장음표시 사용
231쪽
a18 De Eucharisia ordiae. immediate gratiam poenitentiae obtinet , mediante vero gratiae hujus usu remissionem peccatorum praestat. Ρorro si Sacrificium immediate peccata remitteret, nuli tum esset agendi dilcrimen inter sacramentum, dc sacrificium ; cum diversorum mediorum diversa debeat esse agendi ratio . Ulterius nulla esset necessitas frequenta dae poenitentiae, si homo rite dispositus , justilicationem reciperet in Sacrificio . Eadem ratione dicimus remitti venialia vi Missae, nempe mediate , excitando animam justi ad actus supernaturales, quibus destruuntur venialia. Prob. a. pars de gratiae augmento . Nulla est potior ratio , cur Sacrificium mediate tantum producat primam gratiam, di immediate secundam. Ergo si mediante poenitentia conseri peccatoribus. justifi-Cationem , mediante bonorum operum incremenio in justis gratiam auget . Intuitu enim Sacrificii Deus confert gratias , per quas justi bona opera edunt , quibus merentur gratiae augmentum .
Prob. 3. pars de remissione poenae temporalis peccato debitae . I. Remissio poenae est actus exterior, quo creditor condonare debitori potest debitum etiam de eo non cogitanti . Effo Sacrificium immediate valet ad remissionem poenae. 2. Valet Sacrificium pro desunctis ad remissionem Poenae temporalis . Atqui desun-
232쪽
C. II. De Saeri is Missae. 229cti incapaces sunt aetus meritorii , cum non sint in via : Ergo immediate in eis
operatur ad rem issionem poenae. Porro Sacrificium onerimus ad bona temporalia obtinenda, quatenus ad aeternam salutem conducunt secundum ordinem divinae providentiae ' idque patet ex uni- .versali Ecclesiae conuietudine. Inquit enim
Chr Uomus homil. 7 r. in Joan. Pro in . firmis terrae, maris , universi orbis fructibus sacrificamus . Notandum. Ut Missa prosit potius uni,
quam alteri, requiritur Sacerdotis applicatio. Sed hac de re inserius.
De Obligat On bus Sacerdotis relat ead Sacrificium. Sacerdotum obligationes relative ad Missam , aliae Sacrificii oblationem antecedunt , aliae comitantur , aliae subsequuntur. Ex antecedentibus prima est immunitas a gravibus peccatis ; altera oblatio ipsa celebrandi; tertia honorarii recipiendi incultas ; quarta demum immediata ad Miffam praeparatio . Ex comitantibus I. numeranda est intentio Sacerdotis ς a. necessitas ministri Sacro inservientis ς 3. Rubricarum praxis accurata. Inter oblationes
Sacrificium subsequentes praecipua est gra
233쪽
23o De Eucharissia , o Ordinetiarum actio . De immunitate a gravi culpa, dc de jejunio diximus supra: de ceteris hic agendum . f. I. De Tempore Celebrationis. Nota. Sacerdotum alii solum ordinis sui characterem habent, alii curae animarum mancipati sunt. De his omnibus
quaeritur I. an identidem per annum c lebrare teneantur. a. an in die pluries C
lebrare possint; an privatim. Prop. I. Laudabilis es saepe celebrare , quam raro . Etsi autem nulla lege praecipiatur quotidiana celebratio semplicibus Presbyteris , peccant graviter qui fere nunquam
Prob. I. pars. Nonnisi laudabiliter est per se loquendo frequens, quam rarior Pr xis illa, in qua praestantiorum virtutum aestus exercentur . Atqui frequens Missae celebratio secum seri exercitium actuum e cellentissimarum virtutum , nempe pers elissimi cultus erga Deum, & excellentisi simae caritatis in Deum , & proximum per Eucharistiae participationem , & per Ingentia bona, quae ex Sacrificio in homines fluunt. Ergo . Hinc S. Bonaventura lib. de Preparat. ad Missam . cap. I. u iraro celebrat , quantum in ipso es , pri
234쪽
vat D.THnitatem lauae o gloria, . M tos laetitia, peccatores venia , tu sdio m gratia , in purgatorio exsistentes re
frigeris, Ecclesiam Chrisei speciali bene
cis , m seipsum medicina remedio con tra quotidiana peccata , m infirmitates. Prob. a. pars . Nulla exstat lex neque divina, neque humana, quae simpluces Sacerdotes ad quotidianam celebrati nem adstringat: Ergo ad eam non tenentur. . Idem dicendum de Parocho . Quia sicut simplex Sacerdos vi sui ordinis non tenetur quotidie celebrare; ita nec Parochus vi sui beneficii tenetur quotidie offerre. Prob. 3. pars, teneri scilicet simplices Sacerdotes sub gravi aliquando celebrare :& I. jure divino ex verbis Christi D
mini Lucae XX. Hoc faeite in meam commemorationem. Atqui haec verba continent Verum offerendi praeceptum , ut docet identinum seg. XXII. cap. I. his verbis: . oseolis .... eorumque in sacerdotio success-ribus, ut offerrent , praecepit per haec verba:
Me fac te ρ.Ergo. Praeterea quilibet S cerdos in sua Ordinatione accipit non solum potestatem, sed munus , & officium sacrincandi per se illi adnexum ut patet ex Apostolo ad Heb. V. Omnis nam sue Pontifex ex hominibus assumtus , pro om nibus constituitur in iis , quae sunt ad Deum , ut offerat sacrificia . Atqui unusquisque munus suum exsequi tenetur gra
235쪽
23a . De Euchar; D. Ordiae. viter in re gravi, ut in hac οῦ & uti potestate sibi concessa in honorem Dei , dc
utilitatem proximi. Ergo. Hinc. D. Tho
ligatione qua adstringitur simplex Sacerdos, celebrandi, ait : Unusquisque tenetur uti gratia data , cum fuerit opportunum. ορ- portun tas autem sacrificium offerendi a tenditur principaliter per comparationem ad Deum, eui Sacrificium offertur . II. Tenentur etiam Ecclesiastica lege. Lateranense IV. cap. Dolentes, de celebrat. Missari inter peccata Sacerdotum recenset, quod vix quater in anno celebrent , &addit : mee igitur, ρο smilia sub poenas pensonis inbibemhs. Atqui suspensionis
Poena gravem culpam arguit. Ergo . Et
Concilium Trid. ιβ. XIII. de Resor. cap.r haec praescribit : Curet Episcopus , ut ii Sacerdotes saltem diebus Dominicis, O festis solemnibus .... Missas celebrent. Atqui si Missae celebratio in simplici Sacerdote esset de consilio , non vero de Praecepto , non videretur , qua ratione Concilium eam ab Episcopis urgeri vellet. Ergo &c. Hinc colliges I. sententiam Caietani, asserentis venialiter duntaxat peccare Sacerdotes, qui raro, aut nunquam celebrant,
merito jussu Pii R expunctam fuisse ab
236쪽
C. II. De Sacri eis Myssae. 233 Colliges II. quamvis jure divino non
teneantur Sacerdotes ad certum Missarum numerum , teneri tamen jure ecclesiastico ad frequentem celebrationem. Hinc D.Thomas loco laud. ait: Unde Sacerdoti, etiamsi
non habeat curam animarum , non licet omnino a celebratione eest arebed saltem via detur , quod celebrare teneatur in praeciapuis festis , maxime in illis diebus , in
quibus fideles communicare consueverunt . Haec. autem sina Eaecipua multi docent
intelligi de singulis Dominicis,& festis diebus solemnioribus : quales sunt dies Nativitatis Christi, dies Resurrectionis, festum Ascensionis, dies Pentecostes , solemnit corporis Christi, festum Sanctorum omnium, & praecipua Virginis Dei parae sesta, Annunciatio , Purificatio , Amimtio , &Nativitas. Nemini Sacerdoti , ait Marbs sus , dubitare licet , quin offerre debeat numeratis diebus festis ad evitandum peccatum letale , nis legitimo quopiam impedimento sacris osterari prohibeatur . Hoc adem statuit S. Carolus in suo Concilio Mediolanens I. ut Sacerdos Dominicis, σνeliquis fisis diebus celebrare non omittat. Communiter tamen Calaistae docent huic obligationi satisfieri, si ter, vel quater in anno celebrent , praecipue diebus Natalis Domini, Resurrectionis, & Pentecostes. Prop. II.
- Parochi , omnes curam animarum
237쪽
234 De Euebar Ria, ρο ordine. gerentes tenentur sub gravi per se, aut per alios toties celebrare, quoties Missae adseringuntur subditi nteroe . Prob. ex o denrino loco supra laudato . Curet Episcopus , ut ii sanem die
bus Dominicis , oe festis solemnibus I s au
tem curam habuerint animarum , tam frequenter , ut suo muneri satisfaciant, Μ has celebrent. Atqui suo muneri non sati facit Pastor, nisi sacrificet , quoties Missam populus audire debet ; nam quo jure urgentur fideles Miffam audire, eodem tenentur Parochi offerre , cum hae obligationes sint correlativae. Ergo. Quidam docent , Parochos teneri celebrare non quotidie, sed saepius quam D minicis , & festis, ut fideles ad Sacrum a diendum alliciantur , & suo modo cum propriis Sacerdotibus offerant. Hinc D. relus in Concilio I. Mediolanens, Curatis praec it, ut praeter dies fessos ter in hebdomada celebrent , aut eo etiam Iaeptu , quo vel loci consuetudo , vel nec tas crebriorem dimini Iaerimit usum poreulabit. Prop. III.
Capellanus celebrare tenetur , quoties,
ubi , quando praescribit fundatio.
Prob. I. Quia pacta,& conventiones servari debent. a. uia est ter defraudare. tur pia fundatoris intentio. Necesse es, ut defundii dispositio , modis omnibus conservetur , ait S. Gregorius epise. 2o. lib. 2.
238쪽
C. II. De Sacν eis ussae. 23 Hinc I. si Capellanus ex onere Capellaniae, vel legati ad quotidianam celebrationem adstringatur, omni die ad mentem fundatoris celebrare tenetur , salva tamen honesate, o devotione Sacerdotis, ut Praescribit Alexander III. eap. I. de Praebendis. Unde resolves r.eum Sacerdotem ,
tento Capellaniae stipendio , posse semel
in hebdomada abstinere a celebratione, re- Verentiae Caussa, ex praesumta fundatoris intentione: nisi ab eo expresse cautum sit, ut numquam desit Missa per aliquem celebranda . Num vero his vacationis diebus possit pro aliis celebrare, nebant Communiter Doctores : qui solum Id rmittunt semel, & iterum in anno pro se, di suis,
alia de caussa occurrente ' quia talem esse mentem testatoris rationabiliter praesumitur. 2. Capellanum aegrotantem, qui nequeat celebrare per breve tempus , puta
dierum quindecim per Bonacinam I unius mensis secundum Concilium Mediolanense VII. duorum mensium secundum alios , quibus adstipulatur Concisa , retentis se etibus Capellaniae , liberum esse ab onere supplendi Μissas omissas : quia non Praesumitur testatorem voluisse tam rigorose Capellanum obligare, cum ne famulis quidem ob eam caussam stipendium minui solvi; secus vero, si aliter expresse in sumdatione cautum sit. Si autem morbus diu
tius duret, substituendus est alius , qui
239쪽
Σ36 De Eucharisia ordiae . neri Capellaniae satisfaciat. 3. Capellanum impeditum aliis negotiis , licet justis, cum haec non debeant obesse fundatori, debere satisfacere per alium , vel postea compensare, praesertim si fiat saepius. II. Capellanus obligatus ad celebram dum in Ecclesia , vel Altari a testatore
designato, si celebret alibi , tunc si id faciat ex justa & gravi cavaea , dummodo
celebret juxta intentionem fundatoris, non peccat, nec compensare tenetur: Si absque caussa, peccat, mortaliter, si saepius ; Venialiter vero, si raro : puta si quinquies , vel sexies per annum juxta multos; secundum alios semel , vel bis in mense : quia in re gravi defraudat testatorem . Multi
excusant eum a novarum Missarum celebratione ; quia nihil amisit fundator quoad substantiam de fructu Sacrificii : idque Verum putant aliqui, etiamsi negligat Altare Privilegiatum: sed alii ceniant teneri ad lucrandas Indulgentias applicabiles pro defunctis, vel teneri de excessu, si stipendium datum fuerit majus ordinario . Aliquando Episcopus ex rationabili causis potest dispensare ab obligatione celebrandi in loco a testatore designato. III. ui ob aliquam piam caussam certis diebus celedrare adstringitur puta seria VI.& sabbato in honorem Ρassionis Christi& B. Virginis , non erit immunis a cul
pa , si diem diei substituat ; quamvis aliqui
240쪽
qui censeant , hanc culpam non esse gravem , si raro, & ex caussa fiat. Idem dicendum de eo , qui adstrictus celebrare certum Missarum numerum singulis mensibus , puta quindecim in mense , ob ali- uam peculiarem caussiam , E.G. ne Eccleia Missis careat, anticipat celebrationem , celebrando Μissas , quae mensibus sequentibus celebrandae sunt: secus vero, H determinatio temporis facta fuerit a testatore sine aliquo peculiari sine , vel caussa ἔquia isthaec anticipatio celebrationis est incommodum testatoris. II. De Unica in die Celebratisne . Prop. I. OlIm pluries eodem die Sacerdotes celebrare poterant I at nunc vetitum est , excepto str desto eausa necessitatis. Prob. I. pars ex Concilio Toletano XII. anno 68 I. can. 3. ubi sic : Relatum es nobis , quosdam de Sacerdotibus non tot vicibus Communionis san6Iae gratiam sumere , quot sacrificia in una die videntur offerre . Atqui hic non improbatur repetita
celebratio, sed in quibusdam Missis omissa Communio. Ergo tunc licebat pluries