Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de sacramentis

발행: 1769년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

2V3 De Poenitentia,'Extrema Unct. structionem. Ergo . et , Peccatum ρδὶ baptisma commissum; quia Poenitentia exercetur per modum judicii. Ergo nonnisii in haptizatos, qui sunt Ecclesiae subditi, exerceri potest . Ergo. Prob. 2. pars. Quae necessario Ecclesiae clavibus subjici debent, sunt necessaria sacramenti Poenitentiae materia . At-nui peccata mortalia , quamdiu rite coninsessa non sunt, Ecclesitae clavibus subjicienda sunt. Ergo Nam jure divino confiteri tenemur omnia, & singula peccata mortalia post baptismum commissa , quorum

memoria habeatur .

Hinc inseres, Poenitentiae tribunali necessario subjiciendum esse peccatum mortale non rite consessum, etsi poenitens sit de eo perfecte contritus, Vel per accidens justificatus vi alterius sacramenti , vel indirem absolutus , quia inculpabiliter in

Consessione illud omisit. Merito ergo lexander VII. damnavit hanc propositionem num. II. Peccata in Confessone omissa , seu oblita ob infans vitae periculum , inui aliam ob causam, non tenemur in s quenti Confesso ne exprimere . Prob. 3. pars de venialibus. Quae per poenitentiam, simulque per alia media expiari p sunt, merito dicuntur & libera,& lassiciens Ρoenitentiae materia . Atqui incata Venialia expiari possimi per Ρoenitentiam, cam Christus Dominus Sace

302쪽

C. I De noramento Poenitentiae . 299

dotib' potestatem dederit remittendi generatim Omnia peccata quae remitti possunt: suaecunque I υeritis ς & per alia media, ut docet Trid. selis. XIV. 3.Ergo. Prob. q. pars de mortalibus jam re missis I. ex extraυaganti t. de priυilegiis vertim in fine: ubi Benedictus XL ait: Licet de necessitate non sit eadem confiter;

peccata , tamen propter erubescentiam , quae magna es poenitentiae pars , ut eorumdem peccatorum re teretur confessio , reputamus

salubre. 2. Ex piorum ac doctorum hominum usu ab Ecclesia commendato , ut Patet ex laud. textu . q. Quia Christus Dominus solvendi potestatem non restrinxit ad unum remissionis actum nec restringere debuit, tum ut poenitentium securitati melius consuleret tum ut major ex poenitentia fructus obtineri posset , ut Optime ratiocinatur hic doctillimus Colet. Hic tria notanda. I. Praxis confitendi aliquod praeteritae vitae mortale peccatum alias rite ac directe absolutum ad sacramenti securitatem consulendam , Puta ut vitetur nullitas in Consessione illorum, ovide peccatis tantum venialibus confiteri s lent , ordinarie loquendo laudahitis est :Dummodo poenitens I. per repetitam Peccati sui absolutionem , de eo non cogitet

minus , quam par est ; sed illud exponat

cum novo dolore, ut habeatur nova m

teria proxima cum forma absolutionis. 2.

303쪽

goo De Poenitentia, o Extrema Unct. Ne per siccam pluries depositi peccati sui accusationem negligens reddatur ad detestanda cum Dei gratia peccata sua quotidiana, & ad illorum emendationem ; ita ut putet haec valde levia esse, & necessarium non esse ad ea detestanda se excitare, quod posset aliquando inducere poenitentem ad sacramenti contemtum. Vide Genetium de Poenit. cap. 6.

II. Ctim peccata jam dimissa libera

sint, non vero necessaria Poenitentiae materia , licitum est , aliqua eorum scienter omittere , non secus ac dicitur de certo venialibus . III. Satius est turpia quaedam jam adaequas juris apices deposita , generali quadam ratione, quam in individuo confiteri, ne distinctior rei periculosae memoria plus noceat , quam prosit quamquam haec , ait Colet , non parum pendeant a circuminstantiis seu moventis Spiritus, seu humiliationis hic & nunc poenitentibus necessariae, seu necessitatis novo innotescendi Consessario . Prop. II. Peccatum mortale dubium necessaria Po nitentiae materia es, sed non si ciens. veniale vero dubium nec necessaria , nec sinciens. Prob. I. pars. Peccatum mortale dubium quando dubium est cum fundamendo si reticeatur, poenitentem exponit peri-

304쪽

C.I. De Sacramento Poen tentiae. 3or periculo non confitendi omnia peccata contra divinum praeceptum: si solum confiteatur, exponit sacramentum periculo nulli tatis ob incertitudinem materiae. Ergo in Confessione necessario aperiendum, sed non sufficit unice aperire. Pr b. 2. pars . Peccatum veniale du-hium si reticeatur nullum parit periculum, cum constet non esse mortale : si unice confiteatur , urget ratio non reddendi irritum sacramentum . Ergo peccatum veniale dubium Poenitentiae sacramenti nec necessaria, nec sufficiens materia est . Hinc resolves I. peccatum mortale dubium in sacramentali Consessione eum teneri aperire, qui post diligens examen dubitat,

an aliquod peccatum, quod scit esse mo

tale, admiserit ; II. qui scit se peccasse , sed dubitat an peccatum sit mortale , Vel veniale ; III. qui scit se mortaliter peccasse , sed dubitat an illud conselsus fuerit: quia in dubio tutiorem partem sequi tenemur. Vide D. Thomam in IV. Dis. as.

art. 3. ad 3.

De Pontritione. Nota . Materia, ex qua sacramentum Poenitentiae componitur, sunt tres poenitentis actus , nempe Contritio , confessio ,& satisfactio: quae partes materiales dicun-

305쪽

3 32 De Poen tentia, o Extrema Unct. tur . Ita ex Trid. se s. XIV. cap. 3. &ex decreto Eugenii Impro Armenis. Co tritio, & consessito dicuntur partes essentiales sacramenti , satisfactio actualis sive in re dicitur tantum pars integralis; nam absolutio datur, & sacramentum conficitur ante satisfactionem impletam . Verum satisfactio in voto pars essentialis est, non secus ac ipsa contritio , & confessio . In praesenti solam primam . partem , Contritionem videlicet exponendam suscipimus .

De uentia Contritionis. Ρrop. I. Contritio generatim sumta , es an Idolor ,a: dflectatio de peccato commisso cum prostogito non peccandi de cetero . Ita Trid.

seg. XIV. cap. q. Prob. stimul , & explicatur definitio. Dicitur I. animi dolor , seu displicentia &tristitia animi ex Dei offensa orta. Contritio itaque intra animum tota consistit . Quare licet aliquando dolor sensibilis , t

crimae &c.internum animi affectum comitari soleant; ad veram tamen contritionem necessario non requiruntur.

Dicitur a.detestatio, idest odium emcax,& absoluta peccati retractatio. Nota. DO-Jor , & detestatio, uterque actus odii est :sed dolor est tristitia odio habens malum

306쪽

C. I. De Sacramento Poenisentiae. 3 3Ium, qua praesens; detestatio est retractatio odio habens malum praeteritum ut admissum. Itaque poenitens per dolorem Iri- statur de peccato commisso, quatenus oli in

peccasse sit saltem malum praesens, & per

detestationem retractat peccatum Olim commissum; ita ut velit illud non commisi Dia, & efficaciter impediret , si poneretur in circumstantiis , in quibus posset illud

impedire. Dicitur 3. de peccato commisso indefinite ; quia ad omnia peccata mortalia , quibus Deus offensus est, Contritio extendi debet. Dicitur 4. cum proposito non pec candi de cetero, idest cum firma & sincera voluntate non peccandi , & praecavendi futuras culpas . Poenitentia, ait Gregorius M. Homil. 34. in Ευang. est mala praeterita plangere , plangenda iterum non committere . Propositum istud expressum & formale communiter esse debet, &non tantum virtuale & implicitum . Demum Concilium loc. cit. adjicit ,

cum voto praefandi reliqua ... quae ad rite suscipiendum Poenitentiae sacramentum requiruntur , nempe votum confitendi, &satisfaciendi. Votum istud scienter negligi nequit, cum consessio,& satisfactio j te divino sint necessaria . Prop.II.

307쪽

3 De Poenite illa, Extrema Orct. Prop. II. Contritio , quae requiritur, o sufficit ad dolenda peccata in sacramento Poenitentiae , debet esse formalis, interna, susternaturalis , universalis respectu mortalium ,

icax , pretiat υe summa . Prob. I.Pars, ut sit formalis. A Tridentino absolute & simpliciter requiritur tan- Quam pars essentialis hujus sacramenti ea Contritio, qualis a nobis descripta est in antecedenti prop. Atqui Contritio descripta , est formalis & expressa. non Vir-

qualis & implicita: nam simpliciter & a

solute asseritur Contritio dolor animi , ac detinatio de peccatis eommissis . Ergo ad sacramentum Poenitentiae rite suscipiendum Contritio debet esse formalis & expressa , & non sussicit virtualis & implicita.

Hinc I. satis non est dolor virtualis contentus in amore Dei super omnia, ut quis fac ramentum Poenitentiae recipiat ἰquia non est dolor formalis . 2. Graviter peccaret qui sola venialia confiteretur sine Contritione serinali & efficaci saltem de aliquo ' quia voluntarie nullum redderet fac ramentum defectu materiae essentialis ,

qualis est desectus sermalis Contritionis . 3. Nec satis est dolor putatus, nempe siquis bona fide putat se dolere , cum reipsa non doleat; quia quamvis sic confitendo excusetur a sacrilegio , tamen hona fides supplere nequit desectum essentialem

308쪽

C. L De Sacramento Poen tentiae . 3 3 sacramenti , qualis est carentia verae &formalis Contritionis. Prob. a. pars, ut sit interna. Interna dicitur Contritio , quae non in solo Verborum strepitu, aut lacrimis sistit, sed quae ex intima voluntate ab omni peccati affectu aliena procedit. Atqui talis a Deo requiritur in poenitente Contritio . Ergo . Conυ'rtimini ad me in toto corde vestro. Joelis II. Vide dicta in antecedenti proP. Nota . Regulae, quibus colligitur, Poenitentem habere veram & internam contritionem , quae cum sit intimus animi actus, a nobis dignosci nequit, sunt peccati fuga , bonorum operum exercitium , juxta

illud Christi Matth. VII. fructibus eorum cognoscetis eos .

Prob. 3. pars , ut sit supernaturalis . I. Ratione principii, nempe gratiae, sine qua nemo potest conteri , ut oportet, ut post . Mauseanum definivit Tria. his verbis : Si quis dixerit sene praeveniente is ritus Sancti inspiratione, atque ejus adjutorio hominem poenitere posse scut sportet, ut ei ius cationis gratia conferatur I anathema st . a. Ratione motivi supernatura lis I ut timor aeternae poenae , & amittendae beati tudinis, peccati turpitudo quatenus est offensa Dei , & tandem initialis amor divinae bonitatis. Ratio, quia si Contritio debet esse supernaturalis , ejusdem quoque motivum supernaturale sit necessum

309쪽

3o3 De Poenitentia , , Extrema Inct. eit; nam actiones praecipuae speciem dolainunt ex objecto . Merito ergo Innocentius XL hanc propositionem num. 6 I. i

distincte confixit: Probabile es , si ceruattrittionem naturalem , modo bouesam. Hinc dolor de peccato ob motivum naturale, puta infamiae, aerumnae temporalis , infirmatis , mortis inflisendae a judice &c. non est dolor ex Trid. disponens ad sacramentum Ρoenitentiae ; quia cum eliciatur ex motivo naturali , est communiter naturalis . Similiter insufficiens est censendus dolor de peccato ob metum earumdem poenarum temporalium hujus vitae , ut inflingendarum a Deo vindice peccati . Nam poena peccato debita, est aeter na . Ergo de malo aeterne a Deo infligendo timere debet poenitens. Verum Peccator ex timore mali temporalis solet se excitare ad peccatum detestandum ex motivo, supernaturali; ut in Ninivitis mortis timor,& urbis subversio occasio fuit, qua excitati , veram poenitentiam egerunt. Prob. q. pars, ut sit immersalis, ut se extendat ad omnia peccata mortalia admissa, & ob motivum omnibus commune, ut virtualiter includat etiam peccata oblivionis, & ignorantiae. I. Quia Deus nonnisi veniam promittit peccatori, qui poenitentiam agat de omnibus peccatis suis . E echielis XVIII. Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis Iu is , quae ope

ratus

310쪽

C. I De Sacramento Poenitentiae. 36'ratus est , o custodierit omnia praecepta vita viυet. a. Iustitia disponens ad justificationem valere debet ad remissionena

mirium mortalium ; nam unum mortale

solvi nequit sine omnibus aliis admissis. Atqui Contritio nequit valere ad remissionem omnium mortalium , nisi virtualiter saltem se extendat ad omnia letalia, etiam ad peccata ignorantiae & oblivionis ex motivo divinae ostensae Omnibus communi . Porro Contritio necessario debet esse universalis respectu mortalium ; nam respectu venialium haec conditio necessario

non requiritur , sed sussicit, si de uno veniali poenitens esticaciter doleat, etsi multa alia habeat in conscientia ; quia unum

veniale potest etiam per absolutionem re- . mitti sine altero. Prob. I. pars, ut sit appretiat e fum-ma . Ubi nota . Contritio potest dici I. appretiative , a. intensive , 3. extensive summa. . pretiat e dicitur , quando peccatum , quatenus in ossensa Dei, ad omnia mala anteponitur. Intenseυe dicitur de gradu, & fervore doloris. Exten e dicitur relate vel ad multitudinem &diversitatem eccatorum , vel ad durationem temporis .

iis Esitis,

Dico , in sacramento Ρoenitentiae reis

quiri , & sufficere Contritionem appretiative summam.

Prob. r. Vera contritio efficaciter debet

SEARCH

MENU NAVIGATION