De cultu religioso dissertationes quinque, in quibus Ecclesia Romana ab idololatriae crimine vindicantur. ... Autore P. Antonio Boneto, e Societate Jesu

발행: 1691년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ne Culta mat sanctorum. 2as um Regio, an India,' novus orbis extaret. Cuilibet demum homini dubium

incertumque foret an ex ea gente, ex iis

parentibus ortus sit et Si enim plurimi autores iique gravissimi, ac sapientissimi decipi possint, aliosque decipere, liceat utique de rebus illis omnibus dubi

tam.

Ea omnino ratione adversarii, dum contra theos aliosque solutioris vitae atque ingenii homine , pro Christiana Religione propugnant, ea inquam ratione, auctoritatem tuentur Historicorum Ua res olim a primis Christianis & Martyribus mirabiliter gestas, monumentis Ecclesiasticis consignarunt. Quamobrem mirum illis minime videri debet, quod

eorum morem institutumque retinentes, quam illi adversus communes hostes argumentationem adornant, eandem nos, in redarguendam ipsorum sententiam, convertamus. Contendimus itaque ut ex multitudine lapientia Historicorum, qui antiqua uisque temporibus edita scripsere miracula, maximum eorum testimonio robur accedit , ita ex multitudine ac

sapientia utorum WTestium, qui de miraculis ad Deiparae, Sanctorum imagines fieri solitis, omni asseveratione

262쪽

α: Diinrtatio quarta.

affirmant, summam illis certissimamque fidem conciliari. Addimus Veteres Scriptores illos majori integritate atque modestia praeditos, quam ut Religionem sanctissiimam figmentis, mendaciis stabilirent , quin immo ea ratione disturbaturos fuisti illos, quod spectare ac moliri videbantur. Cum enim commentitia illa fictaque miracula ab eorum aequalibus redargui facile possent , pronumerat existimare,Religionem illam nec sanctam nec divinam esse,quae non nisi commentis, fictisque fabulis niteretur , nec alio sane quam mendacissimorum hominum testimonio probaretur. Quid Vetet pariter assii mare, recentiores istos miraculo.

rum Scriptores , inter quos Episcopi Magistiatus , Doctores , viri cligiosi

numerantur , majori Te sapientia ac probitate, quam ut velint orbi univer fucum , hujusmodi mendacii , facere. Adde quod , cum corum miraculorum falsiitas patere facile posset , adeo non Sanctorum, imaginum cultum promoverent fictae istae narratiunculae, ut potius omnem et authoritatem fidemque detra- II herent. Cum enim Scriptores illi miracula recensent coram Imagine Virginis aure

263쪽

De Culis maris merum. 22stanae , praesente ac stupente frequentissima plebe patrata vel coram ejusdem Virginis Imagine columnae imposita , tota

mirante Caesar-Augustaci aut coram Imagine Hallensis Virginis , in luce atque oculis Belgii universici vel Neapoli coram Imagine S. Francisci averti, spectante

item ac mirante amplissima civitate Rursus cum nostrates authores similia mir cula commemorant non semel edita , ad

alias ejusdem Dei parae magines, in singulis pene Galliae Provinciis collocatas, ac rebus singulis circumstantibus locorum,&temporum accurate, indicatis, iisquen minatim appellatis , qui carum rerum teste ac participes extiterunt. Equidem nisi haec omnia certissime constarent , tot contra se Scriptores illi , testes atque adversarios concitassent, quot ea tempestat illis in urbibus incolae, aut advenae versabantur , imo is esset etiam nunc, hujusmodi mendacia ac figmenta convincere, eorum testimonio qui sorte superstites vitam, ad nostra haec tempora, propagarunt,

Exclamarent quidem illi alter ad alierum , 5 impudentiam singularem l luculentum is insigne mendacium Quo enim tempore res illa dicitur conti.

264쪽

. 16 Dissertatis quam.

gisse, in illud templum ambo comen ramus , neque plane nobis visa est nostri sique ocuIis aut auribus ullatenucusurpata Ea tunc in urbe ambo commorabamur, nec de eo miraculo quidquam nobis auditum est, quod tamen fuerat omnium ore ac sermonibus celebrandum. Recta est, opinor, huiusmodi argumentatio. Et confirmatur simili ratiocinatione Calvini, dum a Iudaeorum calumniis vindicat insigne Christi miraculum, exanimem , quartum jam diem Tagarum a mortuis exciri

tantis. it enim Calvinus, rem peractam in tam publica luces, tot coram testibus Christo , seu amicis, seu inimicis ut nori nisi per summam temeritatem atque invidiam , posset indubium revocari. Deinde,

si falsum , inquit , fictiliumque fuisset

miraculum, non illud certe Scriptores sacri eo fere tempore promulgassent, quores contigisse dicebatur cum enim testes appellarentur Iudaei plerique, Christi laudum invidi Macerrimi obtrectatores; ii sane impudenti mendacio apertissime re- ciamassent. Silicet animi ac calami firmitas , qua Scriptores viri boni ac sapientes, rem, sua aetate , suis pene sub oculis gestam assirmant, cujus falsitas a multis testibus vivis, ac superstilibus redar-

265쪽

De citru mar Sanctorum aingui potest haec inquam animi firmitas

argumento est , certissime Scriptoribus illis, de re veritate, constare. Liceat demum institutam olim ab Au IX. gustino, de primis Christianorum miraculis argumentationem ad nostra haec miracula, totidem sere verbis, transferre Vel miracula omnia , quae coram Imaginibus

Deiparae Virginis in Sanctorum, edita Scriptores Catholici perhibent, commentitia fictaque fiunt vel saltem unum alia quod verum ac sincerum fuissi concedi . t Ea certe miracula nemo dixeris falsa omnia' supposita fuisses omnesque singulos eorum Scriptores , qui iam

in Bibliothecam amplissimam excreVere, aut deceptos ipso . aut alios decepisse, Bibiloticum hujusmodi miraculi, omnibus licet ydi p locorum temporum notis consignata, 'scriptis publicis , posterorum memoriae prodiderunt. Si vel unum singulare verum

genus nequaquam esse, alioqui Deus qui miraculorum author est, Idololatriae lautoris amplificator foret , qui mirabili illo erga hominem coram Imagine supplicantem, beneficio invitare illum atque allicere videretur, ad similem rursum c

266쪽

xa Dissertatio quarta.

dem Imagini reverentiam exhibendam. Atque haec abunde sussiciant ad probandum illud, quod unum mihi propositum est , cultum Imaginum ab omni Idololatriae scelere procul abesse. Non persequar alia capita, necessitatem, utilitatem , praestantiam hujusmodi cultus, quae ab authoribus Catholicis fuse ani

tractata sunt , mihi enim, ne actum agerem, ea solum argumenta diluenda visa sunt, quae nobis a recentioribus Calvinianae sectae Ministris opponuntur. Inter caetera stequentius illud versatiun

est pluribus ambagibus implicatum, quod a Conciliis Oecumenicis petitur , o quibus quatuor potissimum delegerunt,

quae acriori censura examinarent. Atque ut eorum fallaciae certius pateant, ea breviter perstringo quae in Historia Ecclasiastica,

fusius exponuntur.

Cum intelligerentaconomachi Imperatores, adhibitam vim Imperiumque inhaeresi inducenda, gravem sibi ubique terrarum conflasse invidiam, operae pretium existimarunt sua decreta , legitimas potestatis authoritate, munire Eam ob rem Constantinus Copronymus numerosum Episcoporum caelum Constantinopolim, in Urbem Regiam , congregaVix,

267쪽

ne illa Imag. Sanctorum am qui, ut Principi obsequerentu , in cub

um Imaginum conclamarunt, ac penitus abrogandum censuerunt. Constantino evivis sublato , eo ipsius Filius consilio Matris Irenes, Episcopo rursus Nicaeam Bithyniae , in concilium convocavit, ubi in Constantinopolitani decreta rescissa sunt, cultusque Imaginum in integrum restitutus Paucis post annis alia Synodus Fran- cofurti habita est , ut cognosceretur de causa Felicis Urgelitani , d Elipandi Toletani Antistitum, qui revocato Nestorii dogmate, geminas in Christo Personas statuebant, quarum una naturalis altera Dei Filius adoptivus existeret Adria- anus Romanus Pontifex , missis admon. cilium Legatis decreta Nicaena tradidit, cum occidentalibus Ecclesiis, quae eum

in locum convenerant, communicanda,

ac promulganda. Et quanquam hujus Francosordiensis Concilii acta Doctorum

irorum animos, in partes varias, distraxerunt, constat tamen Occidentales omnes Ecclesias , vel eo tempore, Vel postmodum, Nicaena decreta suscepisse, ac religi Cone.

os observasse ad tempora usque Con g. . cilii Tridentini, quod rata illa firmaque , , '' habuit suaque authoritate amplius robora δ' vit. 3

268쪽

De Ciat Imag. Sanctorum a r

Est enim illud jure consuliorum sta cetral

ium sauctissimum, xiv cuiuspiam decre-ς 'stan

ta nullius prorsus ste robori S , nisi vo subcentur ii quabus jus fueru intereile Pro-h Iinde Christianis Doctoribus persuasum semper iit , aullum Oncilium rite congregari absque consensu Roman Pontificis, nec nisi vocati Orientalibus Patriarchis, priusquam illos cnisma , seu nonnullarum opinionum dissensio ab Ecclesi Catholida distraxisset. Et ver quantumcumque advertarii ab Eccles a Romana obhorreant , inficiari certe non ausint, hanc fuisse mentem orbis Christiani universi , usumque Oncitrorum omnium, antequam ipsi, secessione sua, novam stam societatem 1ectamque consa sient. Praeter Mi d. LHistoricos bene multos , Omanosque

Pontifices, Marcellinum, Leonem, Dama Leosum, Gregorium Magnum, aliosque majO Theod. ri utique sanctimonia praeditos, quam uit' 'r' in gratiam suae sedis praevaricari voluerint, yyri, suacient illud decreta Conciliorum primi Nicaeni, MalcedonensiS, quibus ad ver '' ii, sarii fidem abrogare non a iuvant. NOVi Act timus, inquit Athanasius , hau fuisse men-ζone. iem magna Synodi Nicaenae, ut absque apud Dconsensu Romani Pontiscis nullum us EM ' 'aqu/m Concilium haberetur. Consilium*vii , Hu

269쪽

αψα Dissertatio quarta.

quoque calcedonense, non aliam ob cau- sam, visum est praedatoriam Ephesinam Synodum execrari , quam quod injussu

Romani Pontificis, conVenuset.

XU Objiciat fortasse nonnemo inibilligendum illud de primis hisce temporibus;

quibus Ecclesia Romana Christianam Religionem caste integreque colebat at ubi fide illa pura incorrupta excidiis, eo jure praerogativae pariter excidisse. Verum omissa ista corruptae Doctrinae ac Di iplinae calumnia , quam Lutherani Calviniani suae secessioni praetendere soliti sunt, ad sucum rudioribus hominibus faciendum aio tempore hujus Copronymiani Concilii, fuisse GraVos cum Ecelesia Romana, Religionis societate conjunctos , persuasumqae illis, ejus Ecclesiae consensum ad superiora omnia Concilia adhibitum, ac porro adhiberi debuisse, adeoque cassum irritumque esse illud quod Romanus Pontifex , neque sua, nec Legatorum suorum praesentia honestaret stquamquam absoluto dimissoque Concilio, ejus defensores se a Romani Pontificis,

Patriarcharum orientalium communione ejunxerint , ante tamen quam

inchoaretur , habebant illos solum innumero Adversariorum, qui re nondum

270쪽

De Cultu μου. Sanaorum. 243 iudicata , aequo saltem jure , contrariam

sententiam tuebantur. Atqui res est plane thaudita dc inusitata , cum aliqua controversia a duabus partibus disceptatur, partem unam sibi munus judicis arrogare litemque dirimere, parte altera non Ο- Cata, cujus perinde res agitur, imb quae sibi judicis munus in ea controversia, pluribuSexemplis, gravissimis rationibus vindicat.

Pervidere nodum Lutheran Centuriatores , cum scripsere Romanum Pon .etificem vocatum quidem ad Synodum verum nullos misisse Legatos. At mendacium illud est unum e multis , quibus Scriptores isti Ecclesiasticam istoriam inquinarunt. Etenim apud autores Caeteros , qui res iis temporibus gestas memoriae tradiderunt , de invitato ad Synodum Romano Pontifices, ne verbum . quidem habetur. Et vero si quis diligcnter attenderit, quo tunc loco res cssent Constantinopoliin Romae, intelliget cer te Imperatorem,ad rogandum Pontificem, non facile descensurum fuisse. Cum enim Romani Pontifices qui ad tuendam contra Longobardos Italiam , necessaria cum eo Armorum ac consiliorum societate

conjuncti erant, illi iapitis institissent,

ut Imaginum cultum restitueret, Orbi-

SEARCH

MENU NAVIGATION