Elementa philosophica de cive, auctore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1760년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Cap. XII. IΜPERIUΜ. 287tiones sint, quodque novis rebus delectentur quibus praesentes nocent, sutis per se manifestum est. A. Altera animi aegritudo civitatibus . Adse ι- noxia, eorum est, qui otio abundam tes, carent dignitate. Ad honores &claritudinem natura quidem; omnes contendunt, illi vero maxime qui minime rerum necessariarum sollicit dine distringuntur. Hos enim partim ad differendum inter se de republica, partim ad Historicorum, Or torum , Politicorum, aliorumque librorum facilem lectionem otium cogit.

Inde autem contingit , ut ad res m

ximi momenti administrandas, & ab ingenio , & a doctrina instructos se

esse arbitrentur. Quoniam autem non

omnes sunt, quod sibi videntur esse , α si essent, non tamen omnes propter multitudinem ad munera publica adhuberi possent, necesse est, multos praeteriri. Hi igitur contumeliam sibi fieri existimantes, nihil magis in votis habere possunt, tum invidia in sibi pranatos , tum emergendi spe, quam ut consilia publica eventus infelices

sortiantur. Ideoque mirum non est, si rerum novarum occasiones cupidis animis operiantur.

XI. Inter affectus seditiosos num Adstab

262쪽

288 IMPERIUM. Cap. XII. randa est etiam spes vineendi. Sint enim homines quantum quis voluerit, opinionibus paci & regimini civili repugnantibus imbuti, sint quantum fieri potest, injuriis de contumeliis, ab iis qui in authoritate sunt, laesi, & laceo siti, si tamen vincendi spes nulla , aut

non satis magna appareat, nulla sequetur seditio; dissimulabunt singuli, &gravia potius serent quam graviora. Ad hanc spem necessario requiruntur

quatuor , numerus, infrumenta, mutua

Mucia, O Duces. Sine numero magno Magistratibus publicis resistere non seditio, sed desperatio est. Per ius. trumenta intelligo inma & eomme rum , quae si absint, numerus nihil v let, sicut neque arma sne mutua fiducia, neque haec omnia sine unione, sub Duce alaquo , cui obedire, non ut obligati

quod se ipsius imperio submiserint, supposuimus enim hoc ipso capite , hujusmodi homines nescire se obligari ultra id quod sibiimet ipsis rectum &honum visum fuerit, sed propter existimationem virtutis , & prudentiae militaris, vel similitudinem affectuum, sponte velint. Quatuor haec si hominibus praesentia moleste serentibus , Mjus actionum suarum proprio judicio metientibus , in propinquo sint, ad sessitio-

263쪽

Cap. XII. IMPERIUM. 289ditionem & civitatis confusionem praeterea nihil deest praeter aliquem , qui ipsos acuat O concitet. XII. Catilinae, quo nemo unquam Virtus magis ad seditiones factus fuit, charac--oprister apud Sallusium hic est, quod ha- es μή 'heret eloquentiae satis, sapientiae parum. Separat ille sapientiam ab eloquentis , da, , Pila

hanc homini ad turbas nato, ut nem eloquentia cessariam attribuens , illam ut pacis disne sa- dictatricem abjudicans. Hoquentia au- Peniug tem duplex est, altera sententiae & con-Ceptuum animi perspicua & eleganseXplicatrix, oriturque partim a rerum ipsarum contemplatione, partim a Verborum in propria & definita significatione acceptorum intelligentia; altera est affectuum animi quales sunt spes, metus , ira, misericordia ) commotriκ ,

rico , & ad assectus accommodato. Ιlla eκ veris principiis, haec ex jam receptis opinionibus, qualescunque eae sint, orationem texit. Illius ars Logica; hujus Rhetorica est. Illius finis veritas est; hujus victoria. i Utraque .suum usum habet, illa cin deliberationibus ; haec in hortationibus. . Illa i enim .sapientia nunquam disjungitur a Phaec Mero fere semper. 1 Quod autem hujusmodi eloquentia potens, separata α

264쪽

aso Iae PER UΜ. Cap. XII. rerum scientia, hoc est, a sapientia, verus character sit eorum qui populum ad res novas sollicitant & concitant, ex ipso opere quod faciendum habent, facile colligitur. Neque enim imbuere populum absiardis illis opinionibus paci & cietati civili contrariis possent, nisii ipsi easdem tenerent; quod ignorantiae majoris est, quam quae possit cadere in hominem sapientem : quis enim qui nescit unde leges vim sitam

derivent ' quae sintjufi, injust , honem, inhonesi, boni, mali, regulae λ quid pacem

inter homines conciliet& conservet,quid

destruat λ quid sit suum, quid alienumλquid denique sibi fieri velit ut idem

alteri faciat) vel mediocriter sapiens existimandus est λ Quod autem auditores suos , eκ stultis insanos reddere po sunt; quod facere possunt ut quibus male est, pejus, quibus recte, male esse videatur; quod spem amplificare, pericula eXtenuare, praeter rationem iidem possimi, ὶd ab eloquentia habent, non ad ea, quae res sicut sunt, ita explicat; sed ab altera illa quae commovendo aUim S, facit apparere omnia, qualia ipsi animis

prius commotis ea conceperunt.

l XΙΙΙ. Αd disponendum civium animos adi seditiones , multi etiam eorum qui bene erga civitatem affecti sunt, dum

265쪽

Cap. XII. IMPERIUN. v Idum dictis opinionibus conforment quentia doctrinam adolescentibus in scholis, & μmbitiose- omni populo e cathedris insinuant, Der μm γ on'

m1c1tiam cooperantur. QuI Vero daspo Rempubli sitionem illam in actum perducere Vom eamdi Llunt, totum ambitionis laborem in eo vendam. ponunt, primum ut male affectos in

factiouem & conspirationem conjungant; deinde ut ipsi in factione plurimum polleant. In factionem conjungunt, dum intemuncios se & interpretes faciunt consiliorum & actionum singulorum , nominantque personas de loca ad conveniendum, de de iis rebus, quibus regimen civitatis, prout sibi videbitur

Commodum , reformetur, deliberandum. Ut vero in factione ipsi dominentur, factio in factione habenda est ;scilicet seorsim cum paucioribus comventus secretos habere oportet, ubi Ordinare possint, quid postea in conventu generali proponendum sit, & a quibus, & quid quisque eorum,

quo ordine debeat dicere, & quomodo potentissimos & existimatione apud fictionis vulgus florentissimos ad suam sententiam possint trahere. Atque hoc modo cum factionem satis magnam h beant , in qua per eloquentiam domianentur, incitant eam ad res Capessendas, atque ita rempublicam aliquando qui-

266쪽

292 IMPERIUΜ. cap. XII. quidem opprimunt , nimirum , Cum factio contraria nulla sit, plerumque vero lacerant, & bellum civile introducunt. Concurrunt enim sestitia de eloquentia ad subversionem civitatis, eo modo quo conspirarunt quondam ut est in fabula) filiae Peliae Regis Thes. saliae cum Medea, contra patrem suum. Volentes illae decrepito seni r siluere adolescentiam ; consilio Medeae in frusta concisum igni coquendum imponunt, exspectantes frustra dum revivisceret. Eodem modo vulgus stultitia sua, velut puellae Pelia, cupientes civitatem veterem renoUare ,

ducti eIoquentia ambitiosorum hominum tanquam veneficio Medea, eam factionibus divisam incendio saepius consumunt quam resormant.

CAPUT XIII. De seriis eorum qui summum imperium admini trant.

a. Disinguitur summi imperii jus ab exercitio. II. Salus Iopuli suprema lex. III. Imperan tium es renicere ad titilitatem plurium com munem , non ad hujus vel illius propriam. IV. Per solutem intelligi omnia commoda. V.

267쪽

Quaeritur an Regum ossicium sit saluti antimarum civium sιorum providere , prout ipsis secundum confrientiam propriam optimum videbitur. vI. Salus populi in quo confisar. vII. Exploratores necesarios esse ad defenso- nem populi. VIII. Milites, arma , prasaia , pecuniam tempore pacis parata habere, κecessarium etiam ad defensionem populi. IX. Recta insitatio e tum in doctrιna civili,

paci confer Dandae necessaria. X. Onera publica aqualiter disribuere , paci confervandae conducibile. XI. AEqustatis naturatis esse, tit pectinia taxentur, pro ratione eorum quae quisque consumit , non qua possidet. XII. Ad pacem conservandam conducere, ambitiosos premere. XIII. Et factiones dissolvere. XIV. Ad locupletandos ciυes conducere leges, quibus artes lucrativae foveantnr, ct quibus sumptus coerceantur. XV. Non esse plura ex

legibus definienda , quam postilat civitim

civitatis commodum. XVI. I nas non ma

jores simendas quam quae legibus pronitae

sunt. XUII. Civibus contra judices corruptor jus reddendum.

I. A Pparent eκ haelenus dictis in Disis unoquoque civitatis genere guttur incia civium de subditorum; & quid summi imperantes in eos possut- ΙP 3ti, 'ue is serum autem imperantium vicia, & ercitio. quo modo in subditos gerere se debeant , nondum dictum est. Distinguendum autem est inter summi imperii jusM exercitium. Possent enim separari, ut puta, cum is qui habet jus, vel non

268쪽

Salus

populi, su

p rana lex

29 IMPERIUM. cap. XIII. possit, vel nolit litibus judicandis , vel

rebus deliberandis, ipse interesse. Reges enim aliquando per aetatem res gerere non possunt, quandbque etiam etsi possunt, rectius tamen esse judicant, contenti electione ministrorum & consiliariorum, imparium per eos eXercere. Ubi autem separantur jus & exercitium , ibi regimen civitatis simile est regimini mundi ordinario, quo Deus, primus omnium motor, effectus naturales producit per ordinem causarum

secundarum. Ubi vero, qui jus regni obtinet, omnibus judiciis, consultationibus, actionibusque publicis ipse interesse vult, ibi administratio talis est, ac si Deus praeter naturae ordinem, seipsum ad materiam omnem immediate applicaret. De o iis igitur eorum qui summum imperium, sive proprio, si ve alieno jure administrant, hoc C pite summatim & breviter dicemus. Neque enim instituti mei est, in ea descendere quae Principes alii ab aliis diversa agere possint; hoc enim politicis practicis in singulis civitatibus relinquendum est. II. Imperantium autem officia omnia' hoc uno dicto continentur: Salus popu-

Ii suprema lex. Quamquam enim ii qui

summum inter homines imperium oti tinent

269쪽

Cap. XIII. IMPERIUM. 29stinent, legibus proprie dictis, hoc est, hominum voluntati subjici non possunt; quia summum esse, & aliis subjici,

contradictoria sunt, incit tamen eorum est rectae rationi, quae lex est naturalis, moralis, & divina, quantum possunt, in omnibus obedire. Quoniam autem imperia pacis causa constituta sunt, MPm propter salutem quavita, qui in imperio positus, eo aliter quam ad salutem populi uteretur, saceret contra pacis rationes, hoc est, contra legem naturalem. Sicut autem salus populi legem dictat, per quam Principes cognoscunt serium; ita etiam artem docet , per quam iidem comparant beneficium. Ρotentia enim civium, potentia est civitatis, id est, ejus qui sum mum in civitate habet imperium. III. Per populum intelligitur hoc Impe- Ioco, non persona una civilis, nempe rantium lipsa civitas quae regit, sed multitudo es respus

civium quI reguntur. CIUItas enim non

sui, sed civium causa instituta est. Ne- is iumque tamen hujus & illius ratio haben- eommuia cla est, non enim imperans, quatenuS nem, non

talis, civium saluti aliter prospicit, od hinu quam per leges, quae universales sunt; πι μή ideoque scio sat1sfecit, si toto cona-ε ε tu id egerit, ut per salutares constitutiones quamplurimis recte sit, & quam

270쪽

296 IH PER IUΜ. Cap. XIII diutissime; neque male cuiquam , nisi sua culpa, aut casu cui provideri non potuerat; euenit autem aliquando saluti plurimorum, ut male iis sit qui mali sunt. Per sa- IV. Per satatem autem intelligi de-lutem im het non sola vitae qualitercUmque Con-3elligi omr servatio, sed quatenus fieri potest vitani R beata. Nam eo sine homines in civi-

tates insitutivas sponte coIere, Ut pol-sent, quantum conditio fert humana, jucundissime vivere. Facerent ergo ii qui summum imperium in eo genere civitatis administrandum in se susceperunt, contra legem naturae, quia contra fiduciam eorum qui imperii administrationem eis commiserunt, si non studerent, quantum legibus fieri potest, ut cives bonis omnibus, non ad vitam modo, sed etiam ad delectationem abunde instruantur. Qui vero armis im-

perIa acquuiverunt, cupiunt omnes, ut

subditi sui viribus tam . animi quam corporis idonei sint ut ipsis serviant; quare contra finem & scopum propri

ficιum Ithnon modo ea quibus vivere, sed etiam quibus sortes esse possint, praebeantur. V. Inprimis autem ad salutem aetemnam plurimum interesse Principes omnes credunt, quales de Deo teneantur opiniO

SEARCH

MENU NAVIGATION