Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de sacramentis

발행: 1769년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3i8 De Poenitentia, o Extνema I. piatur; ipsam nibilominus reconciliationem ipsi Gntritioni sine sacramenti voto , quod tu illa includitur, non esse adscribendam . Quid intellexerit Concilium per Contritionem caritate perfectam , disputant Theologi. Quidam docent , Concilium intellexisse Gmnem dolorem, qui ex motivo caritatis Dei super Omnia concipitur, licet in gradu remisso. Alii censent, Concilium non intellexisse omnem dolorem , qui ex motivo caritatis Dei super omnia concipitur, sed

eum tantum , qui concipitur ex motivo multum intensae ac valde ferventis caritatis. Ita Caleobismus Rom. pari. a. cap. 3, 3I. 33. 37-

Nota III. Contritio imperfecta seu Attritio ex eodem Concilio bona & utilis,

quamquam extra sacramentum non justificat; tamen sit voluntatem peccandi excludat, ad Dei gratiam impetrandam in fa-cramento disponit. Nota I . Certum est apud omnes, 'lam Attritionem lassicientem esse ad justitiam per sacramentum acquirendam. Sed gravissima lis inter Theologos agitatur, num Attritio in sacramento lassiciens, necessario includere debeat aliquod initium inchoatae caritatis, seu ad um dilectionis Dei super omnia, licet debilem & impe Delum ; an vero satis sit, si tantum ex ge-bentiae & poenarum metu , aut peccatia studinis considerati e concipiatur. Pri-

322쪽

C.I. De Sacramento Poenisentiae. 3I'ma attritio amoris initialis solet appellari: altera attritio se ilis nuncupatur. der VII. anno I 667. decreto vetuit, ne alterutram sententiam quisquam censura notare auderet. Quid securius tu praxi tenendum, subjectis propositionibus dicetur. Sit

Prop. I. Contritio simpliciter in caritate perse Ba ad sacramentum Poenitentiae non es

necessaria.

Prob. Illa Contritio necessaria non est in sacramento , quae praeveniret effectum fac ramenti ante sacramentum. Atqui . Ergo. Minor probatur ex Triae loc. supra laud. Contritio simpliciter in caritate persecta semper culpam delet etiam extra sacramentum. Nam Contritio c*ritate perfecta cum adest, hominem Deo reconciliat, prins quam sacramentum a Iu suscipiatur e non demisgat tamen potestati clavium, quia nihilominus ipsa reconciliatio ipsi Contritioni fiane sacramenti voto , quod in illa lacludiatur , non est adscribenda . Ita omnes, e

ceptis quibusdam antiquis Scholasticis , &paucis Recentioribus . Prop. II. Formidolosa Attritio ex solo gehennaeo' poenarum metu concepta, licet bona

uidis sit ad iussi icationem , impar tamenes reconciliando peccatori Deo in sacramen

to poenitentiae.

Prob. I. pars. Ex τνἰL sese. XIV.

323쪽

32o De Poenitentia, o Extrema s. eap. 3. Si quis dixerit , gehennae metιm sper quem ad misericordiam Dei de petiatis dolendo confugimus , vel a peccando absei

nemus, peccatum esse, aut peccatores peiore facere I anathema D. Innumera sunt Scripturae , & Patrum testimonia, qaae hanc Veritatem confirmant . Timete eum , qui potes m animam , m corpus perdere iugebennam, ait Christus Matib. X. Ex Ρatribus sufficit unus Auguseinus, qui Trast. in I. Joan. ait: Timor loeum praeparat caritatio Timor ideo ἰntrat, ut caritatem .ntroducata s nullus es timor, non est qua intrat caritas. Prob. a. pars. Ex Tria. vera Attritio quaecunque sit, debet excludere voluntatem peccandi . Atqui timor solus nequit hoc facere . Ergo . Minor probatur ex Patribus . ., M. lib. de Nat. Grat. cap.

44. ait: Qui timore supplicii , non amore justitiae se sentit absinere ab opere peccati,

nondum liber es, nec alienus a voluntate peccandi. Idem docet iambrosus lib. 8.in Lucam a sui metuit , reprimitur, nouemendatur . Rationem reddit D. Thomas

I. a. qu. 6. art. 6. Quae ex metu aguntur,

mixta sunt ex voluntario, oe involuntario. Id enim quod per metum agitur , in se consederatum , non es voluntarium , sed fit voluntarium in casti, scilicet ad vitandum malum, quod timetur . Confirmat S. D ctor hanc doctrinam exemplo mercatoris,

324쪽

C. L De Saeramento Poenisentiae. 32I qui metu naufragii projicit in mare me Ces propter timorem periculi , & cum quadam repugnantia voluntatis . Praeterea timor servilis impedit actum peccati, non tollit affectum peccati. Ergo timore servili timens non satis disponitur, non adhuc convertitur . Sufficiens enim dispositio, & vera conversio cum affectu peccati componi non potest. Ita Augusianus Ep. sqq. Inaniter putat vidiorem se esse peccati , qui poenae t more non peccat Qquia etsi foris non impletur negotium cupiaditatis, ipsa tamen cupiditas intus es hostis . Ex dictis inseres i. timorem directe respicere poenas a justo judice statutas, quas ut timeamus, Scriptura,&ratio ipsa suadet: a. Timorem coercere impii contumaciam , cui opponitur : R. Excludere aliquam , sed non omnem Voluntatem peccandi ; quia non respicit peccatum ablolu te in se, quatenus est ostensa Dei: 4. Jun Elum fidei, & spei timentem convertere ad considerandam divinam misericordiam reverendamque justitiam. 3. Demum si aliquid vitii inest, hoc timentis potius esse, quam timoris . Iure ergo damnata fuit ab Alexandro VIII. propositio asserens : Attriario, quae ex gehennae 'oenarum metu

concipitur sene dilectisne Poenitentiae Dei propter se , non es bonus motus , ac supernaturatiF.

O s Prop.

325쪽

3 et a De Poenisentia, di Extrema Unct. Prop. III. d Attritionem, ut jus secet in Der mento , νequiritur aliqua dileNio Dei super omnia, seu aliquod inchoatae caritatis ini

rium .

Prob. I. Dispositiones , quae sunt necessariae ad acquirendam gratiam in sacramento baptismi , potiore jure requiruntur ad eam obtinendam in sacramento Poeni tentiae ; cum ex Trid. Poenitentiae sacra mentum dicatur laboriosus baptismus . Atqui in adultis ad gratiam recipiendam in baptismo praeter actus fidei requiritur ali, qua dilectio Dei super omnia. Ergo poti0re jure ea dileelio ad justificationem in sa-Cramento Poenitentiae requiritur. Minor robatur ex Trid. Sel. VI. eap. 6. ubi sic: hisponuntur ad jusitiam, dum excitati ad ina gratia diυinae justitae timore , quo titiliter concutiuntur ... in spem

eriguntur, Meliter sbi Deum propter Chri- sum propitium fore I illumque , tanquam omnis jussitiae fontem diligere incipiunt Iac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod detestationem , hoc esper eam poenitentiam , quam ante baptisenum asi oportet.

Nota r. in hoc Trident ni decreto agi de dispositionibus necessiariis ad Obti nendam gratiam in haptismo; nam dicitur

per eam poenitentiam , quam ante bapti mum agi oportet. 2. Concilium nomine dii

326쪽

C. I. De Sacramento Poenisentiae . dilectionis intelligere amorem caritatis ,

non concupiscentiae . nam amor concupi

scentiae sive spei non consequitur, sed an tecedit spem; quia ex eo quod amamus aliquod nobis bonum , movemur ad illud sperandum . 3. Diligere Deum ut omnis juisitiae fontem , non est diligere amore concupiscentiae, sed est diligere Deum ut auctorem gratiae, omnium supernaturalium bonorum , quomodo caritas diligit ipsum, etiamsi propter seipsum maxime du

doctrina Tridentini perspicue exponitur. Prob. II. Peccator non est ad sacra . mentum satis dispositum , nisii essicax &firmum habeat propositum omnia mandata servandi. Atqui voluntas emcax servandi omnia Dei mandata necessario includi:

propositum servandi primum ac maximum, mandatum, scilicet caritatis . Ergo poenitens ut sit rite dispositus , ad sacramentum dehet afferre propositum seu voluntatem,

emcacem diligendi Deum. Qui enim sim cere & emcaciter vult Deum diligere , reipsa eum diligit. Ergo. Prob. III. Dei dilectio , quae Creatorem creaturae praeseri, non actum modo,

sed aflectum peccati tollit. Atqui requiritur ad hoc sacramentum , ut tollatur ausectus peccati. Ergo requiritur ipsa dii ctio . dui vero non adhuc Creatorem creaturae praescrt, nondum dignus est hoc sa-O 6 . cra

327쪽

324 De Poenisentia, di Extrema tras.

cramento. Ita Augininus lib. 2. contraia versari Leg. Propb. Desiderium peccandi non extinguitur nis contrario dejide-νio recte facienὰi: ubi Mes per dilectionem

operatur , non extinguitur per jubentem lia teram timore poenae , sed per juυantem is ritum dilectione iussitiae. Prob. IV. Ubi agitur de valore sacramenti, non licet sequi opinionem probabilem, relicta tutiore. Atqui sententia asserens necessitatem aliqualis dilectionis Dei super omnia, est tutior; & negans non est certa, sed tantum probabilis . Ergo non licet in praxi opinionem negantem sequi. Μajor propositio constat ex damnata thesi ab Innocentis XL num. I. Non est illicitum in sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem de valore sacramenti ,

relicta tutiore.

Prob. Minor quoad primam partem, asserentem opinionem de necessitate aliqualis amoris Dei in Attritione esse tuti rem. Illa opinio est tuta , quam Omnes Doctqres catholici affirmiant esse talem. Atqui omnes Doctores catholici hodie asfirmant Attritionem caritate imperfecta formatam sufficere pro dispositione ad sacramentum . Ergo . Minor probatur ex confessione adversariorum. Ipse Dominicus Viva in Trutina prop.r3. Aexandri VIII. num. 33. ait: Nemo unus es, qui dissentiat, Attritionem ex amore Dei conceptam

esse tutiorem. Prob.

328쪽

c.I. De Saeramento Poenisentiae . 323 Prob. Minor quoad secundam partem, nempe sententiam negantem non esse cer tam , sed tantum probabilem . Illa opinio certa & indubitata non est, de qua Hom. Pontifices docent inter Theologos contro-

verti ; a. quam jsi Doctores hujus sententiae patroni aftirmant esse non multum

antiquam, dubiam, & incertam ς 3. quae ab innumeris doctissimisque Theologis acriter impugnatur . Atqui talis se habet opinio de lassicientia Attritionis servitis. Ergo . Prob. I. pars Minoris . Rom. Pontifices, scilicet . sexander GL in suo decreto i667. Benedictus XIII. in appendice ad Concilium Rom. 3. Benedictus XIV in de Syn. D oecu. lib.7. cap. I 3. docent litem sub judice pendere . Ergo. Prob. a. pars Μinoris . Franciscus Victoria , qui primus docuit opinionem de servili Attritione sufficere , dummOdo a poenitente reputetur contritio ;Melchior Canus, qui hanc opinionem eX- tendit ad Attritionem sic cognitam ; Ba tholomaeus de Medina probabilismi inventor,& Ludo leus Loper probabilem vocant: Sua- , Comitutus, Variqueet, Platerius testantur non esse adeo antiquam, & certam, &indubitatam: Gonet , Sanebeet, & Dicastilias defendunt ut probabilem in vita, sed non posse sequi in mortis articulo. Ergo. Nota hic obiter duplicem Theologiam ,

unam

329쪽

3 26 De Poenitentia , o Extrema Runam pro vita, alteram pro morte. Prob. 3. pars Minoris. Centum N plures Theologi ex universo orbe catholico, & insignium Universiitatum stant pro necessitate initialis Attritionis , quorum testimonia rescribunt Carolus Vitasse Tom. V. de Poenit. Joannes Laimbus de Contrit. & Enricus a S. Ignatio . Recenseo tamen ali- Quos celeberrimos , nempe sapientissimos Cardinales iasiu rre differt. 8. in can. I 2. Concilii Toletani III. Bonam , de Laurea,

Episcopum Meldensem doctissimum Bob suetium , qui in suo opusculo de doctriana Coneilii Tridentini de dilemione docet,

tantam veritatem , tam clare, tam perspicura S. Tridentina Synodo declaratam esse . Pe peram ergo minus dom Calaistae docent moraliter certam & indubitatam opinionem , quam Rom. Pontifices , innumeri Theologi , etiam ex adversariis doctiores in novam, dubiam, & ad summum probabilem censent. Ergo. Insuper celeberrimus Calaista La-Cνο- Lib. 6. pari. a. de Contrit. num. 77 . docet:

suod δε non esset opinio formidolosae Attriationis , praesice certa , sed tantum probabutior , aut etiam probabilissima, contineretu damnatione primae pruintionis Innocentis X l. Non es illicitum in saeramentis c. Atqui ut vidimus, certa non est , & indubitata ; nam tuta non est opinio illa , de qua gravis est inter Theologos cath lic

330쪽

m. De Sacramento Poenitentiae .scos controversia in utramque partem. E

ex principio admita ab iplo Crota videtur opinio isthaec contineri in thesi ab Innocentio XL damnata . Ita laud. Episcopus Meldensis in cit. opusculo de doctrina Conc. Trid. circa dilectionem pag. III. &sequentibuS. Objicies I. Omnis caritas etiam remisisa justificat . At caritas justificans non Praerequiritur sacramento ex dictis. Ergo. R. Neg. Majorem . Nam juxta Iu-εininum Tract. V. in Joan. Inchoata cariatas inchoata juseisia es, provecta caritas primecta iustitia est, perfecita caritas per

fecta jusstitia es . Et infra : Numquid

mox ut nascitur caritas , jam prorsus perfecta est Z ut perficiatur nascitur I cum fuerit nata , nutritur ' cum fuerit nutrita , roboratur I cum fuerit roborata , perficitνν'

cum ad perfectionem υenerit , quid dicit 'Mibi υ ere Chri tus es, oe mori lucrum . Objicies II. verba Tridentini Sess. XIV. cap. q. Contritio imperseeta , quae Attritio dicitur, quamυis sne sacramento Poenitentiae per se ad juistificationem pem

ducere peccatorem nequeat tamen eum ad

Dei gratiam in sacramento Poenitentiae .mpetrandam disponit . Ubi I. de ea Αttritione sermo est, quae vel ex turpitudinis peccati consideratione , vel ex gehe me & poenarum metu concipitur. 2. De ea dispiatione sermo est, quae extra fac ta

SEARCH

MENU NAVIGATION