장음표시 사용
391쪽
388 De Poenisentia. Extrema Unct. Pignatellanam pari. a. cap. I. num. 7. &Notis. 86. Benedicti XIV. Verum si Episcopus saltem tacite consentiat , idest non contradicendo consuetudini, quam scit vigere circa auditionem ejusmodi Confessi num, hoc casu communiter docent, posse Parochum alteri Parocho suam jurisdictionem delegare . . II. Quomodo cesset iurisdictio Ordinaria 'R. Cessare I. amissione officii, cui erat adnexa; destructo enim principali, co ruit acce rium . Hinc Parochus amittens, vel resignans alteri Parochiam, nequitamplius valide absolvere, nis alias approbetur ab Episcopo. 2. Cessare per eXcnmmunicationem, in qua si vitandus sit, non potest absolvere i nec delegare valide : si vero non esset vitandus, valide absolueret, aut delegaret.
f. ΙU. De Jurisdictione Delegata. Iurisdictio delegata illa est, quae alicui Sacerdoti consertur , non ratione C rae animarum, sed ex voluntate illius qui habet ordinariam : qualem habent Sace dotes seculares, qui cum constituuntur Confessarii, jurisdictionem habent sibi delegatam ab Episcopo eos approbante . Item Sacerdotes regulares leg; time a suis supe
392쪽
C. I. Dς Saoramento Poenitentiae. 389rioribus praesentati , & ab Episcopo ap- robati, jurisdictionem habent delegatam a
apa ad absolvendum sacramentaliter quosque fideles undique ad se accedentes Q. I. requiratur ad acquisendam Iurisdictionem absolvendi sacramentaliter pR. Requiri consensum sive expressum, sive tacitum concedentis, dummodo sit de praesenti. Hinc si Episcopus videat , aut1ciat simplicem Sacerdotem audire Conses.siones , α non prohibeat, quando sinh incommodo potest , valida est absolutio ex tacito ejus consensu. Contra vero non suis ficit consensus interpretatiyus, Vel prudenter praesumtus , quem scilicet Episcopus daret , vel cetio creditur daturus , si rogaretur : neque sitfficit ratthabitio danda de laturo: quia ad actualem jurisdietionem requiritur consensus de praesenti exsistens,& aliquo signo saltem tacite manifestatus. Demum requiritur , ut Sacerdos delegatus notitiam habeat concessionis sibi factae fi-Ve Ore tenus, sive per internuncium destinatum a delegante alioquin invalide absolvit, etsi aliunde id reiciat ; quia non
censetur concessa facultas, nisi legitime recipiatur .
Q. II. Quandonam cesset Iurisdictio δε-
legata absolvendi saeramental ter 'R. Cessare r. si Sacerdos delegatus incidat in excommunicationem , aut sus-
393쪽
3 9o De Poenitentia, o Extrema λζῖ. pensionem ab officio , in quibus non sit itoleratus: si vero sit toleratus, valide, quamvis illicite absolvit. a. Si Iurisdietio concessa sit ad certum tempus , puta ad annum , hoc elapso statim cessare ; quia fa-
euitas non extenditur ultra Voluntatem
concedentis . 3. Si Jurisdictio concessia sit ;ad tempus incertum , puta si Episcopus con-
cedens dicat, quamdiu vixero, eam cessare morte concedentis , ut remotione ab
officio . 4. Si Jurisdictio concessa sit a soluae , sine ulla temporis limitatione , nunquam cessare, nisi concedens, vel ejus successior revocaverit ; quia delegatio est gratia secta Consessiario : at gratia ructa nouexpirat per mortem concedentis; nam gratia seu beneficium superioris permanens es se debet. Idem colligitur ex praxi ; qu 'niam Confessarii mortuo vel cessante Episcopo a suo officio, perseverant in suo mu- lnere audiendi Confessiiones non modo ince- iPtas , sed etiam novas; donec vel labatur tempus praefinitum, vel facultas a succes,
Q. III. . n qui Jurisdictisnem ordinariam , aut delegatam habet, psit illam exercere in aliena Dioecesi eum propriis sub
R. I. Ex communi sententia id posise Parochum respectu suorum subditorum, modo id fiat absque scandalo ; quia Par ichus ubicunque versetur, est suarum ovi
394쪽
C. I. De Sacramento Poenitentiae. 39 Ium pastor , ac proinde potest in eas exisercere jurisdictionem voluntariam , qualis est sacramentalis in foro poenitentiae , quae non requirit strepitum judicialem . a. Ex Bulla Superna, Clementis X. prohiberi, ne Regulares approbati in una Dioecesi, possint in altera Dioecessi absolvere illius Dioecesis subditos . 3. Ceteros habentes Iurisdictio nem delegatam , posse subditos propriae Dioecesis in qua sunt approbati, in alia Di. oecesi absolvere . Ita non pauci: sed pr
habilius negant alii, quia Iurisdictio delegata in sui exercitio pendet ab Episcopo I ci, in quo Consessiones audiuntur. Idem colligitur ex Bulla Innocentii XII. in qua nullae declarantur Confessiones, quae fiunt sine approbatione Episcopi loci, in quo iapsi poenitentes depunt. Nota . Delegatus nequit subdelegare ;quia delegatio est personalis, concessa huic Personae, & non alteri .
De Iurisdictione , quae habetur eae errore communi , titulo colorato. Nota. Titultis coloratus est titulus h hens speciem veri tituli , cum tamen re-
ipsa nullus sit . E. G. Fuit a legitimo su periore collatum simplici Sacerdoti beneficium parochiale : verum quia collatio su-
395쪽
39s De Poenitentia, o Extrema Unct. at nulla ob aliquod occultum impedime tum canonicum , E. G. simoniam et dicituri te talis possidere titulum, non tamen Uerum , sed falsum , & apparentem, ideo
Coloratum nuncupatum . Error communisi hibetur, quando communiter ac publice alia uis Iurisdictionem quam non habet, habe e putatur . Prop. Unica.
Ecclesia Iupplet desed um Jurisdictio
nis in Sacerdote, modo haec duo simul adsint, error communis, titulus coloratus. Prob. argumento ducto ex lege Barbarius F de Of. Prael. & es. Infamis , cavs. q. 7. Nam bonum commune ad evitanda multa gravia damna,& scandala, quae ex nullitate actuum orirentur , exigit , ut Ecclesia tacite suppleat, cum ρος ut , occultum illum defectum, Concedendo extraordinarie Sacerdoti jurisdictionem transeuntem pro singulis actibus. Ergo valide absolvit Sacerdos, alioquin carens jurisdictione, si adsit error communis cum titulo colorato: peccat tamen fraviter minister, si sciat nullitatem sui tituli ; quia
scienter usurpat iurisdictionem, quam non habet .
Ex dictis inseres Ι. jurisdictionem
quae habetur ex errore communi cum titulo colorato , locum non habere in eo
qui laborat impedimento de jure divino . Unde si non Sacerdos Consessiones excipiat ,
396쪽
C L De Sacramento Poen tentiae . 393piat, absolutiones sunt nullae ; quia desectum hunc supplere nequit Ecclesia. II. S
lum errorem communem sine titulo col
rato non susticere ad conserendam jurisdictionem; quia jura quoties statuunt, ut ex errore communi suppleatur jurisdictio , semper mensionem faciunt auctoritatis, quae intervenire debet in conserendo titulo . Unde Sacerdos , qui non habens jurisdictionem , bona vel mala fide exponat se confessionali, invalide absolvit, etsi communiter censeatur Consessarius approbatus et uia licet in casu adsit error communis ,
Q. liceat absolυere eum iurisdictione probabili pR. Extra casum necessarium non licere; quia exponeret Sacramentum periculo nullitatis , quod est grave sacrilegium ἰ cum ea jurisdictio sit cui probabiliter adesse , ita& deesse possit. Unde si deest, sacramentum erit nullum defectu iurisdictionis ad ejus valorem requisitae . Neque dicas, E cjesiam supplere desectum jurisdictionis ;nam Ecclesia non dat jurisdictionem imprudenter operandi, qualis is est, qui utitur jurisdictione probabili.
397쪽
3 4 Poenisentia , o Extrema Unct. f. VI. De Episcoporum Approbatione ad audiendas Confessiones requi a. Nota. Approbatio est judicium , quo Superior declarat aliquem Sacerdotem idoneum esse ad audiendas Confessiones. Sine hac Sacerdos sive secularis , sive regularis invalide absolvit ; quia ex dictis potestas
Ordinis non censetur expedita , nisi accedat potestas jurisdictionis , quae non confertur nisi per Approbationem. Hinc colliges, Approbationem esse Mctum intellectus , quo judicatur Sacerdos idoneus, & jurisdictionis collationem et Ieactum voluntatis . Unde licet haec duo simul conferri soleant, attamen Episcopus Potest approbare Sacerdotem tanquam idoneum , dc simul jurisdictionem justa de
caussa denegare. Concilium Trid. Sess. XXIII. de Resor. cap. II. haec habet : Decernit S. bnodus , nullum etiam Regularem posse Confessones secularium, etiam Sacerdotum audire , nec ad id idoneum reputari nilli aut Parochiale beneficium aut ab Epis is per examen , si illis videbitur esse necewarium . aut alias idoneus judicetur, oe approbati nem , quae gratis detur, obtineat. De hoc Tridentini decreto haec sunt observanda .
I. Approbatio fieri potest tripliciter,
398쪽
C.I. De Sacramento Poenisent De . 393
vel per collationem beneficii parochialis ,
Vel per examen, si est necessarium': vel sine examine, si alias idoneus judicetur . II. Superior approbans ad Consessiones secularium est Episcopus , vel ejus Vicarius generalis, qui hanet potestatem ordinariam, unumque facit cum illo tribunal ;vel Vicarius Capitularis sede vacante, qui succedit Episcopo. Item nomine Episcopi intelliguntur Ρraelati habentes jurisdictionem Episcopalem . III. Sacerdos sive secularis, si ve regularis ad Consessiones secularium audiendas indiget approbatione Episcopi. Unde non sussicit approbatio Universitatis ad gradus Licentiati, Μagistri, Doctoris &c. Sacem dos sive Secularis, sive Regularis eo ipso quo legitime obtineat beneficium parochiale, est ipso jure approbatus; sed tamen si
desinat esse Ρarochus , indiget approbatione , si velit audire Consessiones . Item simplex Sacerdos ad audiendas Confessiones Venialium , quae sine collata ab Eccesia
jurisdictione absolvi non possimi, & proi
de ad haec etiam indiget, ut approbetur. IV. Non sussicit approbatio petita , di injuste denegata . Hinc damnata prop.
ab exan. VII. num. II. Satis facit praecepto
Confuseonis annuae , qui constetur Regulari Episcopo praesentato , oe ab eo injuste reprobato. Insiaper Episcopus potest approbare absolute vel limitate ad tempus, lo-R ε cum,
399쪽
396 De Poenisentia, o Extrema Unct. cum, personas ; puta ad sex menses , in Cathedrali, pro viris tantum.
Q. ias quo Episcopo feri debeat hare. probatio 'R. Ab Episcopo loci, in quo audiuntur Consessiones: ita ut approbatus in una Dioecesi, non possit in alia audire Confessiones sine approbatione Episcopi Dioece-
sani. Ρrob. ex communi praxi fidelium, qui non confitentur nisi Sacerdotibus ain probatis ab Ordinario loci, in quo eorum Consessiones audiuntur . a. Ex Bulla Cum sicut , Innocentii XII. edita an. I7 o. inva declaratur , privilegium eligendi sibi Consessarium approbatum yi Bullae Cruciatae intellisi se approbatis ah Ordinario loci, in quo ipsi poenitentes degunt. Idem statuitur in Bulla Benedictus Deus , Benedicti XIV. relate ad Bullam Iubilaei. V de si cum privilegio requiritur approbatio Episcopi loci, eo vel magis sine privilegio. Regulares exemti Episcimi approbati ne non indigent , ut Consessiones audiant suorum Religiosorum ; sed approbatione,& designatione Praelati regularis . Quod privilegium extenditur ad Novitios, & adseculares domus Religiosae , qui inibi Iunt de familia continui commensases I non autem qui tantum illis fer iunt, ex Bulla
Ad audiendas Confessiones Μonialium requiritur specialis approbatio , & earum
400쪽
C. I. De Sacramento Poenitentiae. 397eXpressa mensio : quae approbatio dari debet ab Episcopo Dioeces ano, etiamsi Μ niales sint exemtae . Ιmo approbatus Pro uno tantum Monasterio, non censetur ap-Probatus pro alio ; dc approbatus pro una Vice nequit pro pluribus vicibus: sed hac de re, quando opus erit.
3. VII. De Confessario Priυilegiatorum . Privilegiati illa sunt, qui vel a jure,
Vel ab homine, vel a consuetudine habent facultatem sibi eligendi Confessarium , a quo absolvantur. ales sunt a jure Episcopi omnes, licet imi tantum contarmati, vel tantum titulares. Item Praelati iis inferiores exemti, ut Abbas exemtus. Non vero Parochi , ut constat ex damnata prop. 16. Alexandri VII. in qua asseritur :beneficium curatum habent, possunt bi eligere Confessarium smplicem Sacerdotem ,
non approbatum ab Ordinario . . Item Carindinales , etiamsi non sint Episcopi . Ex consuetudine e tacita approbatione Eccle-sae, Reges, & Principes absoluti. Ab homine , qui a Papa vel ab Episcopo tale
privilegium obtinuerunt. Nota I. In eap. Ne pro dilatione, de Poenis. . Remis haec habentur ex Gregorio m. Ne pro dilatione poenitentiae periculum immineat animarum , permittimus
