장음표시 사용
131쪽
123 De Euebar sia , o Ordiae. eomedite hoc es eo us meum . Simialiter de materia calicis haec subdit ibid.
Evangelista: Accipiens calicem . . . dicens . . . hic es enim sanguis meus . . . dico autem vobis e non bibam amodo de hoc genimine vitis usque oee. Ergo. Prob. II. ex perpetua & universali Ecclesiae traditione, quae nonnisi panem triticeum, & vinum de vite pro materia Eucharistiae usurpavit. Hinc Eugenius
in dec. ad Armenos ait : Tertium es Eucharissiae sacramentum , cujus materia esspanis triticeus, vinum de vite, cui ante consecrationem aqua modicissima adhiberi debet. Ergo &c. Prop. II. Utraque materia panis , oe vini ita necessὸν a 6ι ad hoc sacramentum cossciendum , ut per se nunquam licite possit una
absque alia consecrari. Ita eum D. Thoma communiter graviores Theologi contra Dianam , alios .
Prob. Eo modo consecrari Eucharistia debet, quemadmodum Christus Dominus praecepit . Atqui Christus Dominus simul utramque speciem consecrari prae- Cepit . Ergo . Nam ex Tridentino fesXXII cap. I. Christus per haec verba: Hoc fac te in meam commemorationem , id ΑΥ- stolis, eorumque in Sacerdotio successoribus fieri praecepit, quod ipse fecerat: ipse vero sub utraque specie consecravit -Emo. Hinc
132쪽
C. I. De Fueharisia ut Sacram. 229 Hinc colliges I. utriusque speciei comsecrationem esse juris divini , ita rigorosi,
ut ne urgente quidem necessitate extrema liceat alterutram tantum speciem c secr re, ut scilicet detur morituro viaticum et
neque etiam summus Pontifex in aliquo necessitatis casu hoc divinum praeceptum dispensare, aut interpretari possit . Quia licet hujusmodi sacramentum sit summast utilitatis, non est tamen absolutae nec Italis , ut praeceptum sumendi Eucharistiam praevalere debeat praecepto servandae integritatis sacrificii: quod in una specie 'la immolari non potest, ut suo loco Videbimus .
Opponunt, Innocentium VIII. annor49o. dispensasse cum Norversis , ut in solo pane consecrarent ob vini illuc ab tandi dissicultatem. Fabulosum esse nocPontificium diploma , & a Volaterrano o trusum pro Novergis, ostendit Suarer : neque adduci potest aliquod Ρontificium di-eloma certum, ex quo evincatur , Ponti-nces aliquando in hac materia dispensasse. Colliges II. per se non licere unam solam speciem consecrari r sed per aceidens posse mutilum essici sacrificium epula fi statim post consecrationem hostiae Sacerdos timens subitum mortis periculum ob imminentem Templi ruinam , vel ob hostium incursionem , a consecrando vino abstineat. Quia seclusia religionis contem-
133쪽
strio De Euebar Ria , re ordine. tu, positive id genus leges non obligant cum vitae dispendio. Colliges III. etsi licite alterutra
tantum species consecrari non possit, v lide tamen fieri. Nam consecratio unius 9eciei non pendet a consecratione alterius. Ideo ante consecrationem calicis , fideles hostiam statim consecratam adorant.
Colliges IV. ex hac duplici Euchari- .stiae materia non sequi duplex esse specie sacramentum , sed unum moraliter. Quia Eucharistia instituta est per modum spiritualis refectionis , quae constat cibo , dc-wtu , secundum illud Joannis VI. Carom a vere eli ci us , o sanguis meus vere, potus . Vide D. Thomam 3. pari. f.
De Conditionibus requistis in pane consecrando .
Prop. I. Ut panis sit idonea Euebar uiae m seria , debet ex farina triticea , oe aqua naturali confectus , Ο igne tinus , sue assus, atque in sua specie incorruptus. Prob. i. Ex dictis Christus pro materia. Eucharistiae designavit , adhibuitque Ue crum & communem panem . Atqui panis usualis, ac simpliciter dictus talis, & ali - rum ciborum comes sic conecitur. Ergo .
134쪽
C. I. De Euchariseia ut Sacram. 131 a. Ex praxi Ecclesiae , quae semper P nem eo modo consectum usurpavit . Hinc colliges I. ineptam hujus sacramenti materiam esse panem confectum ex milio , len tibus , fabis ; item ex arborum fructibus, puta castaneis, nucibus , amyg datis: imo neque ex farre, Zea, hordeo ;quia Panis ex nis consectus , specie disti-guitur a triticeo; neque in communi opinione dicitur simpliciter panis, sed cum addito, puta hordaceus, farreus &c. Idem dicendum de pane confecto ex tritico, cui materia heterogenea admixta sit in majori quantitate ' quia solvitur species seriaae triticeae. Hinc M sale Rom. in Rubrica sit. de defectibus ait: Si panis non sit triticeinus, vel se admixtus sit granis alter us generis
ἰn tanta quantitate, ut non maneat panis
tritiseus , vel sit alioqui corruptus , non conficitur sacramentum .' De pane consecto ex siligine , Vulgo sesaia , licet aliqui putent esse materiam Id neam , eo qum non differat specie atritico , cum sit ipsum triticum sterili terrae mandatum in siliginem degenerans ;attamen communiter asserunt , non posse ex ea fieri Eucharistiam . Quia in sacramentis, quae non sunt necessaria necessutate medii, non licet uti materia dubia r& praesertim in Eucharistia , cui summa
λ reverentia debetur , nunquam licet adhibere nisi materiam certam. Unde non posi
135쪽
131 De Euebarinis,m ordine . .
sumus ta siligineo pane consecrare, ut detur viaticum moritum . Colliges II. massam compactam ex MIio Iiquore, quam ex aqua naturali, P ta melle, olio, lacte, saccharo , & ovis , materiam esse invalidam ; quia non est Panis usualis . Idem dicendum de hostiis rubris , quibus literae sigillantur , vel ad minimum esse materiam dubiam . quia Per admixtionem ginnabari sunt notabiliter alteratae. Idem docent de pane mixto
Colliges III. non esse sufficientem materiam massam crudam seu passam elixam, vel frixam ; quia non est haec vera &usualis panem coquendi ratio . Denique nullam esse consecrationem in pane su stantialiter corrupto , puta fi majori ex parte solutus sit in continuitate , sapore , aliisque accidentibus quia tunc natura P κnis est omnino destructa. Prop. II. Ut panis consecrandus in Ecclesia Latina si licita Eucharisiae materia , esse debet a mus , circularis figurae , tu- teger oe nitidus, ex puro frumento confectus.
Prob. I. pars ex Concilio Florentino in decreto unionis : Desinimus in a mo , sive fermentato pane tritiseo corpus Chriasi υeraciter confisi i Sacerdotesque in ali rutro ipsum Domini corpus conficere debere a
136쪽
C. I. De Euehariseia ut Sacram. I 31 re, unumquemque scilicet juxta suae Ee:
Hesiae sive occidentalis , βυe orientalis consuetudinem . Ergo. Hinc graviter peccat Latinus Sace dos, si utatur fermentato , & Graecus si consecret in azymo: quia uterque gravem suae Ecclesiae ritum mutat . Ex his colliges cum communi The lagorum sententia, non licere latino Parocho consecrare in fermentato ne in casu quidem, quo plebs Μissam auditura non sit, vel aeger discessurus sine viatico 'quia reverentia erga augustissimum 1acramentum obligat , ut non peragatur , nisi convenienti ritu & modo . Contra vero praeceptum sumendi viaticum non urget , nisi quando sumi potest cum debito
modo, & cum debitis circumstantiis. Quid vero si consecrata utraque specie , detegatur species panis esse corrupta , nec alia a sermentato haberi posilet Respondeo , teneri tunc Sacerdotem uti fermentato , ne mutilum maneat sacrificium. Nam lex divina servandi inte- ritatem sacrificii , praevalere debet acclinentali circumstantiae de usu azymi . Ita Colet . De Sacerdote Latino per Graeciam iter agente, & de Presbytero Graeco per Latium transeunte communiter docent juxta regulam L. Iusini ad Januarium ,
Posse utrumque sequi ritum Ecclesiae, in
137쪽
334 . Euebari lia, oe ordiae. a diversatur , dummodo ibi nullum se Templum , in quo ritus suae Ecclesiae serventur. Recentitam opinionem falsam existimat Concina cum Vasiquen, dc . ersa, docens alios esse ritus sestorum , jejuniorum,
de quibus loquitur Augustinus in laud. Ep.& qui pro diversitate Ecclesiarum servari . possunt; alium esse ritum sacrificii , quem diversum inter Ecclesiam Latinam &Graecam omnes agnoscunt , & ad quem Sacerdotes servandum sacramento Ordinis initiantur . Hanc distinctionem colligit laud. Theologus ex Constit. Benedicti XIV. edita anno II a. in qua η. ItalO-Gnae cis praecipitur , ut servent Calendarium Gregorianum , quadragesimale jejunium , dies fest0s, & cetera omnia , quae juxta sacros Canones in Dioecesi ubi habitant .servanda sunt. De ritu vero sacrificii 6. sub poenis perpetuae suspensionis a divinis, confirmat prohibitionem, ne Latinus fermentato, aut Graecus aZymo in sacrificio
Pr/. a. pars ex universali usu Eccle-sIae Latinae , quae non adhibet nisi panem orbicularem, & tenuis formae. Prob. 3. pars ex Concilio Toletano XX. can. 6. ubi haec habentur : Id una.. nim tatis nos e delegis conventus , ut noualter panis in Altari Domini Sacerdotal; benedictione sanctificandus proponatur , nisi
integer oe nitidus , qui ex sudis fuerit
138쪽
C. I. De Euebarisia ut noram. 1 3 praeparatus I neque grande aliquid, sed
modica tantum oblata , fecundum quod ecclesiasica . consuetudo retinet.
Hinc illicita materia erit panis , si mixtus aliquot granis diversae speciei cum tritico , si mucidus , & ad corruptionem dispositus sit . Quanta olim diligentia panis pro con--secratione praepararetur , legi potest Lan--francus in lib. Decretoνum pro Ordine S. Benedicti eat . V. qui refert nonnisi a sacris Virginibus , vel a sanctissimis M nachis , lotis manibus , albis indutis , di psalmos recitantibuς , ex selecto tritico panem eucharisticum confectum fuisse. Hunc etiam fuisse morem Ecelesiae Rom. in hoc pane praeparando , testatur Hum-hertus adversus Graecorum in Latinos calumnias. Concilium Toletanum sinpra laud. eandem sere diligentiam in hoc opere Peramgendo praecepit: & Theodulabus . relia..- mensis Episcopus , qui IX. seculo floruit, in . epistola ad suum Clerum jubet, panem in sacrificio adhibendum a Sacerdotibus, vel . ipsis praesentibus confici . Hinc collige , quam detestanda sit eorum socordia in materia tanti sacrificii praeparanda , qui contra ac jubent Concilia, summam Pra seserunt negligentiam.
139쪽
Condis ones in vino consecrando sunt, ut υ num sit de vite, non corruρtum , potabile : ad decentiam vero probibetur mustum, exigitur vinum optἰmae qualit iis, cui ex praecepto Ecclesiae ante consecrationem aqua modicissima admisceri dediet. Prob. I. pars. Ex dictis vinum est materia calicis. Atqui ad materiam sacramentorum
sumitur id , quod proprie , communia
ter habet talem Deciem a proprie autem vianum dicitur, quod de υ te sumitur I alii vero liquores vinum dicuntur fecundum andam similitudinem ad vinum υitis . Ergo solum vinum de vite sive album sive rubrum , sive dulce sive asperum, sive calidum sive frigidum , materia est co secrationi apta. Ita D. Nomas 3. pari. q.
Hinc colliges, non esse idoneam calicis materiam I. vinum expressium de pomis granatis, moris &c. quia non est Pr prie vinum, sed dicitur tale per quandam timilitudinem ad vinum : a. omphacium, idest succum ex uvis immaturis expressum, quia non est vinum, sed via ad vinum , cujus naturam nondum habet . Prob.
140쪽
C. I. De Euchari ita ut Sacram. Is Prob. 2. pars. Vinum corruptum Iucommuni hominum aestimatione , & m 'rali consideratione non habet speciem vini . Ergo . Hinc colliges , consecrari non posse
. acetum, a. vinum crematum, vulgo ac-
quavite , qum est vini spiritus: 3. vinum
aromatibus in quantitate notabili conditum : q. Ioram seu vinum ex maceratis acqua vinaceis : 3. sapam vel defrutum seu mustum ad dimidiam, aut ad tertiam partem decoctum . Quia haec vel a vini 1pecie differunt, vel morali hominum aestimatione vinum non reputantur . Prob. 3. pars . Materia calicis designata fuit a Christo per modum p 'Dus. Bibite ex hoc omnes, Matthaei XXVI.
Ergo ut vinum possit consecrari , debet esse potabile. Hinc colliges, nullam esse cqnsecrati nem sectam I. ex liquore in uvis incluso: a. ex vino imbibito in offa ; quia haec non se habent per modum potus, sm per modum edulii. 3. Idem docent multi comtra multos de vino congelato ; quia potui idoneum non est. Gid si vinum gelu
constringatur post consecrationem ὶ A con- .secratione non excidere respondet Colet , ruta ab intrinseca ratione vini non exci-it, si consecratum non esset: tamdiu po ro manet sanguis Christi, quandiu maneret vinum, nisi consecratum esset . Unde Prae