장음표시 사용
281쪽
impo Pio e forma vero es adiuncta oratis , qua in υocatur Spiritus Sanctus in eos, qui
Prob. Usus ordinandi sacros Μinistros per impositionem manuum, & orationem, 1 emper, & ubique in Ecclesia fuit . Ergo. De hoc ritu tantum loquitur Scriptura . . olorum ra&XIIL Tunc jejunantes, σorantes, imponentesque eis manus.
Hunc usum evincunt Concilia , Cainnones, Ρatres . Ergo &c. Prop. VIII. Materia Subdiaconatus, norum ordinum est porrectio instrumentorum ς fomma vero Epycopi verba , quae inserumen-
Prob. Sola instrumentorum porrectione cum verbis eidem annexis utitur Ecclesia , praesertim Latina in collatione Subdiaconatus , & Minorum ordinum . Ergo haec sola essentialis est. Hic ritus praecipitur in Conciliis , ut constat ex Carebaginense IV. & praescribitur etiam is Pontificali Rom. Hinc colliges ex eod. Pontificali Rom. cujuscunque ordinis materiam: Ostiariatus scilicet, traditionem clavium Ecclesiae, cui. additur alia caerimonia per ministerium Archidiaconi, nempe pulsatio campanulae,& aperitio ostii Ecclesiae: Lectoratus, tradi tionem libri sacrae Scripturae: Exorcistatus, traditionem libri exorcismorum , vel ejus
282쪽
C.un. De Sacramento Ordiali. 27'eius loco , traditionem Pontificalis , vel Missatis: Acolythatus, traditionem candet
est cum cereo extincto, nec non urceoli vacui : Subdiaconatus,traditionem calicis vacui cum patena vacua superpossita: Diaconatus, Praeter impositionem manuum, accidentalem materiam , nempe traditionem codicis Evangeliorum : Presbyteratus, una cum manuum impositione ad pleniorem traditae potestatis declarationem , traditionem calicis cum vino , & patenae cum hostia r Episcopatus , cui manus imponuntur ab Episcopo cum assistentia aliorum duorum Episcoporum , adventitiam materiam , nempe traditionem baculi pastoralis , annuli ,& libri Evangeliorum. Nota I. in Ordine duplicem distingui
materiam, remotam, & proximam . Rem
ta sunt ipsa instrumenta ; proxima eorum traditio. Nota II. porrectionem instrumentorum, quae in Ordinatione Diaconi, Presbyteri , & Episcopi adhibetur , omnino
esse retinendam ; quamvis non sit materia essentialis sacramenti Ordinis, sed tantum integralis; quia Ecclesia Latina ea utitur a septingentis & amplius annis. Nota III. in re tam gravi ad evitandas Omnes anxietates , & scrupulos , exacte servandos es se ritus omnes , qui in Pontificali praescribuntur . Unde ex communi requiritur I. ut tam Episcopus tradensa
283쪽
dens , quam ordinandus accipiens instrumenta , immediate & physice ea tangat . a. Quamvis multi doceant necessarium non esse , ut Ordinandus tangat singulas materiae partes, puta calicem, & patenam led sat esse, ut tangat aliquam materiae partem, puta solum calicem , cui patena cum ho-uia est superposita: ad tollendos tamen , ut diximus , omnes scrupulos, tangat Presbyterandus utraque manu immediate & physice calicem, patenam , & hostiam . Nota IV. formam cujuscunque ordinis esse verba Episcopi, quae materiam comitantur. Hinc si materia accidentalis erit, Verba ei annexa erunt accidentalia , ut in Presbyteratu verba, Accipite potestatem olfierendi oec. quae in calicis porrectione dicuntur , accidentalia sunt : si materia erit essentialis, ut manuum impositio in Diaconatu , Ρresbyteratu &c. verba adjuncta huic impositioni erunt essentialia . Verum nota in Presbyteratu triplicem manuum impotationem : primam , quae sub silentio fit; alteram, quae orationem habet adjunctam ;tertiam , quae Presbyterum jam consecratum supponit. Ergo non prima , nec te tia erit ementialis materia , sed tantum secunda ; & proinde oratio , quae hanc impositionem comitatur, erit forma esse tialis . Nota U. varia esse cujusque ordinis munia, Sc onera, quae a sacris Canonibus,
284쪽
C. Mn. De Sacramento οὐ nis. 2 gr& praesertim a Ponti cali Romano nume Tantur ; videlicet Ostiariatus per quem Clericus custodiae Ecclesiae praeficitur mutaus est claudere, & custodire Ecclesiam, dignos advocare dc admittere, excludendo indignos, nempe infideles , & excommunicatos ' campanas pulsare tempore divini officii, sacram supellectilem custodire . Lectoratus ouo consertur potestas legendi in Ecclesia sacram Scripturam, &sanctorum Patrum doctrinam ) ossicium est legere sacram Scripturam, item instruere Catechumenos .
Exorcistatus quo impertitur potestas
expellendi daemones ab energumenis munus est imponere manus super energumenos, & excorcismos legere .
Acolythatus quo potestas traditur inserviendi Diacono, & Subdiacono in Missae Sacrificio ) ossicium est luminaria Ecclesiae accendere, cereos ferre ad Evangelium: item Subdiacono, & Diacono mini
Subdiaconatus quo potestas datur ministrandi Diacono , oc Sacerdoti in Sacrificio Μissae munus est Epistolam canere , Diacono & Sacerdoti sacrificanti inservire ; item crucem in supplicationibus gestare ; item pallas , & corporalia ,& purificatoria abluere . Diaconatus quo potestas datur proxime inserviendi Sacerdoti Missam celebran
285쪽
282 De Euebaν Hia, di ordine. ti munia sunt ministrare ad Altare, Iegere in Mima Evangelium : item solemniter septizare, sed tamquam minister e traordinarius : item praedicare , quamVis non sint Sacerdotes , ait Ambrosius in IV. Epifol. ad Ephes evangeli Zare tamen possunt sine cathedra. Item pixidem traia ferre de uno altari in alterum. Presbyteratus quo datur potestas con-
Iecrandi corpus Christi , & remittendi
- peccata munia sunt offerre , benedicere, Praeesse, praedicare, baptizare .
Episcopatus quo datur Presbytero
potestas conserendi sacramenta Confirmationis , & Ordinis , regendique Ecclesiam tibi commissam, nempe Clerum, & plebem, Vocaturque . ex Sacerdotii munera sunt
Ordinare, consecrare, confirmare &c.
Quatuor Minorum ordinum onera sunt deferre habitum, & Tonsuram, & adscribi alicui Ecclesiae . Subdiaconi onera , praeter dicta, sunt duo; servare castitatem,& recitare horas Canonicas. Eadem partiter sunt onera Diaconi, & Presbyteri. Insuper Tonsuratis, & Ordinatis in Minoribus ab Episcopo ordinante imponitur , ut semel recitent septem Ρsalmos Poenitentiales cum Litantis: Subdiaconis, & Diaconis indicitur recitatio nocturnum illius diei, quod intelligitur de nocturno seriali, etiamsi sit de Saneto. Pro more disputant
Theologi, utrum isthaec recitatio sit de
286쪽
C.un. De Sacramento ordinis. 283 consilio , an de eraecepto : fatendum tamen, ait Colet, in iis , qui Iensum hoc omittunt, nonnihil ube negligentiae, oe inobedientiae, quod usae ab omni culpa eximi possit. Item de Missis impositis ab Episcopo novis Sacerdotibus multi volunt Presbyteros teneri sub levi tantum ad ritum,& orare pro Episcopo ordinante : ceterum
posse pro aliis applicare , & stipendium
Prop. IX. Solus Episcopus es sacrae ordinationis Ioenifer Ordinarius. Prob. I. ex Trident. s f. XXIII can. . Si quis dixeris . . . Episcopos . . . non habere potestatem confirmandi ordinandi I vel eam quam habent, esse illis cum
Presbyteris commvncm ... anathema st. 2.
Ex Scriptura, quae jus ordinandi solis Apostolis tribuit. Actor. VI. & XIII. & II. ad Timoth. I. Atqui Episcopi sunt Apostolorum successores. Ergo. 3. Ex constanti , & universali totius Ecclesiae traditione . Prop. X. Simplex Sacerdos ex leg tἰma dispensatione pote se esse extraordinarius Moserordinum Diaconatu inferiorum . Prob. I. Quia ordines Diaconatu inferiores , sunt Ecclesiasticae institutionis . Ergo ab Ecclesia deputari potest eorum Minister . a. Patet ex facto ; nam Pluribus
287쪽
hus Abbatibus concessa est facultas administrandi Tonsuram, ek Μinores Ordines. Ordines vero Μajores, Diaconatum, Presbyteratum, & Episcopatum neque ex privilegio posse conferri a simplici Ρresbytero docent omnes οῦ & si quod affertur Privilegium pro collatione Diaconatus , dicunt esse commentitium. Prop. XI. Licet omnis Episcopus valide ordinare, licite tamen solum proprius . Prob. Ita Tridentinum s .XXIILde Resor. cap. 8. Unusquisque a proprio Episcopo omdinetur ... s secus sat , Ordinans a coia latione ordinum per annum , Ordinatusa fusceptorum ordinum exsecutione , quamdiu proprio ordinario videbitur expedire ,
''orro Episcopus proprius est vel originis, vel beneficii, vel domicilii, ut d claravit Bonifacius VIII. cap. Cum nullus, nipore ordinationis in 6. Episcopus originis est, in cujus Dioecesi quis natus est;
modo non ex accidenti , nempe ratione itineris, ossicii, legationis, mercaturae &c..1ta Innocentius XII. in Constitutione Decu-
edita anno I 69 . Episcopus domicilii is est , in cujus Dioecesi qui vult ordinari, habitat animo ibi perpetuo manendi . Hinc studiosi in aliqua Academia commorantes, ex qua postea sunt discessuri, etiamsi per decennium ibidem commo
288쪽
C. tin. De Sacramento Ordiais. 28srentur, quia deest animus perpetuo manen
di , ad suscipiendos ordines domicilium non acquirunt. Episcopus beneficii dicitue ille , in cujus Dioecesi aliquis beneficium rissidet, etiam simplex & tenue , modo
sufficiat ad congruam sustentationem sine supplemento patrimonii, ex laudata Constitutione c avendum tamen , ne beneficium per fraudem conferatur , vel obtineatur. Si enim Episcopus animo sibi addicendi alienum subditum , ei beneficium conserat , vel ipse Clericus , ut sui Episcopi examen declinet, beneficium in aliena Dioecesii procuret; tam ordinans, quam ordinatus incurrunt Poenas a jure latas . Constat ex pluribus Decretis sacrae Congregationis
De Prima Tonsura , Habitu Clericali. Tonsura est caerimonia ab Ecclesia instituta , qua Laicus baptiEatus ,& confirmatus, Clero adscribitur . Tonsura non est ordo, ut dictum est supra ; quia illam suscipienti nullam potestatem activam conseri, sed tantum capacem & idoneum eum reddit, ut privilegiis clericalibus, nimirum fori, & canonis ,& Ecclesiasticis beneficiis frui possit. Iis tamen privilegiis non gaudeat Clericus,
289쪽
nis beneficium Ecclesiassicum babeat, aut elericalem hab tum m Tonsuram deferens, a licui Ecclesae ex mandato Episcopi insemia at ,' vel in Seminario Clericorum , aut tu aliqua sobola, vel Uniυersitate, de licentia Episcopi, quasi in υia ad maiores Ordines suscipie ιὰos versetur. Ita statuit Tridentianum fess. XXIII. cap. 6. de Neform. Ante seculum V. Clerici a Laicis nec capillis , nec vestibus , nec certo habitudiit insuebantur, ut colligitur ex Eρ. 2. elesini Papae ad quosdam Episcopos Galliae, qui Philosophorum habitum sum se
Tant, novitatis eos redarguens Pontifex , ait: Di cernendi a plebe, vel ceteris sumus doctrina, non Use ' mentis puritate , noracultu. Verum pol terioribus seculis Ecclesia hanc sacram caerimoniam instituit, quasi clericalis disciplinae tirocinium I Laicus enim , qui vult Clero adscribi , conveniens est, ut I. abjiciat vestem laicam, a. caput tondeat, 3. vestem Clericorum propriam induat , 4. sanctioris vitae disciplinam profiteatur . Porro in Clericis distinguenda est Rasura, Corona, & Tonsura. Rasura respicit partem superi'rem, quam dicimus Clericam e CO-rona circulum capillorum : Tonsura abscis. sionem ipsorum. Per rasuram ex parte s periore capilli subtrahuntur ; tonsura ver eX parte inferiore capillos tondet ' illa novacula , haec forfice fit. Vide Glossam in
290쪽
C.un. De Sacramento ordinis. 28 Clementina II. De v ta , o honestate Cle-νic. Lege Claudium Vert Tom. II. de Cae-νim. Ecclesiae. Coronae clericalis originem Monachis adscribunt Eruditi , qui ut se contein tui aliorum e onerent , sinciput radebant : ex itiis ad Clericatum , & Episcopatum assumti , suo more Clericos instituerunt . Olim Corona aequalis magnitudinis erat in omnibus Clericis, ut colligitur ex Concilio Tolentano IV. nunc ma Ior , Vel minor pro gradu Ordinum. Vestis clericalis duplex , alia ciυ lis , quae & talaris , & nigri coloris , mundi contemtum, & ecclesiasticam religionem resert . Alia ecclesia lica , quae linea eli , di superpolliceum nuncupatur , clericalem
munditiam denotat. Q. Utrum peccent , quι clericalem bais bitum , CT Tonburam negligunt 'H. I. graViter peccare Clericos in sacris, & beneficiatos, qui per notabile tempus habitum, & Tonsuram non deserunt. vide Bullam Xyssi V. Cum Sacrosancta . R. II. sub veniali teneri ad habitum,& Tonsuram juniores Clericos non beneficiatos, quamdiu servant propositum permanendi in statu clericali: licere tamen ex aliqua rationabili caussa, puta itineris,