De cultu religioso dissertationes quinque, in quibus Ecclesia Romana ab idololatriae crimine vindicantur. ... Autore P. Antonio Boneto, e Societate Jesu

발행: 1691년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

De cultu Eucharistiae. 63

charistia dc dolorum cultum intersit. Cum enim Sacramentum supplices reveremur, vim nullam divinam in speciebus ipsis Eucharisticis suspicamur, qualem veteres Ethnici Deorum simulachris inesse existimabant. Deinde cuhus quem Christo Domino intra species Eucharisticas exhibemus , non sistit ille quidem in fictilio aliquo numines quemadmodum Ethnicorum Idola venerantium cultus ad Jovem Saturnum, aliaque, id genus, falsorum Deorum numina ferebatura sed in Christo ipso meo vero simul & homines conquiescit: Denique cum Deus exteriorem

illum cultum in iis solum rebus sibi velit adhiberi, in quibus ipse singularia praesemitae suae exhibet argumenta , ea certe nuLquam in Idolis deprehensa sunt , secus autem in Eucharistite Sacramento, ubi divina natura Christi corpori arctissime jungitur corpus vero ipsum, juxta hypothesim , quam ex adversariorum consensu modo statuimus, corpus, inquam , ut superius diximus , speciebus Eucharisticis adhaerescit. Cum itaque Deus Optimus Maximus, longo diversa ratione se Eucharistiae Sacramento rebus aliis praesentem exhibeat,frigida plane obtusaque fuerit isthaec argumentatio Licet inrist*m Deum α

92쪽

ε Dissertatio pri a.

Hominem in speciebus Eucharisticis, lice, hi igitur Dei immensitatem ubique di

sam in rebus creatis omnibus , etiam in Idolis venerari.

Ex quibus omnibus Allophylorum sapientissimi facile intelligent,partium affectu potius quam ratione duci Doctores illos suos, qui Romanam Ecclesiam ob fictum'

commentitium Idololatriae crimen , acerrime insectantur 3 interea dum ipsi nefariam Ethnicorum Idololatriam excusant,ataruntque eos in aeneis' marmoreis simulachris non nisi Deum Optimum Maximum coluisse. Quae sane , quam irrito natu tentaverint , patuit confutatione superioris argumentationis , qua videlicet Contendebant Christum , ne quidem in Altaris Sacramento maxime praesentem adorandum esse, ne simul speciebus Eueharisticis, adeoque rebus mere creatis idem adorationis cultus exhiberetur. Nunc ad illud, quod tertio loco contendunt, accedamus.

xLv. D A1unt itέque etiam posita in Altaris Ples... , Sacramento , juxta mentem Ecclesiae, Romanae , Christi praesentia, nefas eme, illum adorare. Docent enim Doctores, catholici fieri interdum posse ut Chris.

ritus absit , speciebus nequaquam rite

consecratas Dissilia πιν Corale

93쪽

te cultu Eucharistia. 61

consecratis, sive materiae , sive formae , I 'i sive ipsius sacerdotis vitio , qui careatis aut potestate , aut Voluntate Sacramen tio Eueh. t eonnciendi. nimvero uiu uim , idolotae.

casu aliquo . interdum eveniat ut Chri I' ἔl

ossius in Sacramento non adsita quando μο, cumque vir Catholicus sacro interest, eidum, vocare sane in dubium potest,num coclo 'ρο -- ci temporis, species sint rite consecra - ἡ tete, quae dubitatio dum pulsabit animum, Wm., nae ille certum dololatriae periculum adeat, si Sacramentum veneretur, nisi, forte adjecta conditione praesentiae quae adorandi formula nec usitata est , nec Christi ipsius consentanea dignitati. Utargumentationis istius fallacia certissime pateat, conficio nunc demum , quod a me superius tertio loco propositum est, asseroque Christi in Sacramento praesentiam Vulgo ac sapienter existimatam , constantem sibi perpetuamque adorationem vindicare;

nec ullum idololatriae subesse periculum 3 quamvis beta illum, singulari casu aliquando contingat. Cum viri cujuspiam dignitas nobis probe comperta cae, tenemur sane debita illi omia praestare. Si autem errare nos foriccontigerit , nequaquam obstabit hujusi modi error, quominus observantia isthaec

94쪽

ε Dissuatio prima.

nostra Iaudabilis siit,in satis muneri nostro factum esse videatur Filius , cui persuasum est parentem hunc esse suum, obse vare illum debet, indigentis, cum res tulerit, inopiam sublevare. Et quamquam in agnoscendo appellando patre declis pcretur , pie nihilominus sancteque faceret 3 peccaret imovero nisi sapienti illa sua opinione duceretur. Cum stipem roganti mendiculo largimur, quamvis ille simulata inopia fucum nobis faciat, benignitatem tamen in eo: misericordiam adhibemus. Cumque annalium nostrorum monumenta referunt piissimam illam Reginam, quae Gallicam in aulam Religionem Christianam invexit, Oratori principis qui ejus conjugium expetebat, mendici veste induto eleemosinam rogasse,

nec temere nec imprudenter cit, qua

quam exterior illa species oculis illuderet, Quirum opulentum Regisque maximi Oratorem mendicum esse suaderet Pariter, si debitor quispiam bona fide existimaret esse se in aere alterius,in pecuniam illico numeraret, leges utique servaret ille justitiae 4equitatis: quamvis demum Daude deprehensa, germano ac legitimo creditori teneretetur solutionem repraesen- are quamdiu tamen in error versare

95쪽

m cultis Eucharissa. ν

tur, prorsus justitiae laude ac merito seu retur. Ηm modo ad rem nostram con

vertamuS.

Quandocumque vir Catholicus Misis XLVII sacrificio interest, fide divina certo credit Christi corpus & sanguinem speciebus rite consecratis inesse, atque eo tantii sensu, ut saepius dictum est isthaec disputatio instituitur. Quare haec una dubitatio, quam adversarii pstissimum urgent , sollicitum ancipitemque animum habere potest, an scilicet singulari hoc Sacramento, speciebus illis, quas Sacerdos prae manibus habet, Christus reveta contineatur. Qu;eres ut facile ac dilucide exponatur, duo assero , unum quidem, viro Catholico, qui sacrum audit, moraliter, ut aiunt, certum esse, adeoque prudenter illum existimare, in eo, quod hic proponitur Sacramento, Christum praesentem adesse Alterum, hominem illum prudenti ista existimatione adductum , non modo posse, verum etiam teneri illam intra species hasce Eucharistica Veneraria

Aio igitur Calvinianos, quamlumvis io a nostro Sacramento prorsus abhorreant, inficiari tamen nequaquam posse, quin Catholici singulari affectu ac reVerentia divinum hocce mysterium prosequam

96쪽

tui. Facit praeclara illa existimatio ae r verentia , ut diligentiam omnem animique attentionem adhibeant circa maioriamin sormama quo rite species consecrentur Lipseque sacerdos, quantum libet impurus ac sceleratus, fere nunquam eo malitiae ac fraudis adducitur ut absque

voluntate consecrandi, ad aras operetur.

Hinc fit,ut homo catholicus, qui sacro interest , prudenter omnino existimet spmcies esse rite consecratac est enim illi res hujusmodi tam certa & explorata, quam vulgo soleant res humanae aliae, de quibus a sapiente nemine dubitatur. Cum spectante populo, Sacerdos aliis quis solenni veste indutus iacit ad aras, panemque: vinum ad sacrificium com

parata sumit in manus , tam certum nobis

ad usum sacrificii rectissime temperatasshominem illum sacris vere initiatum Lec que animo ad hunc locum accessisse , ut Sacramentum Christiano more conficiat, quam Calvinianis ipsis suas lynaxes celebrantibus certum sit , panem ac vinum quae ipsis in Coena porriguntur, optime constituta esse ad camque rem imprimis idonei, virum illum qui Coenam porrigit, aut concionatur . legitimum esse ac Publi.

97쪽

De ealtu Eucharistia. 6

cum suorum rituum inistrum , qui velit hujusmodi ritus ac caerimonias sincere serioque tractare. venire equidem aliquando potest species non esse rite consecratas , sive quod homo istes, Sacri, ut aiunt, ordinis charactere insignitus non sita sive quod non celebret animo Sacranaenti conficiendi , qua ratione fieri quoque potest , ut homini illi, qui Ministrorum in numero vulgo habetur, manus de more impositae non fuerint , tamen recte

singuli prudenterque existimanus 3 Calviniani quidem, hunc esse publicum suorum rituum a Caeremoniarum 'Ministrum , nos vero illum alterum Sacerdotem esse potestate praeditum, ac voluntate sacrificii peragendi. Cujus assertionis haec optima ratio a XLIX ferri potest, quod carum rerum quae ad Ei LIn ore pertinent, nemo possit plane vi-: ta dentem, sed tantum moraliter certam sibi notitiam comparare, gravissimis illam motivis scilicet rationibus, hominumque perit rum testimoni , atque autoritate innuom Nam Quamobrem notitia hujusmodi sapienter ducimur, eique propositae tuto fidem adhibemus , tum quod probe intelligamus non posse nos rei veritatem cer-

nuribu indiciis assequi , tum quod ratio-

98쪽

ν Disserratio prima.

nescissae ac testimonia quibus nitimur, ido ne sint ad fidem viri sapientis obtine dam. Jamvero plane contendimus . viro catholico, qui Mista secrificio interest

non naturali quidem sed morali illa evudentia constares, species esse rite consecra las Movetur enim ad illud existimandum

optimis rationibus, petitis videlicet 1 Sacerdotis potestate, singulari illa , quam Romana Ecclesia suis in ritibus adhibere selet, diligentia a consensi caeterorum catholicaerum idem cum illo sentientium aliunde vero nulla subest causa legitima

hanc specierum consecrationem in dubium revocandi. Quare illud certum ratumque habere debet; nec minus prudens. ac considerata erit illa persuasio , quam dum vir sapiens existimat, parentem hunc esse suum, principem illum , alium Magistratum publicae rei administrandae, aut

iuri dicundo a Rege praepositum. Posita itaque prudenti illa persuasione de consecratione specierum , assero planci quod a me secundo loco prbpositum est Christum intra hujusmodi species adorandum a cultumque illum nec prophanum nec superstitiosum , sed vere Religiosum et Q quamvis singulari Minopinato albquo casu, nec species csse rite consecrari

99쪽

De ultu Eucharistia. rtas, nec Christum in illis praesentem adesse contingeret Ratio autem illa est, quod ex prudenti hac persuasione res humanas agi necesse sit,in sapientum consilia dictaque ad eam velut certissimam morum Regulam dirigantur. Ac licet aliquando nos illa falleret, non peccabimus tamen, dum in rebus gerendis ducem sequemur optimam, dum rectae rationis ille radius nos tris consiliis praelucebit. Si nos falli forte

contigerit, error ille erit animi, non vitium voluntatis. Enim vero filius paucorum hominum testimonio inductus parentem agnostit suum 3 debitor aes alienum de familiae dissolvit nomina relata in tabulas, signis forte adulterinis, obsignatas christianus stipem erogat pannoso homini suam egestatem profitenti. Liceat , inquam hominibus illis hujusmodi testium autoritate permotis, Misericordiae, Pietatis , Ius

titiaeque opera praestare; viro autem catholico gravioribus longe testimoniis excitato nefas sit existimare, adhibitos a Sacerdote illo ritus omnes , ad consecrandas

species Christiana lege sancitosa adeoque in isto, quod proponitur Sacramento,suam erga Christum. Religionem ac pietatem profiteri ρ Quamvis debitorem illum, filiuumque iamilias, falsa haec patris, mendi

100쪽

ci, ac creditoris decipiat species aeo tamen errore nec peribit illis , nec obscurabitur praestantissimarum vittutum meritum res sentimo vero in culpa si ossicia ista Pieta tis, Iustitiaeque desererent Pari quoque ratione, licet virum Catholicum circa specierum consecrationem , Christique praesentiam , errare contingat 3 nequaquam tamen Religio , quam exhibebit, ad rationis laudem suus ille error infringet neque Vero culpa illum eximet, si hujus - . modi Christo obsequium ac reverentiam denegabit. Neque sane aequum est , chris lique dignitati consentaneum, ut ea conditione adoretur , si praesens adest Satis enim superque est conditionem , ut aiunt, virtualem sic Christum scilicet adorari quia probe periuasynx nobis est illum pC- λὰ ae si ciebus istis singulatibus contineri. Si qua ta Tras autem cur liceat Christum eligiosis 'f'ni cultu venerari, non liceat porr illum fi-

titudo de divina praesentem credere in peciebus

Ω',2 hisce singularibus 3 discriminis causa in

' promptu est, qutid divina fides, cui falsum subesse non potest, notitiam sibi omnino certam ac min E duiaam vindicet cultus vero Religiosus, qui Iustitia pars una est , prudentem dumtaxat persuasi

SEARCH

MENU NAVIGATION