장음표시 사용
151쪽
148 De Eueharisia , ordine. necessitate, & jubente Episcopo, vel Pre
bytero , ut colligitur ex D. Thoma 3. pari. g. 82. an. ad I. Unde sic: Ille dicitur
extraordinarius Eucharistiae dispensator , qui non ex ossicio , sed ex commissione id potest . Atqui Diaconus ex Ecclesiae Canonibus id non potest, nisi de expressa vel tacita commissione Episcopi, vel Presbyteri . Ergo. Hinc colliges I. Diaconos etiam hoc tempore posse Eucharistiam distrihuere ex licentia Episcopi, vel Parochi, sed urgente gravi necessitate: ut si in principali festo Sacerdos consessionibus, & concionibus
occupatus , commode sacram Communionem distribuere non posset. Si vero extrema necessitas cogat, tunc fatentur omnes
id Diaconum non solum posse , quinimo debere , puta ad praebendum moribundo viaticum, absente, vel praesente, & nole te Presbytero : quia in hoc casu recte praesumitur non solum permissio , sed praeceptum Episcopi . . Colliges II. Clericos Diacono inferiores , & laicos , licet olim sibimetipsis, &aliis Eucharistiam administraverint; tamen quia ab odio & amplius seculis haec praxis abrogata est , non posse ne extrema quidem necessitate cogente seipsos aut alios icommunicare . Quia praeceptum sumendi Eucharistiam, cum non sit absolutae necessitatis, etiam in articulo mortis non ol ii
152쪽
ligat, si Minister idoneus absit . Colliges III. ex pe uliari tamen Rom. Pontificis privilegio , nosse laicos semetipsos , & alios com unicare : ut sertur de Pio V. cum intia Stuarda Scotorum Regina. Colliges IV. Sacerdotem, qui nequeat Missam celebrare, non solum in extrema necessitate, sed etiam sola devotionis caussa posse semetipsum communicare , si alius Sacerdos , & scandalum absit : quia nulli bi est vetitum , 3c Concilium N eaenum cap. q. id Diacono concedit . Unde probabiliter inserunt ex hoc Nicaeni Canone aliqui Doctores, id posse Diaconum , quod de Sacerdote semetipsum cemmunicante dictum est. Animadvertendum I. ad licitam Eucharistiae distributionem requiri in Ministro praeter statum gratiae , de quo egimus in Tract. de Sacramentis in genere, jurisdictionem si ve ordinariam, sive dei gatam ; quia pastoris est suas oves pascere praesertim hoc divino convivio. Unde graviter peccaret qui sine ulla prorsus jurisdictione ministrare Communionem praesumeret; quia propria auctoritate violaret jus alienum in re gravi contra rectam Ecclesiae gubernationem, & ordinem : & si minister qui hi c auderet , esset Sacerdote inserior, puta Diaconus, sine commissione, incurreret irregularitatem. Verum nota ex
153쪽
IIo De Eucharisia, oe ordiae. communi a. licite Eucharistiam administrare eum , qui rationabiliter praesumit Parochum factum suum approbaturum .
Iura si viaticum administret in absentia
'arochi. a. Ex consuetudine, & tacito P storum consensu statim ac conceditur alia cui facultas Μissam celebrandi , intelligitur concessa facultas Communionem minia strandi, quando Communio fit ex dev
Animadvertendum II. a Ministro se Vandum esse ritum , tempus , & horam Eucharistiae distribuendae. Risus. I. Non ministret Eucharistiam nisi tantum sub specie panis ex Concilio Constantiens, & ex recepta consuetudine vim legis haiante, approbata a Concilio identino sess. XXL cap. a. Unde graviter peccaret, qui contra faceret . a. Non
communicet extra Missam absque superpelliceo & stola, quorum omissio, sublata me- cessitate, ut tempore pestis , est graviter siccaminosa i neque in paramentis nigris. inc non licet eam dare ante vel post Missam desunctorum. Vide Merati. 3. Non tradat alicui hostiam grandiorem, vel plum simul formulas ex Decret. sacr. Congr. die II. Februarii 1679. neque scindat hostiam sacrificii, ut porrigat laico Comm
nionem , excepta necessitate. q. Formulam
non porrigat nisi indice, & pollice. 3. Si hostia in terram cadat , servet praescripta iu
154쪽
C. I. De Eucharisia ut Sacram. 13 Iin Rubricis. Sed quid facto opus sit, si in sinum mulieris decidat Permitti debet, ut mulier sua manu formulam abstrahat , &redinat in Pixide. Idem faciendum, si muniurando Μonialibus Communionem, hostia cadat intra clausuram . 6. Si aliqui
recens a sacra mensa species evomat, tunc integrae species reverenter sumantur , nisina ea fat , vel caute separentur , oe in
aliquo sacro reponantur , donec corrumpantur , o in sacrarium proiiciantur . Rub. tis. X. num. 2 . Quod si species sint satis alteratae, tunc vomitus comburi d
bet. 7. Non sine justa caussa, mentali o, latione sermulas offerat post oblationem majoris hostiae . 8. Sumat fragmenta sive parva, sive magna , quae forte advertat post sumtionem ablutionis, etiamsi jam ab Altari recesserit , sed adhuc sacris vestibus indutus ' quia haec hostiarum reliquiae pertinent ad idem sacrificium . . Qualibet die etiam sanis ministrari Vommunio potest, excepto tempore interdicti, & feria sexta Parasceves, an qua non licet ex usu Ecclesiae Rom. nisi graviter decumbentibus viaticum prae here . De Sabbato Majoris Hebdomadae eandem prohibitionem quidam afferunt sed sine fundamento, cum nullum reperiatur certum decretum prohibens ea die Communionem ; licet in Missa hujus diei non
155쪽
1 sa De Eucharissia, o Ordine . communio , & pol communio ; quia loco
earum vesperae 1uffectae sunt. Ita Gamantus , Grangolas . At communis Ecclesiae
praxis seri , ait sapientissimus Pontifex Benedictus XIV. in de Sacrificiis Missasse l. II. cap. 6. f. 3. ut non administretur Eucharistia hac die, nisi infirmis. Hora. Per se loquendo qualibet dies hora Eucharistia dispensari potest , quia
circa hoc nulla adest prohibitio. Ita communiter. Dixi per se , I. quia usus invaluit Communionem non ministrandi post meridiem bene valentibus. 2. quiantin licet communicare in Missa , quae canitur media nocte Nativitatis Domini ex Dec. fac. congr. arud Benedictum XIV. in de Sacrificio. Animadvortendum III. quemlibet Sacerdotem, deficiente Parocho, teneri morituro Eucharistiam ministrare ex caritate: Parochum vero non solum ex caritate , sed etiam ex justitia hac obligatione adstringi, I. in necessitate, a. extra necessItatem, quoties rationabiliter postulant Ρarochiani: 3. ut suae obligationi satisfaciat, debere inquirere , num in sua Parochia tsint infirmi, qui hoc sacramento indigeant: 4. juxta Hultos etiam cum periculo vitae Propriae , . Puta Viaticum praebere peste correptis.sE-
156쪽
C. I. De Eucharisia ut Sacram. II 3
De Subiecto Euebari liae. Inquirendum hla, I. quinam sint E charistiae capaces: a. quaenam in subjecto
dispositiones requirantur ex parte corporis: 3. quaenam Vero ex parte animae.. I. De iis , qui capaces sunt Eucharisiae suscipienuae . Nota I. Cum Eucharistia consistat in re permanenti, nullus est, a quo saltem materialiter sumi non possit . II. Quilibet homo viator tizatus, est subjectum capax sulcipiendae Eucharistiae sacramentaliter cum fructu , vel sane fructu , juxta subjecti dispositiones. Tota igitur dissicultas est, an haec ministrari possiit i. infantibus , a. energumenis, 3. surdis, & mutis a nativitate, se amentibus , & semifatuis , I. Peccatoribus occultis , vel publi
Prop. I. Infantes per se loquendo funt eapaces Euchariseiae suscipiendae , licet hodie ex prudendi Eectesiae disciplina ad sacram mensam non admittanturnis ad annos discretionis pervenerint.
157쪽
Prob. I. pars . Priora secula turn in Orientali, tum in Occidentali Ecclesia inissantibus una cum baptismo Eucharistia a ministrata fuit. Ergo per se loquendo ininfantes hujus sacramenti a Patribus capaces existimati fuere. Insuper parvuli & sacramenti capaces sunt , utpote bapti ii, &sacramenti effectus, utpote justificati. Ergo. Prob. 2. pars. A quinque usque circi'ter seculis haec disciplina in Ecclesia Latina abrogata fuit ob reverentiam tanti sacramenti . Insuper Eucharistia parvulis necessaria non est, quia ut docet Triden-rinum seg. XXI. cap. per baptismi lavacrum regenerati , o Christo incorporati , adeptam iam Iliorum Dei gratiam in illa
aetate amittere non nossunt . Ergo sicuti eo in statu Eucharistia necessaria non est, ita nec expedit eam ministrare .
Utramque vero Ecclesiae disciplinam esse laudandam , docet eod. loco. Nam x. & antiqui Patres fui facti probabilem caussam pro illius temporis r tione habuerunt& praesens Ecclesia hujus mutatae disciplinae suas habet rationes. Communio enim parvulis vix administrari potest, nisi sub specie vini: hinc sublato usu calicis , abrogata etiam fuit praxis Eucharistiae infantibus ministrandae . E. Ad evitandum periculum effusionis , quod non raro eveniebat in porrigendis sacris speciebus. 3. Frigescente caritate, ne in
158쪽
C. q. De Euebarisia ut Sacram. I sfantes , deficientibus domesticae pietatis e emplis, illi divino pani, perinde ac si comis munis esset,assuescerent. Hae potissimum assignantur rationes , cur parvuli hodie a s Cra mensa removentur , donec & annos
discretionis attigerint , & a pastoribus i structi, & probati fuerint. Prop. II. . Energument , seu a maligno spiritu vexati Euehariseia aliquando resci possunt. Prob. Olim Energumenis denegata fuit
sacra Communio, ut colligitur ex can. 29.
Concilii Illibertianir quin & ab ipso Eucharistiae conspectu arcebantur , clamante Diacono : exite energument. V erum in m tis articulo ab eodem Concilio ean.37. eis concessa fuit . Concilium Araincanum I. can. I non solum in morte , sed etiam in Vita energumenos F ucharistiae participes reddidit , dummodo Eecusiae ministrorum monitis Obtemperassent. Plura occurrunt exempla , quae virtute hujus sacramenti oppressios a daemone , curatos esisPerhibent. Ergo energumeni non solum iis mortis articulo, & in Ρaschate, sed etiam crebro , si ad eorum spirituale solatium ,& robur conducat , Eucharistit refici posisunt; dummodo absit periculum irrevere tiae, & sint sui compoteS. Prop. III. Surdis , oe mutis a nativitate conferri potes Euebarissia non in articulo mortis
159쪽
in his aliqua deprehendatur hujus sacra menti cognitio , o peccata sua nutibus e
Prob. Id genus homines tum pergines & signa , tum per gratiae interioris auxilium pomunt caelestem cibum a profano di iiiiiguere . Ergo si pie vivant , si cum doloris sensu per nutus peccata sua confiteantur, nihil obstat, quin possint ad sacram mensam admitti . qi vero aliquis a nativitate esset surdus, mutus, & caecus, reputandus esset ut infans , & perpetuo amens , qui nullatenus valet intelligere tanti cibi dignitatem . Prop. IV. mentibus , qui lucida habent iste valla , hoc tempore concedi potes Eucharissiar qui vero aliquando usum rationis habuerint , extra mortis articulum non d besconcedi , bene tamen ἱn articulo mortis Idummodo nιn conset in statu peccati mort Iis in amentiam incidisse. Prob. I. pars. Quia amentes eo tem
pore , quo lucida habent intervalla , p0ς sunt se rite disponere ad Eucharistiam suscipiendam . Ergo &c. Prob. a. pars ex Concilio Carthas nens IV. can. 76. Is, qui poenitentiam in instrinitate petit , s ea D, dum ad eum S
cerdos invitatus venit . . . . in phrenesim
versus fuerit , dosent tesimonium qui ag
160쪽
C. I. De Euebarsia ut sacram. III dierint, ut accipiat poenitentiam o Et s
continuo moriturus creditur . . . . infun
datur ori ejus Eucbarisia. Ergo. Prop. V. Sem fatuis , debilem usum rationis habentibus , se valeant hunc divinum ci bum a profano diuinsuere , oe reverenter .ilum expostulent , non solum in artieula
mortis, sed etiam in Paschate Eucharisiam iniserari potes e secus vero de perpetuis
Prob. I. pars. Quia tales possunt aliquam hujus sacramenti devotionem habere: Ecgo non eis negandum. Ita D. Th
pedit, ut hi crebro ad Altare admittantur ob dignitatem tanti sacramenti. Prob. a. pars . .uia reverentia huic sacramento debita postulat , ut non detur iis, qui illud non expetunt aliquo praevis, devotionis affectu. Ergo sicuti ex nodie na Ecclesiae pravi non datur Eucharillia infantibus, ita & perpetuo amentibus dari non debet. De peccatoribus vero publicis vel occultis , publice vel secreto Eucharistiam petentibus , vide dicta in de Sacram. ingen. Duo tamen hla sunt notanda. I. Ρeccatoribus publicis secreto emendatis , non est concedenda Communio , nisi prius scandalo satisfecerint. Hinc in mortis articulo meliore modo, quo possunt, debent