Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de sacramentis

발행: 1769년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

levisana , cui anno 416. intersuit -- ausinus , sicunque , inquit can. 2O. pamvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat aut dicit eos . . . . nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro expietur , analbema st . Idem contra Novatores definit Tridentinum sess. V. can. q. Ergo dic. Prob. a. pars. Parvuli incapaces sunt

voti , & desiderii Baptismi in actu caritatis contenti, quippe qui usu rationis carent . Ergo ut salutem consequi possint , eis necessarius est Baptismus in re. Prob. R. pars. Martyrium parvulis lo- eo Baptismi inseruit: ut tet in infantihus ab Herode in odium Christi trucidatis, qui in Ecclesia coluntur ut veri martyres. Ergo sicuti in pueris baptizatis per gratiam baptismalem meritum Christi operatur ad gloriam obtinendam , ita & occisis propter Christum meritum martyrii Christi peratur ad palmam martyrii consequendam.

Ita D. Thomas a. a. q. I 2 art. I. ad I.

Prop. II. Baptimus in re, vel in voto adultis omnlius necessarius est necesstate medii, praecepti extra mar rii calum . Prob. I. pars. Nemo salutem adipisci valet, nisi per Christum, di nisi Christo incorporetur, ejusque membrum fiat . Igitur ait Apostolus ad Rom. . Sicut peae unius delictum in omnes homines tu con-

102쪽

C. I. De Bam fano .demnat onem .' sic Ur unius iustitiam in omnes homi s in justificationem vitae. Atqui haec mystica incorporatio cum Christo , 1blo Baptismate fit , teste eodem Ainpostolo ad Gal. III. suicunque en m in Christo baptietati essis , Cbrisum indubiis . Ergo sine Baptismate salus obtineri non potest. Proh. a. pars. Illud supplet vices Baptismi , quo Deus hominem interius sanctificat . Atqui Deus , cujus potentia signis sensibilibus non alligatur , hominem Interius sanctificat per votum seu desiderium Baptismi, quod procedit ex fide per

dilectionem operante . Ergo adultus cui deest Baptisimus in re, cum ejus Voto potest salutem consequi . Hinc S. Ambrosius de Valentiniano, qui Catechumenus mortem obiit, ajebat: Gem regeneraturuS eram, amisi v merum ille gratiam quam poposcit , non amisit. Ita D. Nomas 3. pari. g. 68.

Prob. 3. pars . Adulti cum primum moraliter possunt , tenentur jure divino suscipere Baptismum tum ex generali regula , qua quis tenetur ex caritate adhibere medium ad salutem necessarium ; tum ex praeeepto Christi positivo , lato in veris his , Euntes docete erc. quo homines tenentur Ecclesiain ingredi per Baptisma,&fidem Christi profiteri. Quod praeceptum relate ad adultos obligat ad daptismum

E a non

103쪽

Ioo De Bapt smo, θ' Confirmat. non diu differendum ; relate vero ad infantes urget eorum parentes , ut suis liberis brevi post eorum nativitatem Bapti iamum procurent. Unde ad id parentes tenentur non solum ex caritate, & pietate, sed etiam ex praecepto Baptismi. Prob. q. Pars. Martyrium supplet vices Baptismi. Ergo. Ita Patres, & Theologi omnes. Hinc S.CFrulus Hierosolνmitanus Catecb. III. Si quis non baptietatur, salutem non habet , praeter solos martyres,

qui sue aqua Regno Caelesti potiuntur. Ex dictis colliges celebrem Baptismi divisionem in Baptismum fluminis , staminis , & sanguinis . Baptismus fluminis seu

aquae, sacramentum est , quod confertur in aqua es ementari . Baptismuς flaminis est votum seu propositum suscipiendi Baptismum modo denito, conjunctum cum ain more Dei, quo movetur ad credendum,&ad poenitendum de peccatis . Vices Baptismi fluminis supplet , cum myoterium Baptismi no a contemtus religio uis , sed articulus necessitatis excludst . Ita ianguissi- lnus relatus in can. Apostolicam de presbν-tero non ba'tinato e sed non quoad omnes enectus: quia non imprimit charactere iri,

non reddit hominem capacem ceterorum sacramentorum , nec delet omnem reatum

poenae, sed solum quoad remissionem culpae . Hoc clare colligitur ex praxi Ecclesiae, quae preces, & hostias obtulit pro Catechus

104쪽

C. I. De Baptismo . Io Imenis, qui in tali statu decesserunt: quam Draxim 1ecutus est S. . nbrosius in obitu Valentiniani . Dicitur autem Baptismus flaminis, cum sit partus perfectae carita tis a Spiritu Sancto, qui Flamen nuncupari solet, excitatus . Baptismus sanguinis est martyrium seu mors pro Christi fide, vel vera virtute tolerata . Hic autem Baptismus supplet vices Baptismi fluminis quoad remissionem Omnis culpae & poenae ex opere operato non tamen quoad imprimendum sacramentalem charaeierem . Dispositiones requili--tae in adultis ad suscipiendum Baptismum sanguinis sunt , . I. voluntaria acceptatio mortis in fidei odium illatae : a. ut martyrium acceptetur ob fidem Christi, Sc ex motiv' supernaturali per fidem proposito: 3. . caritas saltem initialis : MartFrium

en m est actus caritatis ut imperantis , fomi ludi uis avtem ut elicientis I ideo senecaritate non valet . Ita D. Thomas 2. Σ. F. I 2q. art. a. ad 2. Demum peccatores

debent se disponere ad martyrium eodem modo, quo ad Baptismum , ac Poenite tiam sese disponerent.

105쪽

1oa De Bapi Unio, Confirmat. f. II. De Unitate Baptismi. Nota . Baptisma unum dici potest eo sensu, quod idem sit apud omnes: nec pra ter illud a Christo institutum , constans aqua in verbo vitae, aliud Christiani agnos- cuiat. De hac Baptismi Unitate loquitur Apostolus ad Epb. IV. Una fides, unum

Baptismae idest sicuti eadem credunt Omnes fideles, ita & ei em utuntur sacramentis tanquam externis symbolis, & Maecipue Baptismate , quod a Patribus fdeis acramentum appellatur. Brevius , Baptisma unum dici potest I. unitate species :2. nitate actus , quod pluries eidem homini conferri non potest . De hac secunda unitate quaerimus in praesentia , an Baptismus iterari possit. Prop. I. Baptismus valide susceptus ,sne gravisaerite ' o iterari non stoteli. Prob. I pars. Quod non possit iterari , constat ex traditione , & praxi Ecclesiae . Hinc Theodoretus in cap. VI. Eρύς. ad Heb. Multa , inquit frequenter adhibentur Bestismata apud Judaeos hic autem Christi Baptismus unus eis. Idem definitum suit in Conciliis Florentino , α identino sessi. VII. can. 2. Prob. a. pars . Iteratio Baptismi gra-

106쪽

C. I. De Baptismo. Iosue lacrilegium est tam ex parte dantis , quaci ex parte recipientis scienter ; quia fit Ontra Christi institutionem, applicando sacranentum subjecto incapaci , & contra

reve entiam sacramento debitam , voluntarie reddendo illud vacuum suo effectu . Prop. II.

gatimo sive posit o Baptismus iterandus es. Nota. Dubium aliud est negat um , cum nulla sunt indicia ad judicandum hominem eme bapti Eatum ; aliud positivum , cum probabiles in utraque parte militant rationes. Rursus dubium vel est juru, vel factio iuris, si aeque dubitetur, an Valeat Baptismus tali materia , vel forma collatus ; facti, sit incertum siti, an Baptisma d tum fuerit. His positis , Prob. Iteratione Baptismi in propositis dubiis , & aeternae Providetur saluti eorum, qui in probabili damnationis

riculo vertantur ob carentiam Baptismi ;& tali cogente necessitate nulla irrogatur

injuria sacramento, quod propter hominum salutem institutum est. Ergo licite in hisce circumstantiis Baptisma iterari test, & debet . Apposite S. Gregorius Jib. XII. Epis . gr. ait: Ne talis dubitatis ruina Idelibus φις quoniam non mon δε

tur ite tum, quod non certis ndisiis o-

107쪽

ro . De Baptismo, Urmat. variis Canonibus, qui licet de dubio expresse loquantur, intelligendi etiam zunt de dubio juris. Nam qui dubitat, an B

ptismus sit datus cum legitima matutia , vel forma, aequivalenter dubitat , an Baptismus sit vere collatus. Ex dictis colliges, sub conditione baptizandos esse I. infantes expositos, S inventos sine schedula testante de Baptiso suscepto : imo etiam cum ea . Νam schedula ab incertae fidei auctore non potest pro teste certissimo haberi , & DOralem parere certitudinem. Hinc Concilium CartΘ in. V. relatum in Can. Plicuit,

de Contieerat. diss. 4. Placuit , inquit , de

infantibus, quoties non inveniuntur certissmi testes, qui eos baptizatos esse Ine δε-hitat one testentur , absque ullo scrupulo esse baptizandoS . II. BaptiZatos ab obstetricibus , praesertim si nvictae fuerint aliquando non recte baptizasse, vel si non firme & constanter respondeant, quam in baptizando materiam vel formam adhibuerint. An vero liceat promiscue sub conditione repeti Baptisma in necessitate a patre , matre , obstetrice collatum , gravis est inter Theologos disceptatio. Alii docent sine lacrilegio iterari non posse Baptisma collatum ab obstetrice hene morata,

instructa ; quia de valore Baptismi ab ea collati prudenter, & rationabiliter dubitari

108쪽

C. I. De Bastissimo . Ioue non potest. Ita Solus , SVlveser , & severentius in I 3. Alii vero negant credendum esse seminae quoad Baptismum. Nam mulieres urgente necessitate turbari solent, & ob periculum & rugitus pari rientis vix sunt sui compotes nec ipsae-met sciunt bene ne, an male fecerint; nec verentur dictitare se animo fuisse praesentes, ne pro imperitis habeantur , & deinceps excludantur ab ossicio . Denique experientia compertum est, multas ex iis, quae

pro prudentibus & timoratis habentur , vanis observationibus & superstitionibus deditas fuisse. Unde concludunt, prudens dubium estbrmari posse de validitate B ptismi ab iis ministrati : laudant pro e rum sententia SVnodum Metilinenlem , &reprensem sub Martino Ritoris .

Utramque opinionem temperans Auctor Collat. degaυ.docet pag. 263. Baptiuma a quacunque obstetrice collatum , repetendum eise Hib conditione, quoties desunt

testes, ad minus duo, qui nihil necessarii ab ipsa omissum esse confirment. Id etiam

praecipiunt Concilia Eboracense anno I 376. nixum Pauli V. decreto , Rotbomacense anno I 38 I. & quisextense anno II 83. quae Vetant , ne uni 1eminae , seu alteri priamatim baptietanti credi possit. I luic decisioni non adversatur senosis Neapolitana an no I 726. quae statuit , infantes, quos o stetrices baptizaverint, esse rebaptizandos,

E s nisi

109쪽

ro6 De BaptUnio, o Confirmat. nisi certo constet esse rite baptinatos . Nam Certo non constat, quod testimonio unius licet oculato asseritur : quia si in aliis longe inferioris momenti materiis i is unus est nullus ; nec etiam unus lassicit . ut in re praesenti fidem faciat.

SECTIO VI. De Baptismi uectibus.

Praecipui Baptismi effectus ad tres

restringi possunt: I. ut tollat omnem culpam , Sc poenam, si non adsit obex : a. ut ex opere Operato conserat gratiam iam

ctificantem , & virtutes infusas , quibus homo revera sanctificatur : 3. ut imprimat characterem, vi cujus iterari non possit . De secundo , & tertio effectu satis dictum est in de Sacram. in gen. De primo superest nunc aliquid dicendum. Prop. I. Baptismus , secluse obice , tollita omne

peccatum tam orsei ιe, quam actuale I unde confert gratiam, qua homo interius sam siscetur. Prob. ex Scriptura . Homines per Baptisma renascuntur, renovantur, regene rantur , exuunt veterem omnem immunditiam . Ergo omnia peccata , quae ad Veterem Vitam pertinent , in Baptismo delentur per veram interioris gratiae. reno-

110쪽

C. I. De Baptismo. vationem , & veram peccati mortem . Scripturae testimonia alioquin obvia Praetereo . Hanc quoque doctrinam definitam legimus in Concilio Florentino in dec. ad Armenos. Sacramenti Baptismi sectus es remissio omnis culpae originalis , oe actualis , Omnis quoque poenae. Concupiscentia, quae in renatis r manet , Peccatum dicitur in Scripturis et non quia vere , di proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est , & ad

peccatum inclinat. Tricenti se is Rcan. s. Prop. II. Baptismus, secluso obiee , poenam omnem peccatis debitam remittit .

Prob. ex Tridentino fef. V. cap. v Nihil in damnationis in iis, qui vere com sepulti sunt cum Cbryto per Baptismum

isa ut nihil proritis eos ab imgressu Caeli remowatur. Ergo. Ρoenae temporales , quas poenalitates Theologi vocant, nempe fames , sitis, mo

hus, & mors ipsa, quae stipendium peccati est, in baptiZatis remanet , ut materia & occasio spiritualis certaminis, in quo

homo pugnans, Victoriae coronam accipiat : Baptismus habet minutem auferendi poenalitates praesentis vitae I non tame eas aufert in praesenti mita , sed ejus vim sute auferuntur in resurrectione . D. Thomas 3. pari. q. 69. art. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION