Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de sacramentis

발행: 1769년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

a 8 De Eucoarisia oe Ord ne . xander VII. in proposit. 9. in qua asserebatur : Post decretum Urbani potes Sacerdos , cui Mis sae celebrandae traduntur ,

per alium satisfacere, collato illi m nori fiapendio , alia parte stipendii sibi retenta . Epistola Encyclica Hib die 3o. Iunii anni 17 r. quae incipit , suanta cura , sub

Poena censurarum , quarum absolutio ipsi Rom. Ρontifici reservatur , mercimonia prohibet super eleemosynis Μissarum : hoc est , qui eleemosyn' colligunt in iis locis , in quibus Pro minore pretio

celebrari soleant, si Laici sint, excommunicationem ; si vero Clerici, vel Sacerdotes, suspensionem a solo Rom. Pontifice a stlvendam incurrant . Ex dictis colliges cum communi pra sertim Recentiorum, illum qui retinet partem stipendii juxta damnatam propositi nem, non solum peccare , sed etiam ad

restitutiones, teneri : & Sacerdoti quidem

celebranti, quo juxta voluntatem benefactoris una cum onere celebrandi Μissam jus ad intregum stipendium translatum est.

Verum ab hac prohibitione non retinendi i aliquam accepti stipendii partem excipiun- ltur aliqui casus. I. Beneficiarius, qui per alium cele- hrat , licite praebere potest consuetam eleemosynam, etiamsi ex beneficio majorem Percipiat. Ita communiter , & constat ex decreto sacrae Congregationis supra laud.

252쪽

C. II. De saer scis Myssae. 249 annuente Innocentis XII. Nam in benefi- Cio praeter celebrationem Μissarum sunt& alia onera , quibus adstringitur Beneficiarius ς puta recitatio Horarum Canonica Tum, animarum cura, vigilantia bonorum temporalium beneficii , aut saltem studii rnec dubium, ait Colet , quin, ut iis Beneficiati tranquillius vacarent, & deinceps de Ecclesia melius mererentur , iisdem gratificari voluerint FundatoreS . II. Capellanus , qui beneficiatus non

est , sed stipendiatus instar beneficiati , quamvis amovibilis sit, & quilibet alius ,

cui commissa est Missae perpetuae celebra tio , si per alium celebret , poterit alteri tribuere congruam eleemosynam , & pingues Capellaniae vel legati fructus retinere; nisi in fundatione aliter cautum fuerit. Ita docet Bouacina , Diana cum multis, Concina annuente. Quin & doctissimus Ligorius refert decretum confirmatum a sacra Congregatione Concilii die is. Μartii anni 17 3. in quo asseritur id licere Capellano amoviis bili , modo pro Capellania certi reditus sint annuatim constituti, & perpetuo Capellano assignati; secus vero, si hujusmodi Capellano pro qualibet Μissis celebranda

certa detur eleemos=na . Et quidem eaedem

Ore rationes militant pro Beneficiato, quam pro Capellano: & alia onera subire tenetur, puta in ornatu Altaris , quibus non

253쪽

tutus . Restat ergo prohibitionem intellisendam esse tantum de Millis manualibus, an quibus vetitum est celebrare per alios, collato minore stipendio quam acceptum sit. III. Si moraliter constet justi stipendiimccessum dari Sacerdoti non intuitu Μisi sae celebrandae sed intuitu personae , putaratione amicitiae , vel paupertatis , vel gratitudinis &c. ut probabiliter docent multi. IV. Administratores Ecclesiarum exeseemosynis datis propter Μissas possunt ali- uid detrahere pro expensis altarium, ve-ium, inservientium, luminum &c. ex decreto laud. Sed hic notandum aliud decretum ejusdem sacrae Congregationis editum die 6. Iulii anno i 726. apud Benedictum XIV. Notis. 36. num. 13. ubi statutum suit rchipresisterum non teneri ad miniseranda utensilia iis , qui celebrant in sua Ee- Aesia ex obligatione beneficii , sive Capellaniae e quoad Missas vero a entitias t neri ad dictam bubminiserationem , quatenus permistat eas in sua Ecclesia celebrariet nec tener; ad eas Missas admentitias admittendas, nisi solutis utensilibus per celebrantes.

Sacerdotes, quorum quilibet integrum retinet sibi collatum stipendium : puta si tibi hodie offeratur tarenus ut celebres e &rogas alium Sacerdotem , ut hodie pro te celebret, spondens cras pro illo te cel

254쪽

C. II. De Saer eis MLae . 232braturum, qui pro sua crastina Μissa unum

Carolenum accepit . Hanc permutationem

licere censent multi; quia hoc non est retinere partem stipendii , quod Pontifex damnavit, sed est tantum permutare dieh& Missas . Coneina e contrario a specie turpis mercimonii hanc permutationem non excusat, licet non audeat gravis culpae damnare .

VI. Condonatio omnino spontanea Scmere liberalis excessius stipendii facta a S cerdote substituto. Ηuhismodi enim Sacer dos a te delegatus ad celebrationem, sicuti pqtest tibi totam donare stipem , si & reis mittere partem ejusdem . Sed isthaec opinio merito improbatur praesertim a RecentiOribus post laudatam Encyclicam Benedicti XJ V. Nam r. cavendum, ne hujusmodi remissio sit tantum ore tenus liberalis; Su

stitutus enim timens, ne inveniat in P sterum eleemosynas pro Missis celebram dis , inducitur ad excessum donandum. 2. Ut accurate advertit L sorius , modus iste

retinendi partem stipendii , tanquam abusus execrabilis , & a pluribus Pontificibus

vetitus, asseritur in praefata Constitutione: Pontifices decretum υoluerunt , verba sunt Constitutionis, nimirum a quolibet Sacem

dote Ripendio majoris pretii pro celebratione Missae accepto , non posse alteri Ripendium minoris pretii erogari; etsi eidem Saeerdoti celebranti consentienti nota

255쪽

233 . Euchariseia, O Ordine. se maioris pretii eleemobnam accepisse ἰndicasset.

Q. III. Utrum unica Missa possit pluribus obligationibns satisfieri 'R. Neg. Unde resolves I. Non potest Sacerdos pro unica Missa plura stipendia

accipere: quod damnavit Alexander VII. ut supra retulimus, cum de valore Sacrificii verba fecimus. II. Nec etiam ille, qui plura stipendia exigua accepit, unica Μis. ae celebratione singulis satisfacit , sed tenetur tot Μillas celebrare, quot stipendia, licet incongrua scienter acceptaverit, eX decreto Congregationis sub Urbano VIII. III. Sacerdos eo die, quo celebrare adstringitur ratione Capellaniae, vel legati, aut beneficii, nequit pro Missa ejus diei stipendium

accipere. IV. Nequit Sacerdos duplex accipere stipendium, unum pro praesentia , seu officiatura in Ecclesia designata , alterum pro applicatione; nisi testator, vel eleemosynam offerens expresse & conceptis verbis declaraverit se velle tantum celebrationem , secus vero Uplicationem : constat ex variis Decretis sacrae Congregationis

apud Benedictum XIV. Not f. I 3. V. Pro Missa, quam Consessarius Sacerdoti poenirenti imponit , acti stipendium nequit .

Da Concina. Idem Theologus docet contra Tamburinum , non posse Sacerdotem , qui vovit Missam in gratiarum actionem celebrandam , pro eadem Missa stipendium

256쪽

C. II. De Sacrisicio Misae. et 13aecipere; quia praesumitur voventem habuit se intentionem pro eadem Missa stipendium non accipiendi . VI. Non licet pro diversis Sacrincii fructibus duplicata stipendia

accipere. Hinc I. merito damnata suit

pinio ab Alexandro VII. in hac prop. 8. Duplicatum stipendium potes Sacerdos pro eadem Missa licite accipere, applicando p renti partem etiam specialissimam fructus

ipsemet celebranti correspondentem I idque pose decretum Urbani VIII. 2. Neque valet Sacerdos accipere stipendium unum pro se ctu impetrationis Missiae , & alterum pro fructu 1atisfactionis. Unde sui accepit stipendium ad celebrandam Missam pro mo tuo , & aliud ad celebrandam pro Vivo , non satisfacit unica Missa utrique obligationi : nec etiam duplex stipendium acci- re Potest, ex eo quod um applicet ΜiLlam , alteri Indulgentias V.G. Altaris privilegiati. Nam qui Μissas petit, & stipendia conseri, utrumque pro se applicare i tendit . Q. IV. . n , quomodo peccet Sacerdos, qui accepto Ripendio , Missam celebrare vel omittit , vel dissera , vel promisesum ritum non servat 'Ad I. R. graviter peccare Sacerdotem, qui accepto stipendio Μimam omittit. Nam etsi decem assium jactura plerumque non sufficiat ad culpam mortalem, privatio tamen fructus etiam unius Missae spirituale

257쪽

te damnum satis grave inducit, ut hin grave peccatum exturgat. Ita probabilius docet GDt cum multis ; quin Concina censet , etiam graviter peccare illum, qui liberaliter promisit alteri unum Sacrum animo se obligandi, si fide fracta non celebret. Ad Ii. R. utique peccare Sacerdotem,

3c quidem graviter , si diu differat Mimarum celebrationem, pro quibus stipendium jam accepit . Constat ex laudatis Decretis

sacrae Congregationis , in quibus prohibetur , plures mssas acceptari , quam infra modicum tempus celebrari valeant. Sed dubitatur, quantum temporis spatium intelligatur per illud, modicum tempus. Respondeo , absolute definiri non posse , sed sp

fiandas esse circumstantias , & praecipue voluntatem offerentium. Unde si quis Μissam petat pro aliqua urgente gratia impetranda , puta pro felici partu , declinando periculo, lite vincenda &c. continuo Missa celebranda erit: in reliquis vero , quae minus urgent, non peccare Sacerdotem, si infra duos menses acceptas Missas celebret, communiter afferunt: Μimas pro defunctis citius celebrandas, quam pro ViVis.

Ad III. R. Sacerdotem , qui accepta stipe expresse promisit, se eam Μimam celebrare , puta de Requie , vel de Spiritu, Venialiter peccare, si aliam Μissam legat, quando Rubricae permittunt. Imo nullum esse peccatum, si eo die Rubricae

258쪽

C. IL De Saer ficis Missae. 233

vetent legere Missam votivam. Ita omnes quia eadem est substantialiter Musa sive de requie, sive de tempore, sive de Spiritu Sancto . Sed hic notandum 1. Missas

votivas , & pro defunctis in festis duplicibus , & diebus Dominicis , aliisque diebus

privilegiatis celebrari non debere , prout habetur in Rubricis. Imo generatim optat

Ecclesia, ut quoad feri potest , Misa cum

Officio conveniat . a. In Μissis de tempore obtineri omnes Indulgentias, quae conces.sae suerunt Missis de Requie ex concessi ne Alexandri VII & Clementis IX. Q. V. - Beneficiatus , vel Capellanus post 'rostria auctorisate imminuere numerum Migarum olim constitutum, etiamsob imminutionem redituum, υel υHoris p

cuniae non accipiatur sipend um fusciens' R. i. Si reditus sine Capellani , vel

Beneficiati culpa in totum deficiant , non teneri Missas celebrare . Ita omnes. 2. Si reditus deficiant in parte, tunc etiam ce tum videtur possis c apellanum ex se minuere numerum Missarum , si a testatore crangruum stipendium taxatum fuerit in singulis Μissis, puta tarenus pro qualibet Misila ; quia sicuti augendus esset numerus Missarum, si reditus augerentur ; ita minuendus est, si reditus diminuuntur. 3. Si fundator designaverit numerum Missarum,& ob imminutionem redituum deficiat stipendium adhuc Ordinarium, non posse Capetis

259쪽

236 De Euebarisia , m ordine .pellanum propria auctoritate minuere numerum Missarum ; sed pro moderatione recurrendum ad Sedem Apostolicam . Ita multi: & probant ex Decretis sacrae Congregationis sub Urbano VIII. in quibus re ductiones , moderationes, & commutatiOnes Μissarum Sedi Apostolicae reservantur.

Sed alii probabiliter affirmant; I. quia in casu non est proprie reductio , aut stabilis moderatio oneris Μissarum , sed cessatio de

jure obligationis pro rata redituum deficientium . a. Quia non praesumitur testatorem voluisse gratis, aut stipendio minore justo obligare Capellanum ad celebrandum . Unde concludunt posse Capellanum propria auctoritate numerum minuere Mis.1arum ob imminutionem redituum ; sed ad evitandum periculum allucinationis in caus

sa propria, standum judicio Episcopi, vel viri docti & pii.

De Missarum reductione haec notanda ex Benedi Io XIV. in de S n. Dioec. lib. s. cap. m. I. Tridentinum bes. XXV. de Reseri cap. q. facultatem dedisse Episcopis in Synodo Dioecesana , & Generalibus ordinum Regularium in capitulis generalibus minuendi onera Missarum. a. Hanc potestatem ad Sedem Apostolicam avocasse Urbanum

VIII. in sua Constitutione 43. Bullarii tom. 3. in qua statuit ad Apostolicam Sedem Omnino recurrendum esse pro reducendis Missarum oneribus, adhuc post Con

260쪽

C. II. De ners cis V sae . a Icilium impositis , aut in limine fundationis sub poena nullitatis reductionis. 3. ΡOst Urbani decretum disputatum suisme, an Epistopi. ademta sit potestas minuendi Missas, quarum onus non est qui suscipiat ob eleemosynae tenuitatem . Communiter affirmant ex variis Decretis sacrae Congregationis ; secus vero si testator expresse dederit Episcopis hanc facultatem. Demum his prohibitionibus non obstantibus , multi ex Papali privilegio habent hanc facultatem reducendi Missas, ut Episcopi, qui per se, Vel per suos procuratores Rom. Concilio

anno I 723. interfuerunt.

Q. VI. suam intentionem habere δε- beat Sacerdos applicandi Sacriscium pro eo,n quo stipem accepit p

tem habitualem , aliquando scilicet habitam , & non revocatam ante consecrationem saltem unius speciei. Ita communiter.

Unde resolves. i. Qui hodie Missam crastinam Cajo promisit , cras Vero immemor promissionis , Missam celebret ; nisi Pro alio expresse intendit , Missa intelligitur applicata pro Cajo. Similiter Capellanus, qui animum deliberatum habet adiplicandi pro onere suae Capellaniae , etsi anterdum distractus , renovandae hujus intentionis obliviscatur ; valet tamen applicatio virtute intentionis prius habitae , &nou retractatae. a. Nulla est applicatio facta

SEARCH

MENU NAVIGATION