장음표시 사용
271쪽
263 De Eucharisia ρο ordiae . rum , sed pro alia Ecclesia vel comburenda , vel auctoritate Episcopi convertenda in usus profanos , non sordidos . Item sacra vestimenta , & vela attrita ,& jam ad proprium usum inepta, igne conlumi debent , & eorum cineres in piscinam projici. Nam semel Deo dicatum ,
non es ad usus humanos ulterius trao rendum. Reg. II. iur. iv 6.
f. VI. De Ritibus seu caerimoniis in sacrificio
necessario requistis . Sub mortali requiritur r. Altare lapideum ab Episcopo consecratum , fixum, vel portatile : utrumque integro conliare debet lapide tantae magnitudinis, ut super eum residere pomant calix cum patena , hostiae , & particulae consecrandae. Pomiatile amittit suam consecrationem , cum nulla pars confracti lapidis apta sit sui tinendo calici cum patena . Fixum suam amittit tum propter enormem fractionem, tum per separationem ab inferiori structura; secus vero , si tota mensa cum lapidibus quibus inhaeret, alio transferatur .
Item juxta multos quando frangitur sigillum , vel spoliatur sepulchrum , idest loculus ille, in quo Sanctorum reliquiae reconduntur .
II. Mappae super altare debent esse
272쪽
C. II. De ners is Missae. 26'ι tres, quarum superior sit oblonga usque ad
terram . Sed contrarius usus invaluit , ut duae adhibeantur breviores, vel una duplis cata . III. Calix cum patena consecrata . Iuxta aliquos vasa,& alia ornamenta censentur benedicta , si quis in illis nondum' benedictis sacrificet : sed communiter ab aliis negatur. Calix amittit suam consecrationem i. si notabiliter frangatur , ita usfiat inutilis ad usum sacrificii : ut si fora men sit in fundo , licet minutissimum . 2. Si cuppa calicis fixi separetur a pede, secus si calix tornatilis sit . 3. Si interior cuppae superficies denuo inauretur . IV. Corporale palla , Sc purificat rium , quae linea debent esse, & benedieta.
V. Lumina duo ex cera; urgente necessitate, ex alia materia .
, VI. Crucifixus exculptus, etiamsi e positum sit sanctis linum Sacramentum juxta consuetudinem cujuslibet Ecclesiae: verum non esse necessariam imaginem Crucifixi in Altari , docet Benedidius XIV. in sua epistola ad omnes Episcopos ditionis Ecclesiasticae Am.IL Buliarii pag. I 23. si in majore Altaris tabula Crucifixus vel pictus , vel caelatus primum locum obtineat prae ceteris omnibus , quae in eadem, tabula exprimuntur.
P VII. Μismale , ne Sacerdos se eXPO-nat periculo errandi in re tam gravi, me-
273쪽
37. Eucharimia, oe Ord ne. moriter recitando Missam . Quisque uti debet Missali juxta proprium ritum. Hinc Romani ritus Sacerdos graviter peccaret , si uteretur Missali Regularium etiam in eorum Ecclesiis . Quisque celebrare potest Missam secundum proprium ossicium illius Ecclesiae , in qua celebrat , tametsi1 non conveniat cum ossicio, quod ipse recitat ;quia debet se conformare publico Ecclesiae ritui . Hinc Capellani , & Confessarii Monialium possunt in Μissali Romano , R de communi legere Missias Sanctorum , de quibus ipsae ossicium recitant. VIII. Sacrae vestes henedictae ab hahente facultatem. Nam religio divina, ait Hieronymus in cap. XXXXIV. Ezechielis , alterum habitum habet in minisseris Ay-
raris , alterum iu usu , vitaque communi. SeX numerantur ornamenta sacerdotalia ,
quae celebrans induere tenetur , amictum scilicet , albam , cingulum , manipulum , stolam seu orarium , & planetam seu casulam. Numquam autem licet in profano vestitu celebrare; urgente tamen necessitate , licet sine cingulo, vel manipulo S crum facere, vel uti manipulo pro stola . Ex communi Sacerdotes cum sacris vestia hus se induunt, nequeunt sine veniali omiΩsone praescriptas preces negligere . IX. Μinister . In necessitate tamen gravi E. G. ministrandi viaticum, vel audiendae Μissae potest Sacerdos sibi respon
274쪽
C. II. De Sacriscis Missae . 27 Idere ' numquam vero permittitur, ut femunae immediate ministrent in altari , po rigendo urceolos Scc. Quidam vero ajunt, illas ex loco remoto respondere posse Sacerdoti offerenti instar Monialium, quae a Choro respondent Celebranti. X. Sacerdos celebrare debet nudato capite , neque uti potest capillitio ficto, vel pileolo lane secultate Sedis Apostolicae, ut constat ex variis decretis S. Rituum Congregationis' apud Gamnium. XI. In celebrationae Missae servandae sunt Rubricae Missalis Romani, ita ut non liceat Missam celebrare nisi juxta ritum , modum, ac normam ejusdem Missalis :neque alias caerimonias , vel preces adde re , prout in virtute sanctae obedientiae mandavit Pius V. in Bulla apposita in fronte Mis alis; item Urbanus VIII ill rum observantiam rigorose praecepit . Ex quibus colligimus cum Colet , & aliis , Rubricas , quae intra Missam sive in actu celebrationis tantum servantur, esse praeceptivas , & obligare sub gravi , nisi levitas materiae, vel advertentiae defectus ex-Cuset : ceteras Vero , quae extra Missam servantur, esse directivas , sive solum instructionem directivam importare. Unde resolves , ex levitate materiae venialiter peccare Sacerdotem , qui omiti rei genuflexionre, cruces, manuum eXtenis
275쪽
et a De Euchariseia,'ordiae. geret unam ex partibus non ordinariiς, nempe illas , quae non semper in Missa dicuntur , puta Gloria, Credo, muentiam, Collectas , praeter propriam Missae. Item ruatuor temporibus stectamus genua cum ecundariis collectis , & secundariis epist lis , praefationem specialem : Item qui
uteretur sola aqua, omisso vino in purificatione , & ablutione , nisi celebrans esset abstemius , vel vinum deficeret ' vel ne vinum rubrum maculas in purificatoriis relinquat, quae nauseam excitant. Verum fraviter peccaret , qui has caerimonias licet ex non gravioribus , in notabili parte , vel ex formali contemtu , vel eκ habituali & voluntaria negligentia , quae interpretativum contemtum involveret, Vel cum scandalo. Item, qui ex crassa negi gentia caerimonias non curaret addiscere. II. Mortaliter delinqueret Sacerdos , qui partes ordinarias Missae omitteret , nempe illas, quae Missae intrinsecae sunt,& semper dicuntur; nisi materiae levitas excusaret. Hinc communiter dicunt esse mortale, Omittere confessionem cum aliis
in principio Missae, Epistolam, Evangelium, Omertorium, fractionem hostiae, &illius mixtionem in sanguinem , infusi nem aquae in calicem , omissionem purificationis calicis , & patenae . Item qui infra quadrantem Missam absolveret; quia sacrificium non potest adeo brevi spatio
276쪽
C. II. De Sacrificio Missae. 27 perfici sine multis impersectionibus , &scandalo audientium . Hinc communiter docent Theologi Missiam non breviorem triente, nec longiorem dimidia hora esse debere . Itaque Sacerdos memoriae infixas habeat obvias illas litteras a. h. c. d. e. idest Μissam celebrandam esse alte, breViter , clare, devote, eXadle . Jam vero nullam culpam agnoscunt in
eo, qui relinquit orationes ante, & post ΜiDfam ; quia in illis nullum adest in Rubrica praeceptum, sed tantum insinuatio, cum dicatur in tabella , Orationes pro temporis Opportunitate hoc est commoditate dicendae . Verum ab aliqua culpa non excusant Sacerdotem , qui ad Altare accedit sine ulla praeparatione saltem domi facta . Demum a peccato gravi non erit ini- munis, qui cum notabili & voluntaria distractione Μissam legeret , praesertim in Canone, & signanter sub consecrationem, , communionem ; quia Sacrificium cum sit actus Religionis excellentissimus , maximam exigit reverentiam, quam certe non
habet, qui Pharisaeorum more, labiis tantum Deum invocat , cor vero ejus longe est ad eo.
277쪽
a 4 Euchariseia , o Ord ne. PARS. II. De Ordine . CAPUT UNICUΜ . De Sacramento Ordinis. ORdinis nomen varie accipitur , &I. pro apta partium dispositione. a. pro vario hominum statu , Senatorio , Plebejo, Ecclesiiastico &c. pro sacro ritu, quo personae Ecclesiasticae consecrantur. Hic autem ritus consistit in actione transeunte, quae ordinatio appellatur , de
f. I. De Natura , Numero , Materia , Forma , o Minisero ordinis . Prop. I. ordo definitur: Sacramentum Novae Legis, quo potestas spiritualis confertur ad Eucharisiam consecrandam , m ad alia misisserta Ecclesiastica rite oe ex incis obeunda.
Explicatur definitio. Sacramentum Novae Legis e haec verba tenent locum ge
278쪽
C.un. De Sacramento Ordinis. 273
' neris. Potestas spiritualis confertur , disterentiam ordinis ab aliis sacramentis desii-gnant. Haec autem potestas duplex est :Alia respicit coulus Christi reale, seu Eucharistiae consectionem , & dicitur potestas Ordinis. Alia respicit corpus Christi' mysticum, seu fideles, & vocatur potestas jurisdictionis , qua jus consertur docendi, di dirigendi fideles ad Regnum aeternum. Prop. II. Ordo , seu sacra Ordinatio verum es
Prob. ex Trid. Sed . XXIII. cap. 3, Cum Scripturae testimonio, ovo stolica traditione , Patrum unanimi consensu perspicuum sit, per sacram ordinationem , quae verbis, signis exterioribus perficitur , gratiam conferri ς dubitare nemo debet, O dinem esse vere proprie unum. ex septem fans ae Ecclesiae sacramentis. Idem
V definitum fuit contra Novatores cau. 3, Prop. III. S ptem in Ecclesia Latina numerauis tur Ordines, videlicet Presbyteratus , Diaconatus, Subdiaconatus, Aco thatus, E orei latus, Lefloratus, Osiariatus .
Prob. ex Florentino , & Tridentino fessXXIII. cap. a. Tres priores dicuntur Μ jores , tum ob solemne votum castitatisi anneXum , tum quia propius pertinent ad
Eucharistiam ; alii quatuor dicuntur Mia
279쪽
Ex his inseres I. Tonsuram Clericalem non esse ordinem, sed quamdam praeparationem ad Ordines: II. nec etiam Cantoratum, qui mere officium est. Prop. IV. Nec Subdiaconatus, nec Minores Ordines siιnt sacramenta . Ita multi. Ρrob. I. Quia nulla in eorum collatione manuum impositio , quae hujus sacramenti materia essentialis est , ut infra . a. Altum apud antiquos silentium
tum de gratia sanctificante, tum de divina institutione . Ergo &c. Quod si iterari non possunt , id ex sola Ecclesiastica lege
provenit, per quam fit, ut nec ipsa Tonsura Clericalis iteretur . Prop. V. Diaconatus es sacramentum proprie distum . Ita communissime. Prob. Diaconatus consertur Per manus impositionem, quam comitatur invocatio et Spiritus Sancti: quae omnia rite Probant, nihil ipsi deesse ad rationem sacramenti. Prop. VI. Presbyteratus es sacramentum proprie dictum.
Prob. De fide est Ρresbyteratum esse sacramentum , ut definivit Tridentinum fess. XXIII. can. I. his verbis : Si quis dixerit, non esse in Novo Testamento Sacerdotium imisibile externum I vel non esse pote-jlatem aliquam 'consecrandi erenvi
280쪽
C. t n. De Sacramento Ord nis . et 77 verum corpus , sanguinem Domini, σpeccata remittendi . . . analbema sit.
De Episcopatu , qui dicitur Sacerdotium maius , acriter disputant Theologi , utrum sit fac ramentum a Presbyteratu distinctum. Non esse sacramentum natura ,& charactere a Presbyteratu distinctum, sed ejusdem characteris Sacerdotalis extensionem ad quaedam officia, ad quae primitus non extendebatur, tenent S. Thomas , S. Bonaventura, & alii plerique Scholasticorum , sequentes doctrinam metri Sententiarum . Affirmativam vero sententiam, quae, teste Estis, multo probabilior apparet, amplectuntur inter alios Caietanus , IcPetrus a Solo, qui putat esse fide tenendam. Ex dictis inseres I. etsi singuli Ordines essent fac ramenta , unum tamen esse sacramentum ordinis unitate finis ; quia omnes ordinantur ad unum Sacerdotium , quo corpus & sanguis Christi consecratur. Inferes II. sacrilegos esse , qui cum conscientia peccati letalis Ordines Diaconatu inferiores suscipere non reformidant. Nam etsi non sint sacramenta, cum tamen hoc non sit certum , malus ordinandus periculo indigne recipiendi sacramentum Ordinis se exponeret οῦ vel potius, quia sancta sancte tractanda & suscipienda. Ρrop. VII. Essentialis materia Episcopatus , Pre bteratus , Diaconatus es sola manuum