Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de sacramentis

발행: 1769년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

saltem voce aut propria , aut Consessarii scandala & crimina publice retractare. 2. Ex can. I 3. Concilii Nicaeni I. habetur , ut omnibus in exitu mortis Eucharistiam poscentibus administretur, si digni reputati sint a Pastoribus . Idem habetur ex Innocentio I. u. 3. ad Exuperium: Πuaestum es , quia observari oportet de his , qui pose baptismum omni tempore , incont nen tiae voluptatibus dediti , in extremo viaiae suae fine Poenitentiae smul O' Communionis reconciliationem exposcunt. De his

consuet is tenuit prior , ut concederetuν Posnitentia , sed communio negsretur . . .

sed Communionem dari abeuntibus elaeuis. Hinc I. qui in peccatis consenuerunt, si urgente morte Viaticum postulent , non eis denegandum , si sincere dent signa m nitentiae . Σ. Reis extremo supplicio plectendis ob quodvis crimen Communio dari potest, si sunt apte dispositi per Conseia

sonem. 3. Ne autem ex hujusmodi Ecclesiae benignitate temere sibi blandiantur Peccatores, meminisse debent illud Augustini: Sacramenta damus,securitatem

non domus.

162쪽

C. I. De Euehar sis ut neram. De Dispo mn bus ex parte an mae ad Eucharisiam digne Iuycipiendam. Dispositiones ex parte animae , aliae

impedimenta removent & obstacula , peccata scilicet mortalia , a ovibus eos mundari oportet, qui ad hoc sacramentum ac- Cedere velint: aliae mentem attentam, &devotam reddunt , ut possit quis cum fructu sacram Communionem percipere . De utrisque pauca pro more dicemus. Proe. I. In eo qui vult digne ad Eucharsiam accedere, requiritur immunitas ab omni pec

cato mortali.

Prob. ex L ad CorInth. II. suicunque

manducaverit . . . . indigne, reus erit corporis

sanguinis Domini. . . judiciumsibi manducat , m bibit e non dijudicans corpus Domini. Sed qui cum conscientia peccari mortalis communicat , tum ex Apostoliscopo, tum ex unanimi Patrum consensu, manducat indigne . Ereo. Apposite Ch fostomus homil. 3. in epi t. ad Ephes. suomodo comparebis ante tribunal Cbrbii, qui manibus ae tablis immundis ipsius audes contingere eorpus P Porro Eucharistia cibus est. Areui cibus non mortuis , sed vivis datur. Ergo Eqcharistia non peccato momessis, sed vivis danda est , quorum vitam

163쪽

iso De Eucharisia, di Ordine.

roborat, vegetat, confirmat. Vide Triaenistinum fess. XIII. cap. 7. Hinc inseres, peccatum indignae Communionis esse gravissimum sacrilegium . Nam eo gravius est sacrilegium, quo persona , vel res sacra , quae indigne tractatur , sanctior est . Sed Eucharistia est omnium sanctis sima , quae Christum continet, licet sub sacris speciebus involutum Ergo &c. , Prop. II.

regulariter loquendo ante Communionem confiteri tenetur .

Prob. ex Tridentino fess. XIII. can. II. Declarat S. 0nodus , illis quos conscientia peccati mortalis graυat, quantumcunque

etiam se contritos eVisiment , habita copia Confessoris , necessario praemittendam esse Confessionem sacramentaIem . Ergo &c. Disputant hic pro more Calaistae , num praeceptum de praemittenda Confessione ab eo , qui est in peccato mortali , sit divinum , an humanum. Contra non paucos Recentiores divinum esse affirmant saniores Theologi: & probant ex praece pio Apostoli ad Cor. Probet autem Ieiphum μυοmo : se de pane illo edat a quae probatio ex Ecclesiastica traditione intelligitur de probatione facienda per sacramentum Poenitentiae . Vide Tridentinum sess.

164쪽

C. I. De Euchariseia ut Sacram. 16 IDixi, regulariter loquendo . Nam si

desiit copia Consessarii , & simul adsit urgens necessitas communicandi , vel celeribrandi, modo sit perfecte contritus, poterit quis non consessius communicare , vel celebrare , ex Tridentino eod. loco . Nam in casu obtineri satis potest finis praecepti praemittendae Consenionis , nempe ltatus gratiae . Sed ut hae conditiones amplius innotescant, haec sunt notanda.

Ι. Dicitur deesse copia Consessarii , quando vel sine magno incommodo ad iri nequit , vel qui praesto est , perinde eit ,

ac si non adesset. Hinc Consessarium non habere censetur I. qui attentis circumitantiis loci, itineris , temporis, scandali, aetatis sine magno incommodo Consessarium adire nequit: a. qui non habet nisi unicum , qui nolit eum audire : 3. qui non habet nisi excommunicatum vitandum , vel simplicem Sacerdotem. Contra , Consessiario non carere censetur i. qui habet reservatum , & ei praesto non est, nisii simplex Consessarius, qui nihil potest in reservatis. Nam juxta multos in eo casu tenetur praemittere Confessionem omnium peccatorum; ita ut directe absolvatur a non reservatis, & indirecte a reservatis: a. cui adest unus , quamvis ei erubescat confiteri : 3. qui cum Consessario, quem solum habet , inimicitiae, vel Iites intercesserunt. II .

165쪽

rsa De Euebar se a , o' ordiae. II. Ut quis absque praevia Confessione communicare valeat , requiritur necessitas, non quaevis, sed gravis & urgem. Nam a gravi praecepto non excusatur quis, nisi propter caussam gravem & urgentem. Hinc ex communi , gravis necessitas adesse censetur , I. si ineli mortis peritaselum, puta vel quia celebratio necessaria est, ut detur moribundo viaticum ; vel quia minatur mors Sacerdoti, nisi celebret, secluso tamen Religionis contemtu : a. si Missae celebratio, vel Communio sine periculo scandali , vel infamiae omitti ne queat . Verum hla notandum , ne populi admiratio veluti scandalum habeatur. Quod

enim miretur populus, aut habeat te prominus devoto , non est malum adeo gra-Ve , ait Henricus a S. Ignatio. 3. Si Sacerdos Missam in Ecclesia publica sit exorsus; quia tunc vix fieri potest , ut ab Altari recedat citra infamiae notam . Quid si in

sacello celebret coram uno, Vel altero tau

tum, qui notae sint discretionis ὶ De hac re ait Colet , id unum statui posse, quod raro admodum fiat , ut Sacerdos inceptam Missiam deserens, nemini sit scandalo. Atque hinc sorte x Bonaυentura in IV. d se. 3. simpliciter negat, teneri Sacerdotem ab Altari discedere , ut confiteatur. q. Iuxta multos , 3uando Parochus die festo debet Celebrare, M nequit invenire, qui vices suas suppleat.

III,

166쪽

C. I. De Fuc-ν uia ut saeram. I DIII. Qui umente necessitate ad Eucha ristiam accedit sine Consessione , debet jure divino , ut fatentur omnes Catholici , actum nersectae contritionis elicere. Hinc I. Si Sacerdo eontritionem non habeat, nee propositum confitendi , eelebr re non oraesumat , quantumcunque scandalum, vel necesseta mn videat imminere. Synodus Nemausenses anno Iag . Ouid si Sacerdos gravis peccati conscius in Altari sistens , experiatur actum contritionis sibi esse valde dissicile Suae malitiae, & iniquitati adscribat ; nam Deus impossibilia non jubet , sed jubendo monet , fazere quod possis, petere quod non possis I

adjuvat ut possis . Cujus mandata gravia non sunt , cuIus iugum suam es, m onus eυe. Tridentinum Iess. VI. cap. II, II. Si Sacerdos post inceptam Missam, alicujus peccati letalis recordetur , statim

actum contritionis eliciat, ne polluto corde aliquam tanti sacrificii partem peragat: postea in primo, vel secundo memen xo ei adit magis magisque servorem contritionis accendere .

Porro Sacerdos, qui praetermissa Confessione ob inopiam Confessarii Mimam celebravit, ouamprimum tenetur ad Confessionem . Ita definivit Tridentinum seg. AIncap. 7. Quod se necessitate urgente, Sacerdos absque praevia Confessione e lebraverit, quamprimum consteatur. in hac Tridenti-

167쪽

ni definitione haec sunt notanda. l. Hoc decretum continere Verum praeceptum , non merum consilium, constat ex damnata propositione ab VII. num.38. Mandatum Tridentini fastum Sacerdoti lacrificanti ex necesstate cum peccato mortali , confitendi quamprimum , est constium ,

non praeceptum. 2. Ρraeceptum istud obligat sub gravi , quia materia gravis est. Ηu:usmodi Tridentini praeceptum non est quotidie differendum ac procrastinandum . Adest enim haec altera propositionum. 39. ab eod. Alexandro VII. proscripta , quae sic se habet: Illa particula quam primum , intellis tur , eum Sacerdos suo tempore conmeoitur. Suo tempore, idest quando iterum celebrare voluerit , ut quidam male inte pretati sunt apud Dianam Part. II. Trad . I 4. Resolui. 6. Si enim Sacerdos ab ea celebratione duobus aut tribus mensibus abstinere vellet , jam ob- . ligationem a Tridentino impositam in duos yel tres menses protraheret . Quis autem ad dicat quamprimum fieri, quod post duos vel tres menses perficietur Itaque vox fuπρrimum pro gravitate materiae stri- cIIIlimo sensu sumenda est : ideoque etsi cense, non pauci Sacerdotem hunc confiteri quamprim- , si intra triduum confiteatur ' multo tamen aequius tutiusque, simul ac post celebrationemnaetus sit copiam Consessarii , confiteatur,

168쪽

C. I. De Euebaν uia tit Sacram. I 63 ipso etiam celebrationis die , si sine magna difficultate possit. Ita Colet . q. Licet

praefatum Tridentini decretum loquatur tantum de Sacerdote celebrante, potest tamen juxta multos extendi etiam ad laicos, qui in necessitate sine praevia Consectione communicant . Eadem enim praecepti ratio militat in Sacerdote, quam in Laico . Demum disputatur , an qui rite a latur is , recordatur ante Communionem

peccati alicujus in Consessione inculpate

omissi , teneatur antequam communicet confiteri. Garcias , Aria a , Reginaldus , Ferrantinus , Eusebius Amori, de Ligorto, tum Sc Gibertus , Ponto . Colet , atque Galli fere omnes paullo eruditiores negant, his serme momentis nixi . I. Ρtaecepsum confitendi ante Communionem ideo latum,

ut obex gratiae peccatum removeatur. Atqui per validam absolutionem remotum est. Ergo. a. Praemittitur Consessio , nequis indigne manducet, non dijudicans corpus Domini: Probet autem se ipsium homo,

ait Apostolus , su de pane illo edat , m de calice bibat . Atqui indignus dici nequit, qui in statum gratiae jam restitutus est. Ergo. Eucharistia sacramentum vivorum non primam, sed secundam confert gratiam et profecto, qui primam jam habet. At habet primam , qui valide abso

169쪽

sient a peceati mortalis gravat , qui Conscius sibi est peccati mortalis, quantumvis contritus sibi videatur , absque praemissa sacramentali Confessione . Sess. XIII. cap. 7. & seq. Atqui neque constius sibi peccati mortalis, neque gravatus conscientia peccati mortalis proprie dici poteit , qui solutus est vinculo & onere peccati mort lis . Ergo . Affirmat etiam Ligorius Biminos recentiores Theologos Neapolitanos a s e consultos in eam sententiam conis venire .

At communissime teneri affirmant innumeri ex omni regione Theologi , quando illi absque scandalo , & infamiae periculo fieri potest : I contrariam opinionem improbabilem vocat ipse Diana para. Σ.trae . Iq. resol. 6. eamque ex operibus Comineti expunctam refert judicio Hispanae Inquisitionis: atque his argumentis ostendit: r. Ut absolutus sit aliquis peccato incute hiliter omisso, non tamen directe, sed I directe absolutus est. a. Indi recte absolutus manet sub onere confitendi omissum. A qui hoc onus subeundum ante Communi nem ipsa tanti Sacramenti dignitas exigit.

3. Sensus, Praxis , disciplina fidelium id

plane conficit. Prop. III. Quἰ ex seniali negligentia diseractus ad Euchariseiam accedit, etsi forte augmentum habitualis gratiae recipiat I actu Iem

170쪽

C. L De Eueba sis ut Sacram. ID Iem tamen refectionem spirituriis dulcedianis non conbequitur. Prob. ex D. Tboma 3. partis q. 79.

an. 8. qui haec habet: Effectus huius fa-cramenti non solum ess adeptio habitualis gratiae , vel caritatis ς sed etiam quaedamati ualis refectis spiritualis dulcedinis quae suidem impeditur , se aliquis accedat adoc sacramentum per peccata venialia m n- se dij tractus I non autem tollitur augmentum habitualis gratiae , o caritatis. Prop. IV. sui communicat eum diserasione veniali ex obiecito, sed ex formali intentione

quaesita, involvente contemtum tanti Sacramenti , non solum nullum ex Euebaris a fructum reportat , sed etiam gravem commistis irreυerentiam .

Prob. Qui in actuali Eucharistiae usu

formaliter δc ex industria alio vagatur , sacramentum contemnit . Ergo in ejus perceptione & nullum consequitur fructum,& gravem irreverentiam committit . Ita Diaactis Nun no apud Contensonium lib.

II. pari. I. dissertat. . . ca'. II.

Ex dictis colliges I. actualem devoti nem necessariam esse ad recipiendos effectus secundarios hujus sacramenti , nempe spiritualem dulcedinem, servorem , majus augmentum gratiae sanetificantis , & multas gratias actuales speciales . Nam sacramenta ad modum caussae necessariae ope-

SEARCH

MENU NAVIGATION