificante , tum a terno ci, ita se Patre, cui hujusmodi victimae sanguine 2D2n ac nece litatur. Vertim in sacrificio Deo eui missae, quod in honorem Sanctorum 'i' xvx celebratur , perturbatur ordo ille, cum Hostia quae Sanctis offertur dignita--ac illis longissime antecellat. Ut hujus argumentationis fallacia de xxxmprehendatur, distinguenda sunt duo Iacrificii genera , in vera eligione usitata, Dd

238쪽

α1o Dissertatio tertia,

alterum in lege veteri , cujus ministri fuere homines , alterum in Evangelica lege, in quo Deus ipse voluit Sacerdotis munus' partes obire. Et in veteri quidem lege, De Optimi Maximi, amplitudini atque potentiae, cum qua nullare creata aequari conferrique potest Hostia longe inferior crat Ignobilior item homine offerentes, cum Deus omni-nb vetaret, humanas sibi Hostias immolari , more impiorum sacrificulorum,

qui teste Propheta Regio Fundebant

sanguinem innocentem, sanguinem suarum

suarum quas sacrificabant sculptilibus Chanaam. Quare cum Sacerdotibus, pleb,

que adstanti nefas esset suo sanguineis

capit , Divino numini litares, caesam ac mactatam victimam, suum in locum substituebant quo videlicet indicarent, ut animantem illam in sua , ita se in Dei conditoris potestate csse, paratosque similiter , ad vitam fmguinem , pro ejus gloria ac dignitate tuenda , cum reS posceret . profundendum. At in sacrificio Evangelicae legis quod in Cruce olim peractum est, victimam Deo, cui offerebatur, inferiorem fuisse nemo dixerit, nisi qui cum Ario aut Nestorio sentiat. Etenim qui adversus Haereticos cillos cum Ecclesia

239쪽

Christiana rite existimat, humanam naturam Divinae in eadem Verbi Persona, substantiali vinculo , fuisse conjunctam fateatur ille necesse est, caesam in Cruce victimam, Deo ipsi , cui offerebatur dignitate parem , atque aequalem extitisse. Siquidem gravissimo Pauli, Sanctorumque Patrum testimonio constat,non humanam solum naturam , sed ipsam prorsus Christi Personam, victimam fuisse illam, qua una potuit Divinum numen in Cruce placari.

Rem Apostolus certissime his verbis definiit Christus Iesus qui derit Redem ilistionem semetipsum pro omnibus. Et rursum Christus dilexit nos, o tradidit semetipsum pro nobis oblationem seisiam Deo. in

enim voce semetipsum persona, non natura significeturi iis omnino locis declaratur, ipsam Christi Perinam fuisse Hostiam oblationem , nostraeque pretium Redemptionis. Et vero haec Apostoli verba adeo expressa fiant, ut Sanctis subinde Patribus visum sit, illa in eamdem omnino sententiam adhibere Augustinus libro quarto de Trinitate, ait in omni sacrificio quatuor observanda esses, Illu qui offert sacrificium, alteru cui offerturi rem ipsam quae offertur;& illos pro quibus offerturiadditque mira bili Crucis sacrificio singulare illud con-

240쪽

aia Dissertatio tertia, Aust i tigisse;ut idem isse unus verusque, Mediatis

Trin. e. unu cum Eo maneret,cui offerebat; unus ipse' ' ust,qui sterebat, o quod offerebat Ireruma. . . libra de Ci Vitate Dei. Sacerdos, inquit,

in opse Christo offerens pse droblatio. Ambro-: h. . sius ita rena coiitrahit. Irim Sacerdos, idem ης - Hostia. Cui Fulgentilis totidem penetis F. Verbis suffragaturi Sacerdos o sacri fide ad scium. Ex quibus liceat in hunc modum. ratiocinari. Sanctissimi Crucis sacrificii non alia fuit victima quam idem ille qui sacrificium offerebat Sacerdotis ossicio tui ibi. iungebatur. Atqui non humana solum natura , sed Persona Christi, sic Christus ipse cus Homo, Sacerdotem agebat: Igitur non natura sola, sed Christus ipse Deusin Homo, in salutari Crucis sacrificio

victimae munus implevit. xxxvita Et vero si Authoribus illis, qui de re ista adeo temere pronunciarunt , venisset in mentem attendere , quantum Crucis sacrificium caeteris praestet, non equidem

assirmassent, ejus victimam infimum dignitatis locum obtinere. In alus certe sacrificiis, quae divini numinis colendi vel exorandi causa fiebant , cum sacrificantibus nequaquam animus esset, oblationis suae pretium cum praestanrissima Dei natura conserre, aut aequali satisfactione ipsius

SEARCH

MENU NAVIGATION