Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de sacramentis

발행: 1769년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

348 De Poenitentia,'Extrema I Rouod aliquando reservatur casus circumstantia aflectus notabiliter aggravante : quae reservatio nulla esset , si talis circumsia tia materia necessaria Confessionis non esset.

Ex dictis colliges I. in incestu exprimendam esse qualitatem , & gradum , an fuerit cum affine, vel consanguinea,& in quo gradu . II. In adulterio , an dulexnierit, 'uia utraque pars conjugata esset . III. In ininudicitia , an fornicator sacris initiatus , sit etiam solemni castitatis voto adstrictus , an Subdiaconus, an Sacerdos , qui castitatem violaverit . Idem dic de Persona, quae licet votum castitatis non haheat 'peccat tamen cum persona Votum c

stitatis habente. IV .Qui uno ictu decem occidit homines, non sumcit dicere, semel bomia ei vi, ut loquuntur benigniores Theologi, sed numerum occisorum exprimere tenetur . Idem dic de eo , qui uno pravo consilio plures induxit ad iurandum , ad blasphemandum &c. Idem de eo, qui uno sermone pluribus detraxit &c. V. Non sufficit dicere : semel habui animum non jejunandi, qui statuit toto anno non jejunare. VI. Aperienda est consuetudo peccandi mortaliter , ut Confessarius statum poenitentis agnoscat . Hinc damnata thesis ab Innocentio M. Non tenemur Confessario interroganti confieri peccati alicujus consuetudinem . VII. Exprimendus est actus externus,& effectus Peccati.

Nota

352쪽

QI. De Saeramento Poenisentiae. 3 9 Nota . In peccato possunt considerari& actus internus , & actus externus , Sceffectus actum externum consequens : Puta voluntas comhurendi domum , completur

per ignis applicationem: combustio domus dicitur effectus peccati . His positis , dico I. cum communi sensu Doctorum, ex praxi fidelium, actum externum in Confessione exprimendum esse; I.quia actus externus facit moraliter cum actu interno unum actum completum,& unum peccatum totale . a. Sine manifestatione actus extemni , non satis declaratur intensito, extensio,

efficacia, & duratio actus interni, nec PrO- inde tota ejus gravitas innotescit . Hinc proscripta thesis ab Arexandro VII. Qui Dabuit copulam eum soluta, satisfacit praecepto Confessionis,dicens e Commisi cum soluta grave peccatum contra castitatem, non exprimendo copulam . Dico II. effectum malum, qui ex actu externo sequutus est,eXprimendum, I. quia effectus utpote V

luntarius in caussa libera, in qua fuit prae-Visus, vel praevideri potuit, quodammodo ad obiectum peccati pertinet . a. S

quuto effectu , incurruntur aliquando censurae, irregularitates , obligatio restituendi.&c. Unde non lassicit dicere : porrexi proximo venenum, intendens ejus mortem ,& tacendo an mors sit sequuta .

De obligatione confitendi peccata dubia, vide superius dicta de materia remo

353쪽

3 De Poenitentia,'Extrema Unct. ta hujus sacramenti . Unum addo, an qui confessas est peccatum mortale ut dubium, illud subitide ut certum confiteri debeat, si certum deprehenderit . Respondetur assi malive I. quia sententia negativa expuncta fuit a sacra Indicis Congregatione ab operibus Palietarii. a. Quia jure divino i nemur confiteri peccatum, prout est in co scientia . Atqui hic & nunc est certum in conscientia , quod ut tale non adlura manifestatum fuit. ENO.

g. VI. De Caussis ab Integritate Confessionis

excusantibus. Variae sunt caussae excusantes ab imtegritate materiali Consessionis , quae generatim ad duas reducuntur , nempe ad Impotentiam physicam , & moralem ἰ nam a

liter sacramentum a Christo institutum in remedium fidelium lapsorum foret illis in possibile ob damnum aliquod Confessiori

extrinsecum.

Hinc ratione physicae impotentiae Cusantur I. qui hic & nunc laborant ob vione inculpabili, vel ignorantia in vinciabili . a. Μuti, cui per gestus & signa de clarare peccata lita nequeunt, surdi, balbi, vel ignari idiomatis Consessarii, qui omnia amussim confiteri non possunt . His enim cum id quod possiuit consessi fuerint.

354쪽

C. L De ne amento Poenisentiae . 331 impertienda est absolutio , non in mortis periculo tantum , sed etiam quando Praeceptum Consemionis obligat, ait SVlvius .

M Qui inter confitendum in deliquium incidit , si differri absolutio nequeat. q. Qui

imminente naufragio , incendio , praelio destituuntur tempore integre confitendi . . duoties est periculum in mora . Tunc enim explicari aliquod , vel plura peccata debent, aut pauciora , prout tempus , &sircumstantiae permiserint , & absolutio impertiri . Si plures sint poenitentes , ut milites periculoso ti inopinato conflictu

impediti : debent singuli aliquod signum

praeserre doloris, & Confessarius omnes simul absolvere potest , dicendo : Ego vos absolvo ab omnibus censuris , & peccatis.. Ratione moralis impotentiae liber est ab integritate Consessionis I. Sacerdos, qui

absque fraetione sigilli peccatum suum

confiteri nequit . a. Infirmus morbo valde contagioso insectus, cujus Consessio nec a longe potest audiri, nec prope sine periculo mortis Confessarii ; tunc enim audito uno aut altero peccato absolvi potest . 3. Aegrotus , cuius vires periclitarentur in exacta peccatorum declaratione . q. Quando Poenitens quicunque prudenter timet sibi,

vel Confessario, vel alii tertio grave damnum Confessioni extrinsecum spirituale,yel temporale manifestatione hujus vel illius Peccati. Nam ex praecepto caritatis, quod sorti-

355쪽

3 De Poenitentia,'Extrema Incto fortius obligat praecepto integrae Consensionis , tenemur averti grave damnum sive a nobis, sive a proximo. Hinc si prudenter timeas, ne Consessarius, qui solus haberi potest , frangat sigillum , vel ex tua Consemione occasionem sumat peccandi , Vel graviter nocendi proximo , non teneris ei tale peccatum aperire . Nota hic cum doctissimo Colet , quatuor requiri conditiones , ut Peccatum liquod reticeri possit. r. Ut grave sit malum, quod timetur, & non fictilia , sed

certa moraliter de caussa timeatur. 2. Ut desit Consessarius alter, cui rem totam s Cure aperire valeas. 3. Ut Consessio in aliud tempus commode differri nequeat; puta quia Communio sine gravi scandalo hac die omitti nequeat , vel quis mortali gravatus multo tempore a Consessione, &Eucharistia abstinere deberet . . Solum reticeri debet peccatum illud , cujus Confessio periculum habet . Unde qui iustam habet exterioris peccati celandi caussam , actum interiorem , si tuto possit , aperire tenetur . Nec praetereundum quod hic prudenter etiam adVertit idem Colet , ei qui peccatum aliquod justa de caussa tacere potest, cavendum, ne ad Consessionem, ac multo minus ad Eucharistiam accedat, si jure dubitet, an non ei peccato adhaereat. Unde dimidiatae Consessionis doctrina nunquam iis prodesse potest , qui in ha-

356쪽

C. L De Sacramento Poenisentiae . 333bitu peccati versantur,& raro iis, qui necdum a proxima ejus occasione , quantum satis est, recesserunt. Ρorro semper remanet obligatio confitendi peccata omissa su lato impedimento . Vide dicta superius I. Prop. I. in corollario. Q. I. magna Poenitent um frequentia ratione alicuius solemnitatis ex tiset ab integritate Confusonis 'R. Non excusare; quia tunc non adest lassiciens inecessitas dimidiandae Confessionis, & maximi inde abusus , ac magna incommoda orirentur . Hinc Innocentius XL damnavit hanc propositionem num. 39. Licet faeramentaliter absolvere dimia diate confessos ratione magni concursus poenitentium, qualis V. G. potes contingere in die alicu/us magnae festivitatis, aut indulgentiae .

Q. II. .m nece ria complicis apud Confellarium infamia excuset ab integritate

Confestionis P

H. I. Non excusare. Ita D. Thomas,

qui Opus i a. q. 6. haec habet : Si poenitens speesem peccati exprimere non possit , nis exprimendo personam, cum qua peccavit , puta se cum forore concubuit , necesse es, ut exprimat personam . Sed s fieri potes, debet quaerere talem Confessorem ,

qui personam penitus non cognoscat . Idem docent S. Bonaventura , S. Antoninus ,

aliique graviores Theologi. a. De jure divino

357쪽

334 De Poen tentia. Extrema Unct.

vino poenitens tenetur ad integritatem Confessionis , manifestando species, & numerum peccatorum . Ergo ad eam servandam , quando aliter fieri nequit, tenetur aperire peccatum suum, non obstante infamia propria vel aliena, quae ex necessaria

Confessione sequitur apud eundem Conseia sarium . Adde , quod Christianus peccati socius eo ipso , quod consentit in peccatum , subjicit se huic legi Confessionis, hujus peccati manifestationem praecipientis . Quod sit criminis socius aliquid famae in opinione Sacerdotis amittat , sibi imp tare debet , qui in peccatum consentie Oeor,sentit in ejusdem famae maculam . Dixi, infamia necessaria I nam semper custodienda , quoad potest, fama proximi. Unde qui sine incommodo potest, obligatur ad quaerendum , & adeundum alium Consessarium, cui ignotus sit complex. V rum graves quidam Theologi sentiunt ,

consilium hoc esse, non vero praeceptum. Vide marginales notulas ad moralem Theologiam Gabrielis . toine Neapoli editam anno 1732. & i 33. ubi fuse haec Paestio pertractatur, nec non explicantur Constitutiones Benedicti XIV. ad hanc in teriam pertinentes . Porro non modo criminis socius, sed etiam persona , quae est objectum criminis , in Consess1one declaranda est, quando

sine hac declaratione Consessio integra non esset

358쪽

C. I. De Saeraments Poenisentiae . 33 esset. E.G. Frater sorori venenum propinavit ad foetum necandum ex crimine conceptum , debet tunc propinator veneni personae circumstantiam aperire , ut integra sit Confessio. f. VII. De Confessione morib-di sensibus destituti. Prop. I. Debet absolvi moribundus , quἰ , absente Confessario, petiit Confessionem. etiam- a eniente Confessario , ob ainisam loquelam nullum signum exhibeat . Prob. ex Concilio Carthaginens IV. cap. 7. cujus verba integre retulimus in Tract. de Euchar. & ex Arausicano I. can. Ia. Idem probatur ex Rituali Rom. Paul; V. jussu edito , ubi de impertienda moribundis absolutione haec habentur : Si inter confitendum , vel etiam ante quam incipiat confiteri , vox o' loquela aegroto deficiant , nutibus oe segnis conetur Saceris dos , quoad poterit, peccata poenitentis cognoscere : quibus utcunque in genere vel io Decie cognitis , vel etiam i conmendi desia derium M vel per se vel per alium Oseeuri-rit , absolvendus es. Prop. II.

Potes ab*Iυi moribundus , quἰ licet non petat Confissonem , amissa loquela ἰ dastramen Ana doloris, vel dejiderii abso uti

359쪽

336 De Poen tentia,'Extrema Unct. nis , puta se pectus tundat , vel manum G Ul arii Rringat. Prob. Ex allatis documentis in antecedendi prop. hanc nostram sententiam contra aliquos Recentiores in praxi adhibe dam esse clare evincitur . Nam per haec signa habetur lassiciens Confessio sensibilis ,

α externa accusatio, quae in extrema necessitate lassicit ex voruntate Christi hoc sacramentum summe necessarium institue iis, praesertim in mortis articulo. Prop. III. Mor bundus sensebus repente destitutus,

qui Confessionem non petiit, nec speriale s-gnum poenitentiae dedit, se tamen pis σchrissiane vixit , absolvi potes saltem sub

conditione . Ita contra muιtos non pauci , ut Me Gur , Genetius ,Juveninius, Morinus lib. X. de Poenit. cap. Io. Enricus is lana, , aliique . Prob. I. Ex SacerdotaIἰ Rom. Venetiis edito ann. Is o. in quo pag. 6o. haec leguntur, quasi ex summa L ntonini depromta: Insmus , qui amisit loquelam , vel usum rationis . . . se bene tavebat . . . quamvis non petierit sacramenta , quia ex insperato talia acciderunt . . . debet praesup- soni contritus ... Sacerdos faciat abso-utionem ab omni peccato .

Prob. II. Olim a Patribus ipse poenitentium status sufficiens reputabatur signum Contritionis in mortis articulo. Unde

360쪽

C.I. De Sacramento Poenisentiae. 3 37ὸle si aliquis poenitentium eo in statu corriperetur repentino morbo sensus omnes auserente, imposita semper fuit absolutio; ut variis exemplis probat Morinus lib. X. cap. 3. de Poenit. Ergo pro sufficienti poenitentiae signo habenda nunc erit vitae probitas in moribundo, qui sensibus destitutus, nec voce, nec gestu, sed ipse christianae vitae professione poenitentiam postulat . Firmat nostram sententiamnus, qui lib. de Adulterinis Coniugis cap. 26. inter plura alia docet , baptiZari posse catechumenum moribundum sensibus destitutum , qui desiderium baptismatis nullo alio signo externo prodit , quam Eo fessione catechumenatus. En verba S. Dq-ctoris: Catechumenis io huius vitae ultumo consitutis,s morbo, seu casu aliquosic ορ- pressi hunt, ut quamυis adhuc vivant, petere tamen sibi baptismum , vel ad interrogata respondere non possint prosint eis, quod eorum ἱn fide Chripiana iam nota voluntas es, ut eo modo bapti rentur, quomodo b piletantur infantes, quorum nulla adbuc vo-ιuntas patuit . . . Gia nempe non solum incrediove est, nee in fine vitae huyus baptietari eatechumenum velle , verum etiam δε moluntas eius incerta es , multo satius es nolenti dare, quam volenti negare, ubi velit , an nolit , sc non apparet , ut

tamen credibilis si , eum , s posset , velle

SEARCH

MENU NAVIGATION