Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de sacramentis

발행: 1769년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

188 De Euebari is , m ordine.

comederetur Verum etiam ex parte temporis . Unde ad primum pulsum horologii

qui vellet mane communicare, statim deberet a caena desistere. 3. Quoad horologia, quae saepissime variant , iis adhaerendum , quae plus fidei merentur. 4. Ρost cibum paullo ante mediam noctem sumtum non requiritur somnus, aut cibi digestio ad communicandum : verum conveniens est propter capitis gravitatem , aut torporem animi, quibus tollitur devotio, ut a Communione abstineat.

De Praecemo fumendi Euebarissiam .

Prop. I. Eucharsiae perceptio necessaria es ne-cuptate praerepti divini. Prob. I. Joannis VI. Nise manducaverisis earnem fili hominis .... nou babe-hitis vitam in vobis . Atqui haec verba Christi Domini praeceptum continent , &quidem grave ; nam poenam mortis aeter nae transgressbribus minatur . ENO . Prob. II. Eucharistia cibus est, ad alendam , & conservandam spiritualem Vitam institutus. Atqui fideles jure divino tenentur spiritualem vitam conservare. Ergo. , Hinc colliges ex communi sententia

hoc Praeceptum I. obligare adultos pluries in

192쪽

C. I. De Eucharsia ut Sacram. I 89. in vita. Nam si Eucharistia ex divina institutione cibus est animae, non raro ergo ex divino praecepto sumenda. a. Obligare in quovis probabili mortis periculo , constat tum ex consuetudine, & praxi Ecclesiae ministrantis Eucharistiam omnibus in

periculo mortis Versantibus , tum ex necessitate roborandi vitam spiritualem contra gravissimas tentationes in extremo vitae . Unde resolves I. quemque fidelem in vitae discrimine quod praevidet, vel merito timet , ut in gravi morbo , difficili partu, incisione , instante conflictu , periculosa navigatione, teneri sub mortali communicare ; etiamsi paullo ante morbum

communicaverit': eumque adhuc lege viatici adstringi , docent communiter Theologi ; quia certum non est per actum minime praeceptum satisfieri praecepto. Alii addunt , eum qui mane communicavit ex Geuotione , Vel ex praecepto Paschali , si eadem die incurrat periculum vitae, debere iterum communicare per modum viatici. Communior tamen lententia, ait Coneina , probabilius defendit non debere illum qui eadem die communicavit, iterum Eucharistiam sumere . II. Eum qui indigne viaticum recepit , ad novam ejus receptionem teneri ; quia per sacrilegam Communionem divino praecepto digne sumendi Eucharistiam non satisfecit . Item denuo communicare debet, qui post acceptum

193쪽

ptum viaticum in gravem culpam labitur unde durante eodem mortis periculo , si citra scandalum fieri possit, iterum Eucharistia ministretur. ΙΙΙ. Ρueris completo septennio, di jam doli cat cibus in articulo mortis viaticum administrandum esse, docent multi. Si vero de capacitate pueri morituri dubitetur, posse nihilominus ei dispensari viaticum , censet Concina cum aliis ἔEcclesia enim solum excludit eos, qui Certo carent rationis lumine . Vide superius

dicta de subiecto .

Prop. II. Euebar Biae receptio est necessaria nocessitate praecepti ecclesiasici. Ρrob. ex Concilio Laterauenis M. can. a I. ubi sic : Omnis utriusque sexus fidelis , posequam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua peccata , saltem semel in anno Meliter eonfleatur proprio Sacerdoti , σἰn undiam Iibi poenitentiam sudeat pro viaribus adimplere , suscipiens reverenter ad minus in Pascha Euebariseiae sacramen tum I nis forte de conflio proprii Sacerdotis , ob aliquam rationabilem caussam ad tempus ab ejus perceptione duxerit abs inendum .' alioqui visens ab ivrsu Ecclesiae arceatur , D' moriens Chrissiana ea-reat sepultura. Idem confirmatur in Tria

dentius sess.. XIII. can. 9. Porro in hoc Ecclesiae praecepto de Paschali Communione haec sunt notanda.

194쪽

C. I. De Eucharisia ut Sacram. I9IL Teneri omnes utriusque sexus fideles usum discretionis habentes , saltem in

Paschate ad mensam Eucharisti carn accedere . Unde colliges I. sub hac lege comprehendi omnes adultos baptiratos, a quibus nec etiam Papa excludendus, ut communiter docent Theologi. a. Pueros doli' capaces, qui Valeant disternere cibum Eucharisticum a communi: quod in aliis citius , nempe circa annum X. yel XI. in aliis serius circa XIV. contingit . Ultra hanc aetatem nemo differre debet , si sit sufficienter instructus , & rite dispositus . Hos autem pueros docent multi obligari prius ad Consessionem , quam ad Communionem perasendam , pro qua major cognitio requiritur : Concina merito reclamante, qui contendit , pueros , statim ac constet , accepisse hujus sacramenti cognitionem aliquam, sive sint septennes , sive Oinennes, sive novennes, ad Paschalem Communionem teneri . De mutis , surdis, &semifatuis vide dicta f. II. Haereticos , qui per baptisma iurisdictioni Ecclesiae subditi sunt . 4. Impeditos, qui si

possint, tenentur tollere impedimenta; quia hoc praeceptum quoad substantiam est divinum , & nimis rigorose obligat . Hinc excommunicati, vel alia simili censura innodari , tenentur procurare absolutionem

a censura, ut huic praecepto satisfaciant ;excusantur vero , dummodo ipsi in caussa

195쪽

non sint, cur a censuris non absolvantur . Carcere detenti debent procurare libertatem , ut communicent . Ita Salmanticenses a II. Praecipitur, ut reverenter Eucha

ristiae sacramentum suscipiant . Unde resolves, per sacrilegam Communionem huic praecepto non satisfieri; quia I. qui sacrilege suscipit , non reverenter suscipit.. 2. Quia praecipitur Communio, quae sit cibus , dc vita animae, qualis non est Communio sacrilega , etiamsi sit materialiter talis: ut contingit in eo, qui invincibiliter oblitus se esse in peccato mortali, communicat ; hic enim licet non peccet, fructuose tamen non communi t . Μerito ergo ab Innocentis XL proscripta fuit haec propositio: Praecepto Communionis annuae

satisfit per sacrilegam Domini manducatio

nem a

III. Definitur tempus annuae Coinmunionis, scilicet ut fiat saltem in Pascis. Quae temporis definitio determinatio est praecepti divini, Obligantis adultos ad se pius in vita Eucharistiam sumendam . Tempus Ρaschale ex Bulla Fide digna Eugenii IV. & usu Ecclesiae comprehendit totam quindenam Paschalem a Dominica Palmarum ad Dominicam in Athis usque inclusiive, excepto privilegio , vel necessitate, vel consuetudine, ex quibus plus temporis conceditur: ut Neapoli ex privilegio

196쪽

C. I. De Fuebarania ut Geram. Ist cqnceditur amplissimum tempus a Dominica Palmarum ad Dominicam usque SS. Trinitatis inclusive . Unde resolves : Qui praevidet se Communionem sumere non posse infra quindecim dies Paschatis , nec pqstea, hoc anno tenetur anticipare : sicut etiam qui quacunque ex caussa sive legitima , sive non , praeceptum hoc suo tempore omisit, implere tenetur , cumprimum possit ' quia hujusmodi praeceptum primario imperat Communionem , secundario tempus , quo fieri debet ; & terminus Paschalis appositus est ad sollicitandam , non vero ad finiendam obligationem . Nota , Ex justa caussa proprius Sacerdos , sive sit proprius Parochus , sive Consessarius , potest ultra quindenam Paschalem Communionem poenitentis differre, ex eodem Concilio Lateranense.

IV. Communio Paschalis sumenda in propria Parochia , & de manu Ρarochi ,

vel ejus delegati ex consuetudine vim legis habente, & sic interpretante laudatum Canonem, Omnis utriusque, constat etiam ex variis declarationibus Sacrae Congregationis. Ratio , ut pastor agnoscat vultum pecoris sui. Unde resolves , I. Communicantes in Cathedrali, quae non est propria Parochia , non satisfacere praecepto, nisi accessierit consensus Episcopi rut Neapoli , ubi per Communionem faciam in Ecclesia Cathedrali , praecepto Tom.IV. I Pa-

197쪽

niones factas apud Regulares huic C noni non satisfit . a. Errabundi , nempeii, qui nullibi habent certum domicilium, tenentur in ea Parochia communicare, ubi tempore Paschali versantur; nam ibi censentur habere domicilium eo modo , quo illius sunt capaces . Idem sentiendum de peregrinis, qui tempore Paschatis ad proprias Parochias redire nequeunt, cum reputentur incolae illius loci, in quo Paschyli tempore inveniuntur . Contra satisfacit praecepto Paschali , qui de licentia Par chi alibi communicat . Verum ex S nodo Neapolitana Cardinalis Pisnatelli , Par chus sub poena suspensionis ipso facto a divinis, eam licentiam dare nequit , nisi

in casia verae necessitatis . a. sacerdotes Μissam celebrantes satisfaciunt praecepto ubicunque celebrent ' secus, si laicorum minre communicent. 3. Excusantur ab onere adineundi Parochiam, qui aliquo legitimo impedimento detenti, alibi communicant, puta non habentes vestes, ut honeste Ecclesiam Ρarochialem adire possint. Transgressoribus istius praecepti jure communi minitatur interdictum ab ingressa Ecclesiae,& privatio ecclesiasticae sepulturae jure vero Neapolitano haec poena est latae sententiae , ejus die absolutio Archiepiscopo reservatur. Memum qui dolose dant, vel accipiunt schedulas, quae tempore Pa schali

198쪽

C. Euchar uia ut Suram. Icte lanali communicantibus in Cathedrali vaParochiis distribui solent , ut fidem Par cho exhibeant de peracta Communione; nee non dolose cooperantes, puta consilio, mandato &c. Item qui easdem chartulas in fraudem accomodant, & eorum cooperat res incidunt in casum Archiepiscopo

servatum cum excommunicatione.

De Euebariniae E ectibus . Sucharistiae eflectus plures numerariatur. Primus & principalis est gratiae aufmentum . Sacramenta enim gratiam pro

ducunt , aut primam ut Baptismus, & Ρos nitentia ; aut secundam , ut Eucharistia cum ceteris. Apposite Eugenius M. in D ereto : Huius sacramenti essectus, quem iman a Veratur digne sumentis, es aduna- iis hominis ad Christum quia per graiiam homo Chrso incorporatur , G' membris ejus unitur, consequens es , quod per hoc facramentum in sumentibus digne augeatur Rratia ς omnemque sectum , quem materialis cibus , O potus quoad vitam a munt eorporalem susentando , augendo, re parando , o delectando, sacramentum hoc quoad vitam operatur spiritualem. Utrum vero per accidens hoc sacramentum det

aliquando primam gratiam , disputatur a I a Tli

199쪽

1ς6 De Euebarisia , ordine . Theologis. De hac quaestione vide dicta

in Trata. de Sacram. in sen. ubi ex s lidis D. Thomae principiis affirmativam sententiam amplexi sumus . Alter effectus est remisso υeniat umex Opere operato . Eucharistia enim a Patribus Tridentinis vocatur . ntidotum , quo liberamur a culpis quotidianis , seu venialibus. Antidotum porro ex se,& ex Vi propria operatur . Ergo si Eucharistia venialium culparum antidotum est , ex sua virtute eas delet. Ita communiter Theologi . Ad hunc eflectum percipiendum multi cum D. Thoma docent, requiri in Q jecto aliquam formalem detestationem venialium, excitatam ab auxiliis actualibus, quae Eucharistia ex opere Operato confert. Tertius effectus est remissio poenae peccatis debitae, non directe, α vi sacramenti, sed ex consequenti, & ex quadam concomitantia . Eucharistia enim praecipue auget caritatem , ex cutus fervore, inquit Angelicus 3. pari. q. 79. art. 5. aliquis consequitur remissionem non solum culpae , sed etiam poenae . Inde es , quod ex consequenti per quandam concomitantiam ad principalem sectum homo consequitur rem sonem poenae , non quidem totius, sed secundum modum suae devotionis , m fem

Quartus effectus est praeservatis a peccatis mortalibus. Ita Tridentinum seg.XUL

200쪽

C. I. De Eucharisia ut Sacram. IGIeap. a. docens Eucharistiam antidotum esse, suo a morialibus praeservamur per gratias cilicet actuales , quibus homo adjutus aletalibus carere , & in bono progredi mi,& mediante ista praeservatione perseverantiam adipisci , & per eam gloriam

consequi, juxta illud Joannis VIII. Si quis

manducaverit ex hoc pane, vivet in aetemnum: si tamen homo gratis illis non resistat .

Eucharistia non solum suos effectus influit in animam ; verum etiam nonnihil operatur in corpore. Et r. quidem minuit fomitem peccati, qui est in membris nostris ex quadam consequentia , ut ait D. Thomas in quantum auget caritatem, cujus augmentum ex Augustino est dim mit ocupiditatis. a. Influit in beatam corporum resurrectionem , & immortalitatem. Hinca Ρatribus Nicaenis appellatur resurres ionis , & a J . Ignatio ad Eph. pharmacum immortalitatis . Porro Eucharistia licet ex opere operato , & in ratione sacramenti non prosit aliis, quam sumentibus; prodest tamen aliis ex Opere operantis, tum ratione sui , ut est aesus pietatis; tum ratione Precum, quae eamdem praecedunt, stipant, ac subsequuntur & ejus occasione servent magis, magisque Deo acceptae sunt . Hinc merito a Sacra Congregatione sub Alexandro

SEARCH

MENU NAVIGATION