장음표시 사용
361쪽
338 De Poenitentia, Extrema Unct. se potius fuisse dicturum a sacramenta percipere, Ine quibus iam credidit, non se
oportere de corpore exire . Quod de Catechumeno docuit Mugussinus , docet paulo post eod. laud. lib. cap. 28. de poenitente, Inquiens: Quae autem baptismatis , eadem reconciliationis es caussa, s forte poenitentes finiendae vitae periculum praeoccupaverit . Nec ipsos en m ex hac vita sene arrba suae pacis ex re velle debet mater Ecclesia. Quin etiam quam plures probabilem putant opinionem afferentium , conditionate absolvendum esse moribundum in Catholica Religione inventum, etsi nulla Perse , Vel per testes dederit poenitentiae signa modo nec impenitens appareat , nec in fragranti delicto deprehensus sit . Ita enim probant: Quoties est materia dubia vel probabiliter praesumta in moribundo, sensibus destituto , hic potest absolvi saltem sub conditione . Atqui in casu posito reperitur talis materia , nempe Contritio, &Confessio generica & confusa probabiliter
ex alia o ligno externo praesumta, vel d hia . Ergo &c. Nam I. cum oppositum
non constet, praesumi potest , illum dare hoc signum. a. Tales moribundi dant aliis qua signa, omnibus videlicet motibus corporis, quibus forte manifestare volunt i
ternum dolorem, & voluntatem confiten
362쪽
C. I. De Sacramento Poenitentiae. 339& succurratur proximo in extrema nece: state . Dicitur Clemens VIII. hoc modo absolvisse quemdam ex Bbrica D. Petri decidentem , dicendo: Si capax es , absolvo
te a peccatis tuis. Dicunt tamen, nec Myen tens aρνareat , nec in fraganti delicto deprehengus sit onam illi absolvendi non sunt, qui in ipso actuali peccato sensus amittunt , puta in ebrietate , duello , fornicatione &c. cum ne probabiliter quidem praesumi possit in tali statu eorum dispositio. Addunt: Si possit is moribundus absolvi , absolvendus est a Sacerdote ex gravi
obligatione caritatis, ex qua adstringimur subvenire proximo in extremis, meliore quo possumus modo, afferendo saltem opem dubiam, quae melior est nulla , si certa afferri nequeat. At ea sententia Doctoribus Sorbonicis adeo displicuit, ut eorum notam ac censuram minime effugerit. Ajunt enim , nec dubiam dici posse materiam , quae sensibilis omnino non est . At praesumtus actus profecto sensibilis non est. Ad haec accedit reverentia , & securitas sacramenti , quae moralem , ut in casu, deficientis materiae certitudinem excludere debet.
Q. Confessio necessario faciendast
Sacerdoti praesenti 'R. Amr. I. ex usu totius Ecclesiae confitendi coram Sacerdote: a. ex decreto
363쪽
De Poenitentia,'Extrema Unct. Clementis VIII. qui ann. I 6o2. damnavit hanc propositionem : Licitum es per literras, aut internuncium Confessario absenti peccata sua sacramentaliter consteri , σab eodem absente absolutionem obtinere . Vetuitque sub excommunicatione Rom. Pontifici reservata , ne in ullo casu deducatur in praxim , in quo nota I. cum communi Doctorum , eam Confessionem
non solum illicitam, sed & invalidam esse ; quia in casu extremae necessitatis licere deberet. 2.Hanc damnationem intelligi non solum conjunctim , nempe quoad Consessionem, & absolutionem simul, sed etiam divisim; ita ut neque liceat Confessio in absentia , quamvis deinde absolutio detur in praesentia, neque liceat absolutio in absentia, quamvis Consesso iacta fuerit in praesentia , ut postea declaravit ipse Clemens , & Paulus V. 3. Consessionem non solum faciendam esse Sacerdoti praesenti, sed voce ; ita ut extra casum necessitatis S lυius putet , Confessionem non valere, si fiat 1cripto, nutibus, aliis
De Satisfactione. Nota I. Triplicem ex peccato mo tali patrato reatum agnoscunt Catholici,
364쪽
CI. De Sacramento Poenisentiae. eulpae scilicet, poenae aeternae, de poenae temporalis. Post condonatam culpam , &poenam aeternam , luenda remanet poena
temporalis , quae piis aeque poenitentiae laboribus, quos satisfantionem vocant Theologi , redimi debet. Nota II. Satisfactio igitur , de qua in praesenti, est voluntaria sui ipsius punitio ad compensandam injuriam Deo per peccatum illatam . Duplex est, nempe sacramentalis , de qua hic , & non sacramentalis, quae fit non solum piis ac laboriosis operibus sponte susceptis , sed etiam malis ac aerumnis hujus vitae a Deo inflictis, & patienter toleratis, ut docet Trid. Sess. XIV. capis 9. Nota III. Satissa filo sacramentalis est poenae acceptatio, & voluntaria perpessio a Confessario imposita ad puniendam ac
reparandam injuriam Deo illatam, vel etiam ad praecavendam futuram. Hinc sacramentalis satisfactio dividitur in mere poenalem seu vindicatrvam culpae , & in medicinalem seu praesemat vam etiam a culpa futura . Porro Satisfactio , quae a Consessario imponitur , est pars integralis sacramenti , & caussat ex opere operato remissionem poenae temporalis . Videnda hic est ejus impositio, acceptatio, eXsecutio, & commutatio.
365쪽
36a De Poenitentia, oe Extrema Unct
s. I. De Impositione Satisfactionis .
Prop. I. Sacerdos,per e loquendo, poenitenti quem absolυit , satisfactionem imponere tenetur. Prob. I. ex constanti Ecclesiae praxi, quae nunquam sine impositione satistam nis poenitentes reconciliavit . Atqui hoc tam constanter usurpatum non esset, si Sacerdotes in reconciliatione poenitentium non tenerentur satisfactiones imponere . Ergo. Confirmat nostram sententiam S.
Leo , qui Din. 9 r. haec habet: Mediator Dei, hominum banc Ecclesiae Praeposiatis tradidit potestatem , ut m confitentibus actionem poenitentiae darent , eosdem salubri satisfactione purgatos ad Communio
Prob. II. Ex Tria. Ses. XIV. cap. 3. 'Sacerdos in hoc sacramento est judex, &medicus . Ergo debet satissectionem im- onere tum in punitionem , tum in me-elam. Insuper ex eodem cap. 8. eit sacramenti minister : Ergo debet ejus integri- ratem curare i salutares , oe convenientes satisfactiones injungendo.
Dixi, per se loquendo. Nam absolutios ne impolitione poenitentiae danda est moribundo , qui sensibus destitutus, nullam iexsequi potest; at si minimam potest, i
366쪽
QI. De Sacramento Poenisentiae. jungi debet ; puta proferre seinet nomen Iesu &c. Nota hic , ex Rituali Romano aegris non esse injunsendam gravem poenitentiam, sed eam indicendam , quam si
convaluerint, Dp rtuno tempore Peragant.
Idem docent Salmantide es. Quod la infirmus satisfacere possit eleemmynis , hae sunt a Consessario imponendae. Hinc colliges, peccare & quidem graviter Sacerdotem , qui sciens & volens in Confessione mortalium , poenitentiam non injungit; imo etiam iuxta multos, si non imponat in Confessione venialium , vel mortalium alias directe absolutorum ; quia gravis videtur irreverentia sacramentum privare sua integritate, seu parte integrali. Hinc si poenitens statim post absolutionem novum addat peccatum , cujus nova detur absolutio ad integrandum sacrame tum, novam aliquam addat poenitentiam
Consessarius, vel saltem priorem injungat pro utraque Consessione , si peccata oblita, fuerint aliquo modo praevia in impositione primae fatisfactionis. Poenitentia imponenda est post audita peccata, quia est aelus judicialis post cognitionem caussae sed ante absolutionem , ut exploretur debita poenitentis disipositio, & voluntas faciendi fructus dignos Ioenitentiae ; quamvis etiam imponi posit post absolutionem , modo cum ipsa moraliter conjungatur. 4 2 Prop.II.
367쪽
364 De Poenitentia Extrema IDRProp. II. Sacerdos poenitentiam ἰmponere debet praeceptive , non vero libere solum , m de consilio implendam . Prob. I. Ex Trid. Consessarius poenitentiam injungit ut judex . Atqui judex reum obligat ad poenam promeritam : EGgo & Sacerdos poenitentem ad satisfactionem subeundam . a. Ex eodem Trid. Sacerdos eam imponit ex potestate , quam habet ligandi. Atqui non ligat, nisi obligat. Ergo. Prop. III. Sacerdos parem peccatis poenitentiam iniungere debet, idque sub gravi, non vero abblute , bed respectu ad poenisentes . Prob. Ex Trid. Sesb. XIV. can. 8. Debent Sacerdotes Domini, quantum Diria rus , m prudentia surae serit , pro qualitate criminum , poenitentium facultate, salutares convenientes satisfaviones injungere , ne . . . levistima quaedam opera pro gravissimis delirali injungendo , alienorum peccatorum participes esciantur.
Nota I. Confessiarius ex Trid. qui levem pro gravissimis delictis poenitentiam imponit, alienorum se peccatorum participem emcit. Ergo graviter peccat , qui non parem crimini poenam imponit, cum delinquat contra obligationem ex genere suo gravem , quae a i intFritatem sacramenti, ad ossicium Consessarii , & poeni
368쪽
C. I. De Sacramento Poen tentiae. 365 tentis emendationem ac prosectum , ad divinae offensae reparationem pertinet. Hinc Ρatres henignitatem aequo laxiorem in poenitentiis iniungendis vocant irritam
o falsam pacem , dantibus periculosam, mnihil accipientibus profuturam , ut Cyprianus lib. de lapsis e Pes feram patientiam
quae sebimet , peccatis aliorum parcendo , non parcit, ut S.Leo Ep.79. Inimicam benia Antrarem , quae usque ad diem iudieii vulnera incurata reserυat , ut Hormisda Pa-Pa Ep. quae habetur Tom. V. Biblioth. Patrum I Impiam pietatem , quae non vulnus amputat , sed ut augeatur , fomitem submini irat , ut Petrus Damianus cap. a. In suo Gomorrh ano. Ergo ex Patribus poenitentia necesssaria, est illa , quae aut aequat crimina, aut excedit, ut loquitur Ambrosus ad Virginem lapsam: vel saltem po
nitentia crimine minor non sit, ut clamatoprianus de lapses. Nota II. Ex eod. Concilio Consessarius debet injungere salutares , oe convenientes satisfactiones , quantum spiritus
prudentia suggesserit. Ergo poenitentia non debet esse proportionata peccatis absolute, sed respective ad facultatem, dispositionem,& utilitatem poenitentium. Hinc notandum , attendendam esse Poenitentis I. facultatem; nam pro iisdem delictis non eadem poenitentia injungi d
bet debili ac sorti, pauperi ac diviti, Pue-Q. 3 m
369쪽
366 De Poen tentia, di Extrema unct. To vel mulieri, ac viro. Nostrae sententiae consonat Rituale Rom. docens poenitentiam injungendam esse, addita rationestatus, conditionis, sexus , & aetatis poenitentium : a. Utilitatem, ob cujus spiritualem infirmitatem saepe expedit moder ta poenitentia , etiam pro gravissimis deliciis . Neque enim salutares sunt poenitentiae tam graves ac diuturnae, ut, spectata Poenitentis fragilitate, periculum sit ne eas omittat; nam tunc in ejus exitium Uert rentur. In hoc autem sacramento magis intenditur emendatio, & salus poenitentis, quam satisfactio pro poena . Unde Gersomin ReRuia morum pari. a. cap. de Poenit. ait : Tut us es eum parva, poenitentia , quae sponte Iuscipitur , vero imiliter adi Ietur, ducere confestos ad Pursatorium,
quam cum mamna non implenda praec*it
re in infernum .' 3. Poenitentis dispositionem, ob quam potest minui poenitentia , puta si pianitens per se praestet multa na opera poenalia . 4. Arbitrium istud Consessarii in minuendis poenitentiis debere non amore alliciendi , aut timore amittendi poenitentes , sed disino insinctu esse
regulatum, ut ait D. Thomas Suppl. 18. art. q. Unde Confessariis cavendum, ut nec inconsiderato etelo severiorem, nec casuistica benignitate molliorem poenite tum imponant.
Hinc graviter aberrant Consessarii
370쪽
C. I. De Sacramento Poenisentiae. 367
ν illi, qui pro gravissimis flagitiis aequam
satis poenitentiam putant breves quasdam precatiunculas . Poenitentia enim eo fine Instituta est, ut a peccato revocet, oe quase freno coerceat 2 quod certe non praestabit unius Rosarii , vel Psalmi recitatio , , cujus persolutione vitiosus gravitatem siti criminis non sentit . Consessiarius. ergo ut recte suo officio fungatur , de bet I. ut peritus medicus in poenitentia medicinali injungenda penitus inlpicere peccatorum radices , & passionem dominantem , & congrua morbis remedia praescribere, nempe ea, quae vitiosios habitus, male vivendo comparatos , eontrariis virtutum
actionibus tollunt . Hinc fornicatori Nonantur j unia, vigiliae , cilicii usus , aliaque hujusmodi macerando corpor3 propria.. aro praeter debitas res tutiones , eleemo-onae pro cu)usque facultat bus injunganis 1 iών me. Ita D. Carolus in In tru'.Confusar. a. Ut aequus , & integerrimus judex vindicativam poenitentiam praescribere de t , respiciendo ad sacros Canones, & criminum
enormi atem . Habeant prae oculis , ait Triadent. Felis. XIV. cap. 8. ut satisfactio quam- imponunt, non fit tantum M. novae vita emisodiam, o' infirmitatis medicamentum edetiam ad praeteritorum peccatorum v ndi ameastigationem . Conser huc Catechismum Rom. pari. a. cap. 3. f. 93. Verum ad Poe