Elementa philosophica de cive, auctore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1760년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

I 18 LIBERTA s. cap. VI. imperium manifestissimum est, in omni civitate μυρ η μm persem hoc est, ubi nulli civium Ius

s .isau 's Viribus suiS ad propriam conservataque ei tionem suo arbitrio utendi, sive ubi

debeatur gladii privati jus excluditur ) esse sum-

obediem mum in aliquo Imperium, quo majus alitis, hominibus jure conserri non potest, si ve quo majus nemo mortalium habere

potest in se ipsum. Imperium autem quo majus ab hominibus in hominem transferri non potest , vocamus ABSOLUTυΜ. Quicunque enim volui talem suam ita voluntati civitatis subjecit, ut quidlibet possit impune facere, leges condere, lites judicare, poenas sum re, viribus & opibus omnium suo arbitrio uti, atque haec omnia jure 3 sane imperium ei maximum quod concedi potest, concessit. Idem experientia per omnes civitates quae sunt, vel fuerunt umquam, consit mari potest. Quamquam enim quandoque dubitetur, quis homo, vel quod concilium, summum in civitate imperium habeat, exsistit tamen semper & eXercetur tale imperium, nisi tempore seditionis & helli civilis, de tunc duo fiunt summa imperia ex uno. Seditiosi vero qui contra absolutam potentiam disserere solent, non tam tollere eam, quam in alios transferre satagunt. Sublata enim hac potentia,

. I una

162쪽

Cap. UI. LIBERTAS. Is9 una tollitur civitas, & redit confusio Omnium rerum. Cum jure absoluto summi Imperantis, tanta connectitur civium obedientia, quanta ad civitatis regimen necessario requiritur, id est, tanta ut jus illud frustra non sit concussum. Hujusmodi autem obediem tiam, licet ea aliquibus de causis albquando negari jure possit, quia tamen praestari major non potest, SIΜPLICEM vocabimus. Nascitur autem ad eam praestandam obligatio non immediate ex eo pacto, in quo jus nostrum omne ad civitatem transtulimus 3 sed mediate , nempe ex eo quod sine obedientia jus Imperii fiustra esset, & per

Consequens omnino constituta civitas

non fuisset. Aliud enim est, si dico, Jus tibi do quidlibet imperandi ; aliud, si dico , Faciam quicquid imperabis.

Potestque tale esse mandatum , ut interfici malim quam facere. Siquidem ergo teneri nemo potest, ut velit interfici, multo minus tenetur ad id quod morte est gravius. Si jubeat ergo i tet ficere me ipsem, non teneor. Nam

etsi negavero, nec jus imperii frustra est, cum alii haberi possint qui id facere jussi non recusabunt, neque id recuso quod facere pactus sum. Simbliter si is qui summum habet Imperium a

163쪽

I6o LIBERTA s. Cap. VI.rium , se ipsum , imperantem dico ,

interficere alicui imperet, non tenetur :quia intelligi non potest, ut id pactus

fuerit. Neque parentem, sive is innocens , sive nocens sit, & jure condemnatus; clim & alii sint qui id facere jussi volunt, & filius mori quam vivere infamis atque exosus malit. Multi alii casus sunt, in quibus, cum mandata aliis quidem factu .inhonesta sunt, aliis gutem non sunt, obedientia ab his praestari, ab illis negari jure potest :atque id salvo jure, quod Imperanti concessum est absolutum. Nam illi in nullo casu, eos qui obedientiam negabunt, interficiendi jus adimitur. Caeterum qui sic interficiunt, etsi jure concesso ab eo qui habet, tamen eo jure aliter atque redha ratio postulat

utentes, peccant contra leges natur

les , id est, contra Deum. Annot. l) ABsoLUTUM. J Imperium abfo- ad p. Is 8. lutum satus popularis aperte sibi posulat:

' nec repumnant cives. Nam in conventu

multorum hominum civitatisfaciem agnos eunt, O consilio res geri intelligunt etiam imperiti. Civitas tamen non minus es Monarchia, quam Democratia, halentque Reges absoluti Consiliarios Hos , a quibus moneri O imperia sua in rebus

164쪽

Cap. VI. LIBERTA s. I 6Iomnibus majoris momenti expendi qui' Annoto dem, et si non revocari, volunt. Se a civitatem tu persona Regis contineri, mi- πιιs m anifestum es plerisque. Itaque contra imperium absolutum objiciunt primo,

quod quisquam tali jure esset, civium

conditio misera esset. Sic, enim co stant , . rapiet, stpoliabit, occidet. Et tantum non

jam spoliatum ct occisum se quisque putat. suare autem faceret non quia potes, nam nisi vult, non faciet. An in

unius ves paucorum gratiam caeteros om

nes spoliare vult Z Primo esjure, id es, sine injuria sibi illata, non tamen juse, id es, sine violatione legum natura timo: injuria in Deum faciet. Itaque a ju---jurando Principum feeuritas subditis Oritur nonnulla. Deinde s juste id fac re posset, vel f is jurandum nihili pem deret , ratio quare spolime cives suos vellet , cum id li bonum non fit, nulla paret. su in princeps aliquando inique faciendi animum habere possit, negandum non es. Sed fac te dedisse ei imperium non absoIutum , sed quantum ad te ipsum ab injuriis aliorum defendensim satis fit,

quod ut des s δελπι esse vis, necesse est;

nonne eadem omnia junt timenda ' Nam qui satis habet virium ad omnes prot gendos , fatis quoque habet ad omnes opprimendos. Nihil ergo hic duri es, printer

165쪽

ii a LIBERTAS. Cap. VI. Annot. terquam quod res humanae fine incommodo aliquo esse non possunt. Atque hoc ipsum incommotam a civibus, non ab imperio es. Nam s homines propriis sngulorum imperiis regere se possient, hoc est , vivere secundum leges naturales ,

opus omnino civitate non esset, neque communi imperio coerceri.

Objiciunt secundo , imperium in orbe Christono absolutum nullum esse. Uuod

certe non es verum. Nam omnes M

narchiae , omnesque alii sagus civitatum rates sunt. suamquam enim illi quimum imperium habent, non omnia faciunt quae vellent, ct quae civitati utilia esse sciunt, rassa ejus rei non est defecitas juris, sed eonfideratio civium , qui privatae rei attenti, O earum rerum, quae ad publicum spectant, ignari, ad O cium quandoque fine periculo civitatis cogi non possunt. Itaque Principes ab exercitio juris sivi rib uent aliquando , prudenterque de re aliquid, de jure a tem nihil remittunt. Eundem XIV. Neque sibi dare aliquid quT legibui quam potest, quia jam habere suppo-vimi nitur quod dare sibi potest; neque sibi 'η ol,ligati. Nam cum idem esset obliga tus, & obligans, obligans autem obligatum possit liberare, frustra esset sibi obli-

- al

166쪽

Cap. VI. LIBERTAS. I 63

obligari, quia liberare se ipsum potest arbitratu suo; & qui hoc potest, jam

adtu liber est. Ex quo conflat, Iegibus civilibus non teneri ipsam civitatem. Nam leges civiles sunt leges civitatis ;quibus si obligaretur, ipsa obligaretur sibi. Neque obligari potest civitas civi. Quoniam enim hic illam, si voluerit, potest obligatione liberare, & vult quoties ipsa vult, quia civis cujusque --

luntas in omnibus rebus, comprehenditur in voluntate civitatis ) libera est civitas quando vult, hoc est, actu jam libera est. Concilii autem, sive hominis cui summum imperium commissum est ,

voluntas, est voluntas civitatis. Complectitur ergo voluntates singulorum civium : neque igitur tenetur is, cui summum imperium commissum est, I gibus civilibus ; hoc enim est obligari Ghi, neque cuiquam civium. XV. Quoniam autem, ut supra os Nemini tensum est, ante constitutionem civita- propritimiis omnia omnium sunt, neque est quod se

quis ita suum esse dicat, quod non alius qημφquilibet idem eodem jure vendicet pro suo, ubi enim omnia communia sunt, habes nihil cuiquam proprium esse potest summum sequitur, proprietatem initium sumpsisse imp a cum ipsis civitatibus, atque esse r m id cuique proprium, quod sibi retin

167쪽

LIBERTA s. cap. VI.re potest per leges, & potentiam to- .4tius civitatis, hoc est , per eum cui sumuum ejus imperium delatum est. Ex quo intelligitur, singulos cives smim sibi proprium habere, in quod ne- 'mo concivium suorum jus habet, quia iisdem legibus tenentur; non Rutem proprium ita habere quicquam , in quod non habeat jus ille qui habet imperium siummum, cujus mandata sunt ipsae leges, cujus voluntate voluntas singulorum continetur, & qui a sing lis constituitur judex supremus. Quamquam autem multa sint, quae civitas civibus permittit, ideoque aliquando contra habentem summum imperium lege agi possit : actio tamen ea non est juris civilis, sed aequitatis naturalis, ne

que agitur de eo b ) quod jure polis

is, qui summum imperium habet, sed de eo quod voluit; ideoque ipse erit judex , tanquam si cognita aequitate, non posset inique judicare.

Annot. Proprietatem initium sumpsisse

ad p. Is3. cum civitatibus, &c. J suod ab ad quibus objectum es, bonorum propriet

tem etiam ante con tutas civitates in

partibus familiarum exsitisse, id, quoniam familiam civitatem parvam esse dixeram, frusra objectum est. Igam filii-fam

168쪽

Cap. VI. LIBERTAS. I 63 familias, proprietatem rerum suarum a patre concessam habent, disiactam quiadem a caeteris filiis ejusdem familiae, sed 'non a proprietate ipsius patris. Patres vero diversiarum familiarum , qui nec patri nec domino communi subjiciuntur ,

jus commune in omnia habent.

b) Neque agitur de eo quod jure Annot possit, &c. J suoties actio legis civi ad P. Ιο . contra summum Imperautem , id es ,

contra civitatem conceditur; ea actione nou quaeritur, an civitas rem de qua agi

tur , possidera jure po sit, sed an legibus

ante latis eam psi dere voluerit. φὶ enim lex summi Imperantis voluntas δε- Harata. Cum itaque pecuniam duobus nominibus civitas a cive petere possi , nimirum ut tributum , vel ut debitum , in priore casu actio legis non conceditur rnam quaeri non potes : an civitas tributi exigendi jus habeat : in fecundo concediarur , propterea quod nihil vult at ferre o vitas ὰ cive per calliditatem; O tamen, si opus es, omnia aperte. Itaque quod reprehendit quidam hunc lacum, dicens, facile, ex hac doctrina, esse principibus aere assieno se liberare , inepte reprehendit.

XVI. Furtum, Homicidium, Adul- Qui su

169쪽

rium , ct injuria scognosti ex legibus riυilibus.

166 LIBERTA s. Cap. VI. terium, atque injuriae omnes legibus naturae prohibentur. Caeterum quid in cive furtum, quid homicidium, quid adulterium, quid denique injuria appellandum sit, id non naturali, sed civili lege determinandum est. Non enim omnis ablatio rei, quam alter possidet, sed rei alienae tantum, furtum est. Quid autem nos m est, quid alienum, legis civilis quaestio est. Similiter non omnis occisio hominis Homicidium est, sed ejus tantum quem occidere Uetat lex civilis ; neque omnis concubitusadidierium est, sed is tantum quem l ges civiles prohibent. Denique promissi violatio injuria est, ubi ipsum promissum licitum est ; ubi vero jus non est paciscendi, ibi nullum jus transit; ideoque nulla sequitur injuria, ut

dictum est capite a. artic. I T. Quae autem pacisci possumus, & quae non possumus, a lege civili pendent. Recte igitur sanxit civitas Lacedaemoniorum , impune sere adolescentibus, si quasdam res ita aliis auferrent, ut non deprehenderentur et nihil enim aliud erat, quam legem facere, ut suum, non alienum esset, quod sic acquireretur. Recte item ibique occiditur, quem rhello vel necessitate propriae defensio

nis occidimus. Similiter qui concubi-

170쪽

Cap. VI. LIBERTAS. I 6Ttus in una civitate matrimonium est, in alia adulterium judicabitur, & e converso. Item ea pacta quae faciunt m trimonium in uno cive, non idem faciunt in alio, quamquam ejusdem civitatis ; propterea quod qui prohibetura civitate, hoc est, ab eo vel Homine vel Concilio, cujus est summum in civitate Imperium) quidpiam pacisci, non habet jus paciscendi. Neque ergo pastum ejus validum est; non fit

ergo matrimonium. Ejus autem pactum, qui minime prohibebatur, ideo validum est, & matrimonium. Neque addit quibuscunque pactis illicitis validitatem ullam, quod facta fuerint cum jure-jurando, aut Sacramento. Nihil enim addunt haec pactorum firmitati , ut dictum supra est cap. 2. articulo aa. Quid igitur Furtum , quid Homicidium, quid Adulterium, & in universum , quid sit injuria , cognos

citur eκ Iege civili, hoc est, ex mandatis ejus qui in civitate cum summo imperio est.

Quod facta fuerint cum jur

jurando aut Sacramento, &c. J Vtrum Matrimonium Sacramentum sit, squo

sensu ea vox a Theologis usurpatur ) aunon sit, non es hujus instituti distulare.

SEARCH

MENU NAVIGATION