Elementa philosophica de cive, auctore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1760년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Cap. XU. RELIGIO. 33

finitorum sunt. Neque quod in loco aliquo sit; in loco enim non est, nisi quod undiquaque Mes & terminos habeat magnitudinis. Neque quod moveatur aut, quiscat, utrumque enim .supponit esse in loco. Neque plures esse Deos, quia nec plura infinita. Porro circa attributa Felicitatis, indigna Deo ea esse quae significant dolorem nisi . intelligantur , .non pro affectu, sed per metonymisya pro effectu qualia sunt

poeuitentia, ira, misericordiar, vel eges . ratem, ut appetitus, fles, concupisceimtia: & amor ille, qui & cupido dicitur si signa enim indigentia sunt, Cum intelligi non possit, ut quis appetat, . speret, cupiatve, nisi ea quibus caret, . indigetque: vel facultatem posivam, pati enim potentiae limitatae est, & quae dependet ab alio. Quando igitur a tribuimus Deo volunιatem, non est intelligenda similis nostrae; qui a petiatus rationalis dicitur. Deus enim si appetar, indiget; quod contumelia est . dicere; sed supponendum est aliquid analogum quod concipere non possumus. Similiter quando attribuimus ei visionem & caet eros sensuim actus, vel mentiam & intellectum, quae in nobis nihil aliud sunt, quam suscitatus a rebuS externis, organa prementibus animi

332쪽

3s8 RE LI GI Oc cap. XV. mi tumultus, non est putandum ali- , quid tale accidere Deo; signum enim i est potentiae λ ab alio dependentis id quod non est beatissimnm. Ilism igi- itur qui nolit attribuere Deo alia vim imina, quam jubet ratio, oportet uti inc minibus, quae vel negativa sunt, ut infinitus , aeternus , incomprehen ilis , lvel superlativa, ut optimus , maximus, i fortisimus, &c. vel indefinita, ut bonus , jisus , fortis, creato , rex , & si- milia; eo sensu, ut non velimus, quid sit, dicere,' quod esset cum limit,bus nostrae phantasiae circumscribere; r sed propriam admirationem, & obedientiam confiteri , quod humilitatis est, & proprium animi honorantis quantum potest. UnicL rri enim ratio dictat naturae significativum Dei nomen, exfens, sive sire liciter , quod es, unumque relationis ad nos, nempe Deus , quo continetur de Rex, &

Ptianam XV. Circa' actiones externas quibus sm actio- Deus colendus est quemadmodum nra qμιθη & circa attributa ) generalissimum rati- hibisti, Oni. praeceptum eit, ut 1int 17gna ant- naturalita mi honorantis sub quo continentur, ter. Primo, preces. ' sui fingis sacros aura vel marmore vultus, Non facit ille Deos,

333쪽

op. XV. RELIGIO. 3D signa spei; spes vero potentia & bon

taris divinae agnitio est. Secundo, Gratiarum actio, quae ejusdem affectus signum est , nisi quod

beneficium antecedam preces, gratigeonsequantur.

Tertio , Dona, id est , oblationes& faerificia; sunt enim Gratiarum

actiones.

Quarto, Non iurare per alium. Est enim jura nium h minis contra seipsum, si fallat; irae imprecatio ejus , qui & scire, utrum fefellerit, necne, M punire quamvis potentem potest. Id quod solius Dei est. Siquidem enim Homo aliquis esset, cui neque absco di subditorum suorum malitia , neqUeresistere potentia limana posset, sufficeret fides data, sine juramento; quae violata posset ab Homine vindicari;

neque igitur juramento esset opus. Quinto , De Deo consederate loqui. Signum enim rimoris est; Timor autem Potentiae confessio est. Sequitur eX praecepto hoc : non esse utendum Dei nomine temere aut frutra s utrumque enim inconsideratum est. Non esse jurandum ubi non es opus; est enim frustra. Opus autem non est; nisi inter civitates , ad vitandum, vel tollendum certamen per Vim , quod oriri necesse

334쪽

36o RELIGIO. Cap. XV. est, ubi promissis fides deest, vel in civitate ad judiciorum certitudinem. Item non esse diputandum de divina

natura. Suppositum enim est, in re no Dei naturali sola ratione omnita inquiri, hoc est, ex principiis scientiae naturalis. His autem tantum abest, ut sciamus naturam Dei, ut ne quidem nostri comporis , aut cujusque creaturae proprietatis latis assequi possimus. Ex hujusmodi igitur disputationibus nihil pro-Venit , praeterquam quod ad modulum conceptionum nostrarum nomina divinae majestati temere imponamus.

Sequitur quoque quod attinet ad jus

Regni Dei) inconsideratam & temerariam loquutionem esse eorum qui dicunt. Hoc vel iliud non con sisere cum justitia disina. Nam & homines comtumeliae ducunt si filii sui jus eorum disputent, aut justitiam aliter quam imperatis suis metiantur. Sexto, in Precibus, Gratia um actiaonibus , Sacrificisque quicquid exhibetur, oportere esse in suo genere optimum, ct honoris significativum; nimirum orationem esse non subitam, aut levem , aut plebeiam, sed pulchram & bene compositam. Nam etsi absurdum erat, quod Ethnici Deum sub imagine colerent , non tamen , ratione alienum erat

335쪽

cap. XU. RELIGIO. 36Irat, quod certaminibus, & musica in sacris uterentur. Item Victimas pulchras, & Donaria mqnifica, & quae aguntur, vel submissionis vel gratitudinis significativa, vel beneficiorum acceptorum memorativa esse; proficis- cuntur enim haec omnia a studio honorandi.

Septimo, Deum non Iolam secreto , sed palam ct publice in eonspectit hominum coli oportere. Etenim cultus eo

maxime placet, ut dictum est supra articulo IJ. quod gignat honorem in aliis. Nisi ergo alii videant , quod in

cultu gratissimum est, perit. Postremo, summo conatu obsiervandas esse I ges naturales. Etenim Domini imperiam parvi pendere , superat omnes alias contumelias ; sicut & e contrario, omnibus sacrificiis acceptior est obedientia. Atque hae sunt legum naturalium circa cultum Dei praecipuae, earum inquam ) quas dictat ratio hominibus singulis. Totis autem civit, tibus, quarum unaquaeque una est Persona, eadem Ratio naturalis praeterea imperat Culius Publici uniformitatem. Nam quae actiones fiunt a singulis secundum rationem privatam, eae civitatis actiones non sunt, neque ergo civitatis cultus: quod autem fit a civitate ν

336쪽

3G RELIGIO. Cap. XV.vitate, intelligitur elus , vel eorum qui summum habent imperium , ideoque consensu civium simul omnium , id est, tinformiter.

In regno XVI. Leges natura Ira Circa . cultum Dei natu- divinum , quae praecedente articulo rosis ciVi' numerantur , signa honoris naturaliat pqs tantum exhiberi praecipiunt. Consi

Dbi iasti deranduin autem est, duo elle genera tuere ar- signorum, alterum Naturalium, alterum bitrio suo. Pactitiorum, sive eκ constituto expreΩso, vel tacito. Quoniam jam in omni lingua, Nominum sive Appellationum usus eκ Constituto oritur , etiam ex constituto poterit mutari. Quod . enim dependet & vim suam derivata voluntate hominum, eorundem com sentientium voluntate mutari, Vel ab leri potest. Nomina ergo quae eX comstituto hominum obtinuerunt Deo a tribui , eorundem constituto cessare possunt : quod autem constituto homi-

num potest fieri, id constituere civitati licet. Iure ergo civitas hoc est ii, qui totius civitatis potestatem habent quae nomina sive appellationes Deo ho-Morificae sint, quae non sint; hoc est , quae doctrinae de natura & operatio- nibus Dei publice tenendae vel prosi tendae sunt, judicabit. Actiones ain tem significant non ex constituto h

ζ - . minum,

337쪽

Cap. XV. . RELIGIO. 363minum, sed naturaliter, sicut erictus

sunt signa suarum causarum ; quarum quaedam semper stigna sunt contemtus eorum, CDram quibus fiunt, nimirum i quibus ostentatur corporis immundities,& quaecunque .pudet facere coram iis quos reveremur. Aliae semper: signassint honoris, ut accedere, & alloqui decenter, & humiliter, cedere devia, vel de alio quocunque Commodo. Nihil in his mutare civitas potest. Sed infinita taliae sunt, quae,' quod attinet ad honorem aut contumeliam , adi phorae sunt, eae vero in signa honoris a civitate M institui possunt, & ins

titutae revera honorificae sunt. Eκ

quo intelligi potest , civitati obedien dumi esse, quicquid jusserit pro signo

honorandi Deum, id est, pro cultu usurpari , modo id in signum honoris institui possit; quia honoris signum est, quod jussu civitatis pro tali usurpatur. XVII. Regnante Deo per solam Rem

naturam, quae sint leges ejus i tam sa- re Deo per. crae quam seculares , diximus jam . naturam Quoniam autem nemo est, quin falli Diam, to ratiocinando possit, contingatque circa Sμ qm

plerasque actiones , .homines discordi poni. visententia esse, quaeri ulterius potest , ele civitaquemmm, recta rationis , hoc est, testem, id es, Sum suarum interpretem Deus esse vo- eum homi

338쪽

3M RELIGIO. Cap. XV. mel luerit. Et de legibus quidem secularibus, id est, de iis quae pertinent ad

sub Deo

crvitatis imperium fummum.

nem curiam ,

injustitiam, & mores hominum versus homines , ex ante dictis de civitatis constitutione , rationi consentaneum esse demonstravitnus , judicia omnia esse penes civitatem; judicia autem nihil aliud esse, quam legum interpretationes : & per consequens legum interpretes ubique esse civitates, hoc est, .eos qui civitatum habent imperium summum. De legibus autem sacris considerandum est, quod supra cap. art. I 3. demonstravimus, singulos cives tantum juris in eum vel eos qui imperium habent civitatis, quantum transferre potuerunt, transtulisse. ΡΟ- tuerunt autem transferre jus decernendi de modo quo Deus honorandus sit; ergo & transtulerunt. Quod autem id potuerint, ex eo manifestum est, quod modus honorandi Deum ante constitutam civitatem ab uniuscujusque tione privata petendus erat: unusqui1-que autem rationem privatam, rationi totius civitatis submittere potest. Praeterea si singuli propriam rationem incolendo Deo sequerentur , in tanta diversitate colentium, alter alterius Cau. tum indecorum, vel .etiam impium j dicaret; neque alter alteri Deum honorare

339쪽

Cap. XV. RELIGIO. 363

norare Videretur; non esset ergo cul-rus , ne is quidem qui minime cum ratione congrueret , propterea quod natura cultus in eo consistit, ut sit AP num honoris interni: signum autem non

est nisi quo aliquid innotestat aliis; neque ergo signum honoris est, nisi quod aliis sic videtur. Rursus signum verum est, qnod consensu hominum fit signum, ergo etiam honorificum est,

quod consensu hominum, id est, jussu

civitatis fit signum honoris : non est ergo Contra voluntatem Dei , per solam rationem declaratam, exhibere ipsi signa honoris quae imperabit civitas. rimunt ergo cives jus decernendi de modo colendi Deum, in eum vel eos transferre, qui civitatis habent imperium summum. Imo debent; alioquin

enim, omnes absurdae opiniones de natura Dei, ceremoniaeque omnes ridiculae , quae apud ullas gentes exstitere in eadem simul civitate conspicerentur ex quo contingeret unicuique credere, caeteros omnes Deum contumelia afficere. Itaque de nemine recte dici posset , quod Deum coleret : nemo enim Deum colit , id est , honorat eX-terne, nisi is qui ea facit , quibus aliis

appareat honora1e. Concludi itaque potest, legum naturalium, tamacrarum,

340쪽

366 RELIGIO. Cap. XV.

quam secularium, regnante Deo per solam naturam, interpretationem, dependere ab autoritate civitatis, hoc est, ejus hominis , vel curiae, cui concessum est summum civitatis imperium ; MDeum, quicquid imperat , per ejus vocem imperare. Et, e converso, quoa ab iis imperatur & circa modum honorandi Deum, & circa secularia, imperari a Deo. XVIII. In contrarium autem interrogare quis poterit. Primo , an non sequatur, obediendum civitati esse, si directe imperat, Deum contumelia aD sicere, vel prohibeat colere Dico, non sequi, neque esse obediendum;

nam contumelia assicere , aut non omnino colere, a nemine intelligi potest pro modo colendi: neque etiam habuit quisquam ante civitatem constitutam, eorum, qui Deum regnare agnoVerunt , jus negandi honorem ipsi inde debitum: neque ergo jus talia impe randi in civitatem transferre potUit. Deinde, si quaeratur, an obediendum civitati sit, si imperet aliquid dici, vel fieri, quod non est directe in Dei contumeliam , sed ex quo per ratioci

nationem consequentiae contumeliosae

possimi derivari; veluti si imperetur Deum colere sub imagine, coram iis, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION