Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de sacramentis

발행: 1769년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

378 De Poenisentia , o Extrema Unct. absolutionis sorma, deprecatoria ne, an indicativa, obtinuerit olim in Ecclesia. Quidam cum Morino docent , formam deprecatoriam olim ad medium XIlI. seculum usque obtinuisse apud Latinos, semperque N etiam num obtinere apud Graecos. Alii cum Goneto hoc negant, praesertim Tho-m istae , qui pro forma indicativa acriter pugnant: sed nostri instituti non est, hanc propositam discutere quaestionem, cum ad mores formandos nihil conducat. Qui plura cupit , legat cit. Morinum lib. VIII. de administrat. lacr. Poenit. Vitassium suaeq.

I. an. I. de Poenit.Mima itaque hac quaestione , Videndum, quae forma nunc necessario usurpanda sit .Phop. I. mee ἰnd ear a verba : Ego te absolvo a peccatis tuis, in nomine Patris, & Fi

lii , & Spiritus Sancti: Amen , sunt fom

ma , quae nunc adhibetur n Ecclesia Latina. Prob. I. ex Trid. sese. XIV. cap. 3. Docet S. 0nodus sacramenti Poenitentiae

formam , in qua praecipue ipsius vis ita es, in iliis miniseri verbis positam esse e Ego te abbolvo me. a. Hoc idem prius definitum fuit ab Eugenio IV. in decreto. Idem habent omnes hodierni Rituales . 3. Haec verba clare exprimunt judiciariam potestatem, quam Christus Apostolis tribuit. Ergo.

Hinc colliges cum eodem Trid. Pre ices di verba , quae de Ecclesiae sanctae

382쪽

C. I. De eramento Poenisentiae. 379 more laudabiliter hanc formam antecedunt, di subsequuntur, non esse de illius essentia. Prop. II. Licet omnia formae verba ex praecepto exprimi debeant , tamen aliqua non sunt de essentia formae , sed tantum haec, absolvo te, vel aequivalentia . Prob. Haec verba absolvo te, Vel aequivalentia satis exprimunt actionem ministri, & sacramenti effectum : cetera Vero implicite includuntur in istis . Ergo ista tantum ad essentiam formae sufficiunt. Hinc non requiritur I. vox ista, Ego; quia satis in verbo absolvo inchaditur: II. nec voces a peccatis tuis, quia licet verbum absolυo ad censuras referri possit, ex Dra via tamen peccatorum Consessione deteriami natur ad remissionem peccatorum. Idem sentit Catech. Rom. de Deram. Poenitinum. I . III. Nec etiam invocatio Trinitatis per verba In nomiae Patris , oe Fiatii, o Spiνitus Sanct . i. quia non semis per usurpata fuit in Occidente , sicut non est in ulli nunc apud Orientales: a. Quia nullo Scripturae vel Traditionis m mento. Probatur , hanc invocationem Trinitatis necessariam esse, sicut & m baptismo.

Quamvis ex recensitis verbis te absolvo constet forma essentialis; non propterea licet Sacerdoti omittere cetera, quae in Ecclesia usurpantur. Unde ex communi peccaret

383쪽

38o De Poen tentia, o Extinnacluso scandalo, & contemtu; leviter, qui pronunciare negligeret, Ego, vel In n.mine Patris &C. Verba aequivalentia formae praescrip tae essent: Ego tibi peccata dimisio e remittuntur tibi peccata tua condono tib omnia peccata tua e & cum sint ejusmodi Verba aequivalentia, pro formulis validis& ratis nabentur a Theologis . Peccaret tamen, & quidem gravissime Sacerdos, qui aliis verbis ab iis , quae in Rituali Rom. praescribuntur, formam exprimeret. Absolutio sacramentalis non est nudum ministerium declarandi remissa esse peccata confitenti, sed actus judicialis, quo Sacerdos auctoritate a Christo recepta vere peccata dimittit. Ritus , quem servare debet Sacerdos in absolutione , praescribitur in Rituali Rom. jussu Pauli V. edito, in quo sic habetur : Sacerdos cum poenitentem absolvere voluerit , iniuncta ei prius, acceptata poenitentia salutari , primo dieitI Misereatur tui omnipotens Deus&c. Deinde dextera versurpoenitentem elevata , dicis r Indulgentiam&c. Deinde , Dominus noster Iesus Christus &c. Ρamio Domini nostri &c. In eod. Risuali in Confessionibus frequentioribus ,& brevioribus omitti possunt, Misereatur, Indulgentiam , & Passio I & satis est dicere, Dominus noster e urgente vero aliqua gravi necessitate in periculo mortis brevi-'ter

384쪽

C.I. De Sacramento Poenisentiae. 33 ter dici potest : Ego te absolvo ab omniabus censuris, o peccatis tuis in nomine Patris , Filii, o Spiritus San tiς Amen. De absolutione sub conditione vide dicta in de Sacr. in Gen. ubi de forma

conditionali. Hic tamen notandum I. non licere aliquem absolvere a peccatiς , antequam absolutus sit ab excommunicatio

ne οῦ quia cujusque sacramenti susceptio excommunicatis est graviter interdicta . Unde qui scienter in hoc casu absolUit, aut absolvitur, graviter peccat . 2. Non posse absque sacrilegio absolutionem repeti super eadem Conseisione ; quia ad novam absolutionem requiritur nova materia saltem proxima : posse tamen repeti super diversa Confessione etiam eorumdem pec

catorum .

De Minisere Geramenti Poenitentiae. Ad valide sacramentum Poenitentiae conferendum , tria requiruntur in Ministrq,

pqtestas scilicet ordinis , potestas Iurisdictionis , & Approbatio . De singulis hic

agendum.

385쪽

Prop. unica.

Sacerdotes posse sacramentum Poenitentiae adminiserare.

Prob. I. Hi soli sunt Ministri hujus sacramenti, quibus solis dictum est :cipite Spiritum Sanctum e quorum remise-σ1tis peccata , remittuntur eis quorum retinueritis , retenta sunt , Joan. IX. At

qui haec verba solis Apostolis, eorumque luccessoribus , exclusis laicis , dicta sunt, ut perpetua Ecclesiae traditio declaravit . Ergo. Prob. II. ex Patribus. S. Cyprianus lib. de Lapsis docet per Sacerdotes dari lapsis dolentibus, ac deprecantibus pacem . S. brinus Lib. i. de Poenit. cap. 2. sermonem ha ns de potestate absolvendi a peccatis , ait: Ius hoc solis permissum ess cetaotibus . Idem docent ceteri Patres . Quare jure Tridentinum sess. XIV. can Io. anathemate damnat eos , qui docent non solos Sacerdotes esse ministros abso lutionis . Hinc colliges, neminem non Sacerd tem posse valide absolvere sacramentaliter in aliquo casu; cum de jure divino requiratur in Ministro potestas Ordinis , quae ab

386쪽

CI. De Sacramento Poenitentiae. 383

ab humana potestate suppleri nequit. Quinesset denunciandus , si quis non Sacerdos sacramentales Consessiones excipere aud ret , utpote suspectus in fide.

De Iurisdictionis Potesate.

Nota . Duplicem in Sacerdote potestatem distinguunt Theologi omnes : alteram supra corpus Christi verum , alteram supra corpus Christi mysticum : prima dicitur ordinis , secunda iuribdiEctionis , &utraque in ordinatione confertur. Ρotestas ordinis ad conficiendam Eucharistiam . p testas jurisdictionis ad remittenda Vel re tinenda peccata a Christo datur , & utraque characteri adnexa est . Sed potestas haec jurisdictionis, ut se tenet ex parte

principii, a Christo immediate est ; ut se

tenet ex parte termini, ab Ecclesia immediate completur . Ut ut enim potestatem ligandi di solvendi Sacerdos accipiat in Ordinatione , subditos tamen , uipra quo eam exerceat , non accipit nisi a Prael tis Ecclesiae, cum id expedire judicaverint. Completa potestas haec jurisdictionis duplex est , una ordinaria , quae adnexa est ossicio 3c dignitati curam animarum habenti ; altera aetegata , quae ex commissione habetur. uaeritur, an completa

jurisdictio ad valide & licite absolvendum necessaria sit. Pro I.

387쪽

3 84 De Poenitentia, di Extrema Unct.

Prop. unica.

Praeter ordinis potesatem requiritur iaSacerdote completa Iurisdititio a priori po-νesate diuincta , ut valide absolvat. Ita Catholici omnes. Ρrob. i. ex Trid. ses. XIV. cap. 7. mquo haec leguntur: Quoniam igitur natu ra ratio iudieii illud exposcit, ut sententia in subditos duntaxat feratur I per- sussum semver in Ecclesia Dei fuit me-rusmum esse S nodus haec confrmat, nullius momenti avolutionem eam esse debere , quam Sacerdos in eum profert, in quem ordinariam , aut subdelegatam non habet iurisdictionem. Duo hic notanda: primum persuasum semper in Ecclesia fuisse , necessario requiri hanc jurisdictionis facultatem. Alterum, absolutionem datam a Sacerdote absque hac jurisdictione vel ordinaria, vel delegata esse nullius momenti . Atqui absolutio nullius momenti non solum est illicita, sed & plane nulla ; alioquin multum valeret, nempe ad remissionem peccatorum Prob. II. Absolutio sacramentalis est sententia judiciaria . Atqui ad valorem

sententiae judiciariae requiritur jurisdictio in eo qui judicat, & subjectio in eo qui

judicatur. Ergo. Hinc colliges I. quod licet Sacerdotes accipiant in Ominatione potestatem absqlvendi, cum eis non falso dicatur: Aec ρ te Spiritum Sanctum e quorum remiseritis &c.

388쪽

C.I. De Sacramento Poenitentiae. 383 attamen potestas illa est radicalis & incompleta ex parie termini , seu subditorum, ut loquuntur Theologi: quemadmodum si Rex institueret judices, non designando subditos, in quos judicium exercere posisent . Sacerdos itaque in Ordinatione accipit potestatem a Christo Domino remitte udi peccata, sed limitatam , restrictam,& dependentem a consensu Ecclesitae, quae appronando Sacerdotes ad Confessiones , removet impedimentum, designat subditos

huic potestati plus aut minus subjectos, prout expediens judicat. Colliges II. sacramentalem absoluti nem esse actum simul ordinis & jurisdicti

nis. Unde quamvis Ecclesia consecranti Sacerdoti consecrationem irritam reddere nequeat, cum haec sit actus tantum ordinis ; tamen Sacerdoti sacramentaliter a

solventi potest reddere irritam absolutionem , cum ab Ecclesia pendeat jurisdictio.

f. III. De Ordinaria Iurisdictione μηνὶ .

Po nitentiae .

Nota. Iurisdictio generatim est facultas regendi, seu ferendi sententiam in subditos. Duplex est: altera in foro interno , altera in foro externo. Iurisdictio in foro interno seu Poenitentiae, de qua hic agitur, dicitur jus ferendi sententiam sacramentalem Tom. IV. R in

389쪽

De Poenἰtent a , m Extrema Unct. In poenitentem consessum, seu facultas ab

solvendi , . ligandi , & obligandi subditos

eonsetas in Tribunali Poenitentiae sacramentalis . Iurisdictio in foro externo est secultas serendi leges ac censuras , imponendi poenas ecclesiasticas etiam publicas, vel etiam ab his dispensandi ac liberandi.& regendi subditos per haec omnia, & quoad politiam externam . Utraque subdividitur In ordinariam , dc delegatam , & in eam quae habetur ex errore communi , & titulo colorato. De singulis hic agendum. Nota. II. Iurisdictio in foro interno ordinaria , est illa , quae alicui competit ratione ossicii curam animarum adnexam habentis: quam habet Ρapa pro tota Ecclesia, Episcopus pro sua Dioecesi & similiter Vicarius generalis, & Vicarius Capitularis sede vacante , Parochus pro sua Parochia . Item Superiores regulares pro suis Religiosis, ut sunt Generales ordinum, Provinciales, Superiores locales: hi omnes veniunt nomine ordinarii, & nomine proprii Sacerdotis, & ordinario jure suos subditos absolvunt.

Nota III. Episcopo, vel Parocho jure ordinario subjiciuntur , qui intra ejus Dioecesim vel Ρarochirem habent domicilium, vel quasi-domicilium . Habet. domicilium dicitur ille , qui habitat alicubi animo ibi perpetuo manendi. Qui vero in aliquo loco moratur per aliquod notabile

390쪽

C.I. De Sacramento Poenitentiae. 38r tempus cum animo ibi manendi per majorem anni partem , dicitur habere quassi- domicilium. Hinc i. Consesstar ordinarius mercatorum in nundinis , studentium in academiis est ipse Ρarochus locorum , in quibus iidem degunt; hi enim habent quasi-domicilium . a. Qui in duabus Parochiis duo habet domicilia , censetur utrobique subditus. 3. Vagi, qui scilicet nulli hi ha bent domicilium, aut quasi - domicilium , censentur subditi ejus Parochi , in cujus Parochia hic & nunc reperiuntur. Q. I. .m qui habent potestatem ordianariam suos subditos absolυendi , possino

eam alteri delegare R

tio est actus proprius potestatis ordinariae. Ergo . Ρatet etiam ex cap. Cum Episcopus in 6. Dixi , per se loquendo I quia licet Parochi ordinariam habeant jurisdictionem absolvendi , eam tamen in proprias oves delegare nequeunt Sacerdoti non approbato a proprio Episcopo , ut patet ex Trid. seg. XXIII. cap. II. de Refor. Utrum vero unus Parochus alteri Parocho ejusdem Dioecesiis possit delegare jurisdictionem ad absolvendos suos subditos in sua Parochia : Negant aliqui ; quia Parochias censetur approbatus pro ea tantum

Parochia, ad quam eligitur ; potest enim Episcopus judicare aliquem idoneum pro uno loco, & non pro alio. Wides Fnodum R a P μ

SEARCH

MENU NAVIGATION