장음표시 사용
341쪽
338 De Poenἰtentia , o Extrema Unct. praecepto teneatur semel In anno confiteri venialia . Μulti negant; quia praeceptum annuae Consessionis est determinatio juris divini, quod obligat tantum ad Consessionem mortalium. Ergo &c. Sed sufeti ad praeceptum Eccisae implendum , ut se Sacerdoti repraesentet , m 1e Qtendat absque ιν cientia mortalis esse , hoc ei pro
Confessone reputatur . Ita D.Thomas in IV. Dise. 17. q. 7. I. Demum ex cap. Cum infirmitas, de Poenit. Rδmis. re ex Bulla Pii V. per gregem Probibetur medicis visitare in firmos post tertiam diem, nisi confiteantur. Insuper additur in Bulla Pii , ut exigatur ante Doctoratus gradum a medicis juramentum hanc servandi consuetudinem : quod intelligendum, I. quando probabile mortis periculum adsit; a. quando medici desertio nullum aegroto grave damnum afferat; aliter emet contra caritatem, deserere proximum in urgenti necessitate , licet corporali . Ita D. . ntoninus in laud. cap. Cum Urmitas; quam interpretationem passim sequuntur Theologi in explicatione Bullae Pii V. vel saltem dicendum cum aliis Bullam Pii non eme receptam cum tanto rigore . Hinc medicus, qui contra Pii Constitutionem in sensu explicato aegrotum de Confessione non monuerit, Vel monitum, sed renuentem confiteri non deseruerit , , peccabit contra caritatem , & Religionem
342쪽
CI. De Sacramento Poenisentiae. 3 9
juramenti praestiti in gradu Doetoratus r& demum in Neapolitana Dioecesii incidet
in casum reservatum sine excommunicatione.
De Conditionibus Confessionis . Nota. Sacerdotalis Consessionis eonditiones , & qualitates plures numerantur a Theologis, quarum brevitatis caussa duas tantum hic expendimus, nempe fidelitatem,& integritatem. Fidelis dicitur Confessio,
in qua exprimitur vertam: Integra , tu qua exprimitur totum.
f. IV. De V ritate Confessionis. Nota. Consessio vera est illa, in qua
absque suco, mendacio , & artificio conia scientia detegitur. Hinc quaeritur, utrum mentiri in Consessione sit peccatum mortale . Pro cujus intelligentia nota : Μendacium vel est de re , quae nullo modo ad Consessionem attinet,& tunc peccatum erit aut veniale, aut mortale juxta materiae gravitatem. Vel mendacium est de re, quae ad Consessionem pertinet: quod pluribus contigere modis potest , I. negando venialia, quae patravit ἔ a. negando commissionem peccati mortalis , quod licet patratum sit, tamen poenitens hid &P a nunc
343쪽
4o Poen tentia, o Extrema Unct. nunc confiteri non tenetur οῦ 3. confitendo aliquod veniale quod non fecit co fitendo mortale quod non commilit; I. negando aliquod mortale , quod fecit , octenetur confiteri. Prop. unlca.
Mendacium in GVestione commissum,s fit de materia nece saria , es grave D crilegium I s vero de materia libera es Io
Prob. I. pars . Qui mentitur. In necessaria Confessionis materia,decipit iudicem in re gravi spectante ad substantiam ludicii sacramentalis . Ergo grave sacrilegium committit. Hinc resolves graviter peccare , qui negat in Confessione 1. se commisisse mortale , quod fecit, & tunc coufiteri tenetur, a. peccati circumstantiam necessariam. 3. Oui negat aliquod grave, quod interroga tus a Confessario tenetur aperire , ut de peccandi consuetudine,praesenti dilpolitione dic. 4. Qui contra conscientiam conlitetur
mortale, quod non fecit. 3. ini in Confessione generali falso asserit , re jam peccata aliqua mortalia consessum Usse , ctui notabiliter immutat judicium Confessarii
in materia gravi. Hinc Confessarius ita deisceptus nequit poenas pro peceatis prudenter statuere, opportuna remedia praetcr1D re, absolutionem retinere, vel impertiri oec. Prob. a. pars . Sine materia libera
344쪽
C.I. De Sacramento Poenisentiae. 3 Ipotest stare judicium Confessarii circa su nantialia, & valorem Sacramenti . Ergo qui Confessiarium in ea decipit, non Vide tur graviter peccare, licet committat aliquam venialem irreverentiam contra sa
Hinc resolves venialiter peccare, qui falso amrmat aliquod veniale , vel intem rogatus negat mortale , antehac rite confessum ; modo non faciat ad Consessionem Praesentem, ut de consuetudine peccandirsuta in his non decipitur graviter judex in ordine ad debitum judicium, cum materia non sit necessaria. f. U. De Integritate Confessionis. Nota I. Poenitens tenetur diligens ex men Consessioni praemittere , idque constat ex Trid. Sess. XIH cap. I. dicente, Consessionem praecipi omnium mortalium, quorum pose diligentem sui discussionem con-Icientiam habet, eaque diligentia instituendum , quam in rebus gravissimis ponere
solemus, ait Catech. Rom. spectata propria Capacitate, temporis mora, ab ultima valida Confessione transacta , & ceteris circumstantiis . Hinc I. qui nimis remisse constentiam suam scrutatus es , peccata sua ne recordari quidem voluisse , merito vide ri potes, ait Catech. Rom. pari. a. num.
345쪽
34 1 De Poenitentia Extrema Unct.ώ5. cum finem nolle censeatur, qui media necessaria, ad finem non vult . a. Qui ex gravi negligentia grave aliquod omisit, modi taliter peccaret, eique iteranda esset Consessio. in Confestarius, quos ad se prorsus imparatos accedere animadvertit , hu mantisimis verbis a se dimittere debet,
ut monet Catech. laud. pari. 2. num. 82.
donec idoneam conscientiae indagandae operam adhibuerint ; eo quod impossibile fere sit, ut aliquis repente rogatus, Omnia recordetur; nisi conjicere liceat poenitentem per interrogata, & industriam Confessarii dispositum iri : quod fere semper agendum erit cum rudibus , a quibus nisi ut parvuli interrogentur , vix quidquam
Nota II. Integritas Confessionis duplex, materialis, & formalis . Illa est adaequata
omnium quae quis commisit, peccatorum manifestatio, quin vel unius Oolivio con- contingat. Haec est accusatio eorum duntaxat mortalium, quae hic & nunc post diligens examen memoriae occurrunt , &Poenitens potest , & debet declarare in iis circumstantiis, in quibus versatur. Videndum nunc, quaenam ex his sit necessaria , di quomodo. Prop. I. ., d legit mam Confessionem Integritas formatis necessaria es, non vero materialis. Prob. I. pars. Integritas formalis est
346쪽
C. L De Sacramento Poenitentiae. 343 accusatio eorum duntaxat mortalium , quae e. Atqui haec Integritas necessiaria est ad valorem sacramenti. Ergo . Prob. Minor ex Trid. Ses s. XIV. cap. I. Oportet a poenitentibus omnia peccata mortalia , quorum pos diligentem sui disclsionem conscientiam habent , in Consessione recenseri, etiam si occulti ma illa sint, tantum adversus
duo ultima decalogi praecepta commilsa. . . . Si enim erubes cat aegrotus vulnus medico dein regere quod ignorat, medicina non curat Prob. a. pars. Integritas materialis
saepe physice , vel morali ter impossibilis est. At ex Trid. laud. Sess. XIV. ibid. pium 6 , Oufessionem quae hac ratione praecipitur, imposioilem dicere, aut carni ianam tuam conscientiarum appellare. Ergo . Prop. II. Ut Confessio sit uormatiter integra , deo bent exprimi dij I ncte omnia o singula mortalia quoad numerum, species , cim cum antias peccati spetiem moraliteν ω
Prob. Ita assirmant omnes, & est veritas de fide, ut a Trid. Sess. XIV. can.7. definitum est his verbis: Si quis dixisti, in sacramento Poenitentiae ad rem dionem peccatorum necessarium non esse iure disiano confiteri omnia o singula peccata momtalia, quorum memoria eum debita dilia genti praemeditatione habeatur, etiam occulinta. . . O circumstantias,quae peccati Deriem
347쪽
344 De Poenitentia,'Extrema Unct. mutant. . . anathema sit. Insuper Sacerdos in hoc sacramento judicis, & medici partes agit. Ergo ut opportuna remedia praescribat,& convenientem satisfactionem imponat, peccatorum numerum , & eorum species,& circumstantias species mutantes distincte intelligat necesse est . Et sane non eadem
Poena afficitur ille , qui semel in aliquod flagitium lapsus est, quam qui pluries illud
Perpetravit. Item non idem judicium se tur de eo, qui hominem profanum Occidit , quam qui sacris initiatum interimit. Nota . Circumstantia id amellatur, quod accidentaliter circumstat acium humanum . Circumstantia alia pbνsca , ut fi quis hominem occidat gladio vel stlopo&c. alia moralis , quae ad bonitatem veImalitiam actus humani conducit. Circum stantiae morales , aliae mutant speciem, seu actui addunt novam malitiae speciem: ut si quis occidat Clericum , circumstantia personae addit injustitiae peccato malitiam sacrilegii ob oppositionem cum virtute Religionis. Huc etiam pertinent Circumstantiae , quae assiciunt peccatum
mortale , quod alioquin esset veniale : ut circumstantia Patris In contumelia , quae in alium illata , levis culpa censeretur . Item quantitas materiae ; nam mortale,& veniale sunt diversae speciei theologicae, etiamsi sint ejusdem speciei moralis ; ut grave, & Iove iurium. Aliae non mutant
348쪽
C.I. De Sacramento Poenitentiae. 343 speciem, sed intra eamdem speciem mali tiam peccati notabiliter aggravant , vel minuunt : ut major vel minor quantitas moralis, puta furoris, aut unum aureum, aut centum, aut mille , peccatum est intra eamdem speciem furti . At furtum mille aureorum est notabiliter gravius , quam furtum unius aurei. Idem dicendum de duratione, intensione &c. Aliae demum multiplicant peccatum intra eamdem speciem, ut numerus personarum , quas lae seris &c. Porro Circumstantia mutat speciem , cum propter illam actus opponitur virtutibus specie diversis, vel eidem virtuti modo notabiliter diverso.
Iam vero septem numerantur circumstantiae, quae hoc versiculo continentur:
Quis , quid, ubi, quibus auxiliis, cur,
quomodo, quando . Ex dictis colliges I. poenitentem non teneri in Consessione aperire r. circumstantias, quae physice tantum variant statum peccati : ut si hominem occideris dextra
vel sinistra manu, gladio vel stlopo , nisi
forte eum duriore morte conseceris. Nam Circumstantia physica moraliter non mutat speciem peccati : a. Circumstantias , quae venialiter tantum malitiae gradum addunt; nam hae circumstantiae possunt reticeri, sicut & cetera venialia. Colliges II. teneri poenitentem dicere numerum peccatorum , idest certum :
349쪽
De Poen tentia ,'Extrema Unct. qui si deprehendi nequeat , dicat probabi- Iem , addendo plus minus circiter . Quod si poenitens, qui clausula plus minus usus
est, postea certum deprehendat numerum. non tenetur, facta semel Consessione, certum expresse confiteri, dummodo excessus
non si notabilis. E. G. Qui consessus est, Peccasse decies plus minus, fi postea deprehendat , se duodecies id fecisse, non
tenetur numerum hunc excedentem confiteri : secus, si excessus esset notabilis; puta , dixisti decies plus minus , & postea deprehendis quindecies , aut sexdecies . Quod si nec probabilis numerus haberi possit , meliore quo potest modo sto
nitens exponat statum suum non explicato numero, sed exprimendo tempus, quo Versatus est in peccato ; & peccandi frequentiam , & species diversas, unde Consellarius
non sit minus anxius in exquirendo ce tum numerum peccatorum a poenitente
consuetudinario, quia fere semper a talibuseertus numerus deprehendi nequit , praesertim actuum internorum , cum sint in continuo statu peccandi: sed sufficit si diligenter statum conscientiae exauirat, Pomni tentem interrogando de lapsimus plus minusve in die, vel hebdomada, Vel mense. Insistat ergo potissimum Consessarius in emolliendo poenitentis corde, eoque in amo rem Dei, odiumque contra peccatum inflammando, ut sapienter advertit hie Ρ. concina . P P.
350쪽
QL De Saeramento Poenitentiae. 342 Prop. III. Circum tantiae notabiliter aggravantra peceati malitiam intra eamdem speciem ,
necessario aperiendae sunt , ut integra sit Confusio. Prob. ex Trid. Sess. XIT cap. 3. ubi
definitum fuit, omnia peccata 3c quantum ad speciem, & quantum ad numerum ma nifestanda esse Sacerdoti, ut possit ceu j dex , de gravitate criminum recte censere,& pro illis poenam quam Oportet, Poenitentibus imponere. Atqui eadem ratio urget pro circumitantiis notabiliter aggravantibus . Ergo . Nam saepe addunt malitiam mortalem numericam longe graviorem malitia mutante speciem . Et sane surtum mille aureorum in loco profano graviorem prodit malitiam furto unius aurei in loco sacro patrato . Hanc necessitatem manifestandi circumlhantias notabiliter aggrava tes inter eadem speciem perspicue declar vit Catechisnius Rom. Concilii Tridentini fidelissimus Interpres pari. 3. num. 63. Hanc opinionem amplexus est S. Caro lus Borrbomaeus in Uru S.Confessar. Hane docet Rituale Rom. a Paulo V. approba tum . Quae documeata manifeste indicant quae fuerit in hac quaestione mens Patrum Tridentini Concilii ,& quid in praxi
tenendum. Qui Patres si non aperte , saltem implicite docuerunt, has circumstantias in Confessione aperiri debere. Adde