Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de sacramentis

발행: 1769년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

cta post consecrationem ante Communi nem, quia ratio Sacrificii consistit inco secratione; hinc peracta consecratione jam consequitur effectum suum relate ad applicationem fructus, vel ab intentione Sace dotis , vel ex carentia hujus intentionis, manendo in thesauro Ecclesiae. R. II. Intentionem debere esse detem a minatam. Unde resolves: si quis accepit decem Missarum stipendia a decem pers

nis , & confisse 'applicet totidem . Missas

proxime celebrandas , non satisfacit suae

obligationi; sed tenetur sigillatim dies determinare , & pro singulis Μissas applicare ' quia requiritur intentio applicandi fructum determinatae personae, ut ei prosit. R. III. Intentionem conditionatam

sufficientem esse, si intentio sit de conditione praeterita jam impleta ; secus vero de conditione futura contingente . Unde resolves, si quis Missam applicet pro eo , Quem Deus novit primo daturum stipendium , illicitam & invalidam esse talem applicationem, proh bilius docent multi . Inluper hanc applicationem vetitam esse ex Decreto Clementis VIII, promulgato a Paulo V. quia saepe applicatio fieret procausta non exsistente , puta pro infirmo , qui tempore applicationis erat sanus. Demum nota, si Μissa nulli applicetur , vel incapaci, fiuctum manere in thesauro Ecclesiae. Unde in praxi consulunt

262쪽

C. II. De Saer eis Missae. asst

Doctores , ut Sacerdos primae intentioni secundam addat conditionatam ; ita ut si Persona cui applicatur, non sit capax, a filicetur illi pro quo recognita offerre Veruet qui stipem dedit, vel prout Deus magis expedire cognoscit: in missis vero gratuitis potest Sacerdos hanc secundam intentionem pro seipso , vel pro altero cui voluerit , diriSere.

De Altari privilegiato pauca . Privi. Iesium Altaris consistit , ut ex indulgentiis , seu fructibus , qui sunt in thesauro Ecclesiae , liberetur anima pro qua Missa in illo Altari applicatur; & hoc vi potestatis clavium, quam habet Papa applicandi indulgentias, vivis quidem per modum absolutionis, defunctis vero per modum ius. fragii sive solutionis . Nota 1. Missae in Altari privilegiato aut perpetuo , aut ad tempus concesso, suffragantur defunctis, sive dicantur de Requie , sive de die currenti , quando non licet eas de Requie dicere. 2.Celebratio Missiarum indulto praefinitarum omnino necessaria est singulis die-hus in eadem Ecclesia. 3. Quod si per liquot dies & menses propter absentiam Sacerdotum Missae praefinitae non cel hrentur, privilegium pro illo tunc suspe ditur. 4. Quod si praefinitus Missarum numerus non legatur propter Sacerdotum infirmitatem, vel quia jussu Superioris Occasione alicujus festivitatis , vel funeris alibi

263쪽

aiso De Euebar sis , Ordine . celebrent, si raro id fiat, indulgentiae suffragantur . Haec omnia docet Benedictus XIV. ex variis Decretis sacrae Congregationis Notis. 36. f. IV. De Hora , Loco Sacriscium celebrandi. Hora celebrandi est ab aurora usque ad meridiem ex Missali Romano, & generali consuetudine. Per auroram non intelligitur ortus solis, sed prima illa lucis irradiatio, Juae crepusculum dicitur; istud computanum est ex temporum varietate juxta tabella quae directoriis ossicii divini apponi solent.

Notandum , tempus tam aurorae , quam meridiei non mathematice , sed moraliter accipiendum ; unde ex communi , omni culpa caret qui Missam terminat in aurora , dc eam incipit parum ante meridiem. Variae assignantur caussae tum anticipandi tum postponendi celebrationem . Et I. ex rationabili consuetudine, ut opifices & famuli summo mane possint audire Sacrum. 2.Ex caussa alicujus solemnis festivitatis . 3. Ex caussa itineris . q. Ex caussa funeris alicujus Ρrincipis. 3. Ex caussa concionis, publicae supplicationis , Ordinum collationis . Ex his caussis Missa potest anticipari, vel postponi per horam. Sacerdos qui sine ulla caussa legem

264쪽

C. II. De Sacriscis Missae. 16r

praescripti temporis ad celebrationem Violat , graviter peccat. Quaenam vero temporis quantitas requiratur ad culpam mo talem, non conveniunt Theologi. Alii requirunt mediam horam, alii tres quadrantes , alii fere horam. De loco Sacrificii: Regulariter loquendo , non licet sub mortali ob materiae gravitatem celebrare, nisi in loco consecrato , vel auctoritate Episcopi benedicto , vel in Oratorio ad divinum cultum dedicato , & per Episcopum designato . Constat ex Tridentino sebs. XXII. in decreto de Celebrat. Misae. Unde resolves, omnes celebrare posse S praecepto Mimae satisfacere I. in Oratoriis , quae habent ingressum in publica via ; a. in Oratoriis hospitalium , Communitatum, Confraternitatum, Carcerum 3. in Oratoriis erectis in domibus Episco- Porum ; nam haec non sunt privata oratoria , sed publica , & fixe ad divinum

cultum dicata . Dixi, regular ter loquendo . Nam excipiuntur aliqui casus, in quibus in aliquo honesto loco , & altari portatili quod

semper sub mortali requiritur vel ex necessitate, vel ex dispensatione Episcopi, Vel ex privilegio Papae celebrare licet. I. Ex necuptate , sed non sine ordinarii licentia , si adsit , extra Ecclesiam celebrare permittitur. I. Si Ecclesia est di-

265쪽

rsa De Eucharistia, ordine . ruta, nia Populus Sacro careat. a. Si mispulum in solemni festo templum non Capiat. 3. In catiris pro exercitu, sed festis taurum diebus . q. In Portu pro appulsu navis, ne navigantes , qui navem desere re nequeunt, Missa priventur . I. In mari, sed ex licentia Papae.

emtam esse Episcopis facultatem permi tendi celebrationem Missae in privatis domibus. Verum hoc non obstante , communissime docent , posse Episcopos ex rationabili caussa , non permanenter & per

modum privilegii ; sed aliquoties & per

modum actus , dare licentiam celebrandi in Oratorio domus privatae. III. Ex prim legio permittitur celeis brare in privatis Oratoriis . Hoc privit gio gaudent r. Episcopi , qui in itinere possunt in altari portatili celebrare, vel coram ipsis celebrare facere , etiam eXtra propriam Dioecesim; cum haec actio non ut usus iurisdictionis contentiosae , sed uissus privilFii personalis . a. Cui a Rom. Pontifice speci iter concessum fuerit. Circa oratoria priota haec sunt n tanda. i. Privilegium a Papa concessum cessat morte pririlegiati, non vero morte Papae concedentis. a. Si privilegium concedit unius Missae celebrationem, intellia

gitur, unicam illo die celebrari posse; id

266쪽

C. II. De Sacri eis usae. 263que patet ex Bulla Magno Benedicti VIR

anno IZII. 3.Si privilegiatus mutet domicilium in aliam Dioecesim , secum defert privilegium , cum sit personale; quamvis requiratur nova approbatio Episcopi , &nova inspectio : quae nova inspectio requiritur etiam , quando privilegiatus habitationem mutat in eadem civitate. q. Iuxta multos non licet privilegiato duo Oratoria habere, unum in civitate, alterum in Villa , niti de expressa concessione Papae ; sed alii probabiliter affirmant ,

si ibi commoretur non per modum trai si tus, & locus sit ab Ordinario approbatus .

3. In hujusmodi Oratoriis prohibetur celebrari in festis Nativitatis Domini, Epiphaniae, Paschatis, Pentecostes , Annunciationis, Assumtionis , Apostolorum Petri, & Pauli , & omnium Sanctorum, nisi aliter exprimatur, ex Decreto S. Congregationis die II. Decembris I 67o. Vel Oratorium concessum fuerit propter ita mitatem , tunc potest, diebus omnibus etiam exceptis . ibi celebrari ex alio decreto sacrae Congregationis , quod resertur

apud Creta lib. 6. 'art. 2. num. 2 I. Insuper declaratum fuit, die Nativitatis D mini unam tantum Missam ibi celebrari . o. Uetitum est in privato Oratorio Missam celebrari, nifi actu intersit aliqua persona ex iis, quibus indultum principaliter concessum ac directum est, nimirum pem

267쪽

1 De Euebari a , Ordine. tiae illae , quae a tergo Brevis proprio nomine nuncupantur, ex decreto Benediacti XIV. Demum in his privatis Oratoriis praecepto audiendae Μistae die festivo satisfaciunt I. domini, & omnes de familia cum descendentibus , & uxoribus , ac famulis eorum . Ita communiter . Nomine familiae veniunt omnes agnati, Sc cognati , qui habitant in domo privilegiati, ejusque UlVunt expensis. De famulis stylus hodiernus in coiacessione hujusmodi Oratoriorum addit, ut alii praeterquam servitio personae, cujus intuitu oratorium conceditur, necessarii, ibidem audientes Μissam, ab obligatione eam in Ecclesia audiendi per hoc non liberentur. 2. Celebrans cum ministro . 3. Hospites nobiles, si in Brevi nominati sint; alias juxta multos non satisfaciunt .

De Pollutione , Reconciliatione , Execratione Ecclesiae . Polluitur Ecclesia per quadruplicem tantum actionem ipsi Ecclesiae injuriosam r. per homicidium a. per effusionem sanguinis, 3. per effusionem seminis , 4. &per sepulturam excommunicati vitandi, aut infidelis.

I. Ρer homicidium voluntarium &isjuriosum in Ecclesia patratum , etiamsi fiat

268쪽

C. II. De Sacrificis Mosae. 263

fiat sine effusione sanguinis, puta Veneno, suffocatione . Unde resolves, Ecclesia in pollui 1. si quis culpabiliter in ea seipsum interimat ; a. si quis a judice ibi per carnificem occidatur; secus vero, si rei p. perturbator aliter capi non possit ; vel si occisio fiat ab homine mente capto , vel si quis casu morbo in ea moriatur; R. si letale vulnus acceptum sit intra Ecclesiam , licet vulneratus alibi moriatur I secus Vero, si extra percussus, ad Ecclesiam confugiat, ibique moriatur.

II. Per injuriosam humani sanguinis

effusionem . Unde resolves, non pollui Ecclesiam, i. si effusio fiat casu, morbo, aut a Chirurgo medente; a. si pauculae guttae emuant, quia non est effusio. 3. si copia sanguinis effluat ex levi percussione , puta narium, dentium, ut in rixa puerorum ; quia sanguis non tam ex vi illata , quam sponte inde abundanter emanat. III. Per humani seminis effusionem mortaliter malam atque etiam per sacrilegum actum conjugalem . IV. Per sepulturam excommunicati viis tandi , vel infidelis non baptizati . Unde non polluitur Ecclesia per sepulturam excommunicati tolerati, aut haeretici non nominatim denunciati: utrum vero per sepulturam infantis non baptizati, negant aliqui , si sit filius alterutrius saltem parentis fidelis ;quamvis fateantur omnes, mortale esse eum

269쪽

266 De Euehar*tia , ct Orssine . in Ecclesia sepelire , indeque cadaver , fi ossit, extrahendum, nam est vere infideis non bapti Zatus .

Nota, nulla ex dictis quatuor actionibus pollui Ecclesiam , nisi fiat intra pavimentum , & tectum Ecclesiae, & nisi sit

etiam publica. Unde resolves I. non pollui Ecclesiam, si actio patretur supra fornicem, aut tectum Ecclesiae, vel in campanaria turri, vel in subterraneo specu , qui non sit ad seputituram, vel secundum multos in sacriltia , quia non pertinent ad corpus: secus de Capellis, quae sunt partes Ecclesiae. Nota, polluta Ecclesia censeri pollutum coemeterium , si sit ei contiguum; quia accessi rium sequitur conditionem principalis; non contra. II. Si privatim sciatur hoc aut illud pollutionis flagitium in Ecclesia commissum esse , non per hoc Ecclesia polluta censetur . Nam nisi actio sit publica notorietate facti , vel juris, Ecclesia non polluitur. III. Non polluitur Oratorium privatum, etsi ab Epistopo designatum sit ad

celebrandum ; quia nomine Ecclesiae ad hunc effectum venit templum consecratum, aut saltem benedictum .

. Q. I. Quomodo Ecclesia polluta reconis edietur ZR. Non reconciliari per sacrificii celebrationem , sed per ritum in Pontificali praescripto. Unde si Ecclesia erat jam con-

270쪽

C. II. De Saer eis Misae.

secrata, solus Episcopus cum sale ,& cinere per ipsum benedietis potest eam reconciliare : si erat tantum benedicta , potest reconciliari a quovis Sacerdote aqua communiter henedicta ex licentia Episcopi. Demum grave sacrilegium est celebrare in Ecclesia publice polluta , antequam reconcilietur; etsi nulla contrahatur censura, Vel irregularitas , cum nulla sit in jure poena statuta . Ρorro si inter celebrandum publice Ecclesia polluatur , debet Sacerdos Missam interrumpere, si nondum

coeperit c .anonem.

Q. II. suid fit Execratis ρR. Est , cum Ecclesia suam amittit

consecrationem; ita tamen, ut denuo CO

secrari debeat , si notabiliter destruatur eis jus forma, quae consistit in quatuor parietibus cum crusta . Non ergo amittit consecrationem, si tota simul dealbetur , vel si parietes paullatim, & successive d struantur, & reaedificentur, cum eadem

manere censeatur.

Nota I. Execrata Ecclesia , non ideo execrantur altaria , & vicissim . II. Ecclesia benedicta non amittit benedictionem, etiamsi corruant ejus parietes ; quia benedictio adhaeret solo , consecratio vero P rietibus : in neutra licet celebrare , quia edet idem ac celebrare extra Ecclesiam . Porro lapides , signa &c. Ecclesiae dirutae adhiberi nequeunt ad opera laico-Μ a rum,

SEARCH

MENU NAVIGATION