De cultu religioso dissertationes quinque, in quibus Ecclesia Romana ab idololatriae crimine vindicantur. ... Autore P. Antonio Boneto, e Societate Jesu

발행: 1691년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

De alta Sanctorum. 23sam agant strenue ac diligenter lCumi itaque , ex mente etiam adverseriorum, non ea Ecclesiae cujuspiam sententia existimanda sit, quae illi tribuitur,

sed quam ipsa , bona fide, palam docet

ac profitetur 3 coram Deo & Angelis contestamur, non alia ratione, quam quae

modo exposita est , Sanctorum nomen atque nremoriam in Missae sacrificium a nobis induci. Hic autem a Scriptoribus Calvinianis vel acerrimis,in pugnacissimis sciscitari placet, quid eorum omnium, Christi Redemptoris ac Mediatoris dignitati vel minimum adversari videatur Verum ad haec attendere hominibus illis numquam placuit, ut solenni carmine suo exclamare perpetuo liceret, proh Impietatem proh Idololatriam' adeoque indoctam plebem ab Ecclesiae Catholicae Communione, odiosis hisce vocibus, absterrere. Atque ut Sanctorum, sic Imaginum cubium, iis artibus, iisque calumniis oppugnabant , sed nihilo feliciore exitu, ut X sequenti dissertatione constabit.

252쪽

i. Cultus Imaginusanctora Non est Idololam tria.

DISSERTATIO QUARTA.

De Cultu Imaginum Sanctorum.

RGUMENTA duarum seruperiorum disputationum cum iis quae modo dicturus sum

- ita connexa Videntur , Ut ve

lut duo principia statui possint, ex quibus, quod mihi in praesentia est propositum

rectissime concludatur , cultum videlicet, qui Sanctorum Imaginibus defertur, omni prorsus Idololatriae suspicione ac nota carcre Quodcumque enim de cultu eligioso commentum adVersarii nobis affingant, affirmare sane non audeant, maginibus Christi Sanctorum eundem a nobis cultum eandem reverentiam exhiberi Fateantur necesse est famulorum nos effigies, longe inferiori cultu, quam sum- christi mi Domini&ModeratoriSImagines Vene-

Viue rari. Ex quibus planE consequitur, quod ui cum cultus Imaginum Christi, ut supe

rius Quia culius Christi

253쪽

De alta Imag. Sanctorum, Isrius abunde probatum est , ei Majesta.

te ac jura violare nullatenus videatur, cultus Imaginum Sanctorum, qui longe inferior est , nec ejus dignitatem, nec debitum ei cultum imminuat. Praeterea si Idololatriae labes aliqua cultu rerum creatarum admixta foret, cum Sancti perinde ac eorum Imagine res Quin

vere creatae sint, majus sert in Sanctorum ἡ quam in Imaginum cultu subesset Idololaia Εἰς triae superstitionisque periculum. Et ratio in promptu est , quia cum Sancti multo

praestantiores sint lapideis meisque simulachris, eos utique majori reverentia atque honore dignamur. Quamobrem cum ex superius dictis liquido constet, honorem qui. ab Ecclesia Catholica Samctis tribuitur, nec Idolololatriam sapere, nec Religioni, divinoque cultui adversari: ex iis quoque conficitur cultum Imagi num neque in Deum injuriosum esse, neque ulla ratione cum Religionis virtute pugnare.

Huc quoque revocate licet ratiocinationem de maginibus Christi superius magi- institutam , eodemque pacto asserere cui cto umtum Imaginum Sanctorum , Idololatriam d. ti' haberi non posse , sive cultus ipse, sive Ieti Ru materia spectetur. Primo enim hujus La

254쪽

aus Dissertario quarta, modi Imagines oblectum cie male Idololatriae esse nequeunt, cum Idola non sint, neque e genere illorum simulachro- rum , quibus solebant prophani homines, falsorum numinum pmam: speciem adumbrare Deinde nequaquam no- his animus est , eo cultu infimam erga Imagines servitutem, summumque earum in nos Dominatum, atque imperium pro- fiteri quae omnia concurrere necesse foret, ut cultus ille Idololatriae nomine cense

Verum ut Ecclesiae Cathodicae ritus ille,

qui demonstratione ad communem intelligem huῖα iam magis accommodata,ab omni prorsus ..ia calumnia vindicetur, alio cultui taven ηpprob v rationi quae Sanctorum Imaginibus tribu

miracu

iis, quae uritur , Idololatriae notam inuri non: . posse , nisi Deus ipse hujusmodi Idolola-1- ;. rei author habeatur quandoquidem illa, ..i' eum cultum palam approbat , suoque

oorum testimonioe atque authoritate confirmat. Ut autem haec argumentati ab adversa- . . riis , etiam invitis ac reluctantibus iidem extorqueat, ex iisdem omnino principiis conficienda est, quibus illi utuntur, dum alia Christianae Religionis dogmata utrisque communia, adversus Iudaeos & Ethnicos, conjunctis nobiscum animis, tuentur.

255쪽

ne eatis Imag. Somrum. Ianimo quidem fateantur necessc est LII. vera germanaque , seu Vangelica , inhu, Vocant, miracula, a Deo solo essici posse,*: atque in illis tanquam insignitas, sum-lnm:ς. mae ejus potentiae o virtutis . notas appadirere. Cum enim,nullo praevio apparatu, Mdhibitisque etiam caμsis ac qualitatibus dissentaneis . mirabiles subitaeque fiunt mutatione , quae mmum ocuus patent, ac

diutissime perseverant 3 exempl gratia cum exiguo pulvere, aut luto, liaut papyrace imagine admota quispiam, ,&ab origine elinguis , vocis usum, coecus item visum recipit, membris , captus crura explicat aeger prope depositus convalescita late hiantis VulneriS o re pente obducitur; haec sane nec Daemonum industria, nec Magorum praestigiis , sed Dei unius vi ac potestate essiciuntur. Enim . svero cum haec omnia vim atque efficiis entiam superen Angelorum Mominum,. D monum, Astrorum , Plantarum, Elementorum,& caeterarum causarum naturalium , quae nec formam corruptam instaurare nec alienis ac minime idoneis instru- metuis issicere quicquam possunt Deum certe in iis casibus confugere necessi est, qui cum naturae author ac moderator sit, vim sibi d nonnullarum

256쪽

diis Dissertam quarta

rerum essicientiam propriam esse volitie quam naturalibus causis nequaquam impertiit. IV Adde, miracula ut Dei opera, ita Vel mifaeti ejus Vocem ac sermonem esse hoc estae 'solim illum ut verbis cita miraculis suam Mortalibus mentem aperire. Quemadmodum enim homines, intimos animi sensus, verbis aut signis,ita Deus sua mentis cogitata,tum verbis,tum signis mirabilibus, patefacere let, atque exterius indicare. Hebr. Ita docet Paulus his verbis. Contesante Dὸ seni se portentis Marcus vero

νε xo Domιno Iermonem coormante sequentibus fgnis Christus quoque rogatus a Iudaeis, ut alios quam seipsum causae suae testes produceret, hujusmodi dumtaxat mirabilium operum testimonium voluit adhibere. Ioa re,.si mihi non vultis raedere operibus crediter opera quae ego Dei in nomine Patris mei, hae Testimonium perhibent de me. Demum inter alios Sanctos Patres Augusti. Ep. s. nus haec habet Deus mirabilibus operibus

Da s loquitur. , Ex quibus perspicuum est, Deum opti- Λώ Tmum sanctissimumque , ut mentiri αxaeido, falsum dicere prorsus nequit , sic nec z.iti miracula patrare possie, ad errorem rice- φης ς' 'lus aliquod mortalibus suadendum.

257쪽

De cultu ag. Sanctorum. Istenim miracula sint instar divini sigilli , ac certissima divinae potentiae nota non

miniis 1 Dei sapientia ac sanctitate alienum est, divino hujusmodi signo , quam

verbo ac revelatione , mendacio authoritatem ac fidem afferre. Res tamen ita contingeret, si Imaginum cultus Idololatriae vitio laboratet. Siquidem Calvinianorum aequissimi inficiari vix audeant, nosti hac o superioribus aetatibus Deum hujusmodi cultum pluribus, iisque insignibus miraculis decorasse. V. Historici sanE complures scripsere mira θἀ,m;

eula fieri quondam solita, ad celebrem De Matris Imaginem, quae Constantino Imag poli in laquernis colebatur, de in cujus bi, tutela, Urbs ipsa, totumque orientale; .e.MImperium esse videbatur. Suis item mo 1 numenti consignarunt miracula alia Π'ysimiliter patiata, ad contactum Imaginum Theria.

sanctissimorum virorum Simeonis stylitae,ne 2

Theodori Siceotae, Anastasii Persae, quae ης quidem in omnes Orbis Regiones distra P eis in

hebantur rac ab omni hominum e n etinere velut perennes curationum fontes, .divinorum beneficiorum certissima pig- vphonora cupidissime expetebantur. Recentio : se quoque Historici miracula accurate recςnsent, quae hac aetate nostra emci-

258쪽

rao Dissertatis quarta.

untur coram Imaginibus Deiparae Virgianis, quas Deus in singulis pene Europae Regionibus, tanquam praesidium tutissimum collocavit. In Germania celeberrimum est Catholicae pietati monumen tum , Imago Virginis affaviensis Virginis Hallensis in Belgio in Italia Virgi-1 ff., is Lauretanae in Hispania Caesar-August-οῦ ii anae Virginis in Gallia Virginis Laetitia:-

Turisit ensic, aut Carnutensis Miracula iis in lo- Lauiet cis edita, seVeriori animadversicine ,

acriori examine explorata, ScriptoreS sapientissimi, iique doctissimi, memoriae prodiderunt. Ac ne Galliae finibus exeamus, nemo nescit in singulis fere Regni Provinciis eidem Deiparae Ustgini magines positas, maximo populorum , quos miraculorum fama undique eVocat, conμVentu ac frequentia celebratas. Visuntus pluribus in locis, Imagines Sanctorum Francisti Salesii, Vincentii Ferretii Francisci averti, aliorumque Vivunt spirant etiamnum innumeri testes mirabilium curationum 4 incolumitatis ab aegris mortalibus saepius impetratae , ad cono, Pectum, contactumque earum maginuni extantque palam suspensa ad aras, hujus modi miraculorum clarissima certissima

mo numenta.

259쪽

Cultuumet Sanctorum. at vim certe hujus demonstrationis alia VI. aratione adversariis declinare non licet daa. quam si vel omnia omnino, Vel saltem sta '

singularia ista miracula rejiciant. Atenim vera

racula

miracula omnia, etiam primis Ecclesiae olim in

temporibus, a Martyribus, aliisque viris chriae.

sanctissimis patrata , quibus Christiana ζαμ

Religio mirifice confirmatur , sane asper Ecet Ianari inficiari non audeant. Sed Deque .' recentiora quae a Catholici proseruntur, P '

universe mendacii ac falsitatis arguerintὶ Nam si bona fide disputare, ac Vetera praejudicia exuere omnino voluerint, intel- Iigent profecto, miraculis quae fiunt coram Imaginibus Sanctorum, iisdem rationibus fidem conciliari, quibus priorum temporumiracula probari consueverunt. Intelligent fas esse Iudatis atque Ethnicis, antiqua Christianae Religionis miracula iisdem cavillationibus argutiisque impetere, quibus recentia istaEcclesiae Catholicae miracula, Calviniani Scrrptore oppugnant. Cum enim illi ex iis miraculis , quae primis Ecclesiae temporibus, ab Apostolis ac Martyribus fiebant, Christianae Religionis veritatem, conjunctis nobiscum animis suadere conantur , Atheique Ethnici, 'scelerati quicumque homines,rebus hisce mirabilibus, captuque difficilibus acta.

260쪽

ar, Di natis quarra,

mant quibus amabo rationibus utimui ad eos redarguendos, ac refellendos Contendimus imirum , ipsique adversarii nobiscum una contendunt, rei cuipiam quantumcumque mirabili, dictuque inopitiata fide sane conciliari, authoritate plurnum criptorum quorum ea sit probitas ac sapientia, ut et ipsi in errorem in duci possint, nec alios in errorem inducereri ea vero modestia ac providentia, ut res sua aetate gestas confinge , ac memoriae mandare non audeant, quarum falsitatem innumeri testes etiamnum ustites, palam certoque convincant. Et vero nisi homines sapienti illa opinione ducereri . tu , concideret prorsus humana fides, vitaeque civilis societas omnis dirimeretur, cum vellent homines iis tantum rebus fidem adhibere, quas suis ipsi, vel oculis, ves auribus usurparent. Veniret nobis in mentem dubitare, an ille qui dictus est Alexatide aut Caesar 3 an ulla unquam Athenis, aut Romae Respublica extitisset. Revocarentur in dubium res olim bello, praestantissimis Ducibus praeclare, ac sortiter gesta 3 opera item a Phidia , Archimede, aliisque opificibus celeberrimis singulari solertia, artificioquc perfecta. Ambigeretur an Iaponum uspiam, &4j -

SEARCH

MENU NAVIGATION