De matrimonio christiano libri tres auctore Io. Perrone ... Tomus 1

발행: 1861년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

LIB. I. SECT. I. DE MATIUM. SACRAMENTO.

sima consectaria deducta sint ad lumerandam sanam de mair, monito christiano doctrinam. Procul dubio clarissimus auctor huiusmodi consectaria non prae fidit, multo vero minus intendit, dum novam hanc prosessus eSt Opinionem; quinimo contra eius intentionem ac mutilem illata fuisse dicenda sunt. Sed ea ostprincipiorum theoreticorum natura, ut eum Mecunda Sunt, paulatim ac pedetentim evolVantur eae, quas in Se continent,

praelicae. deductiones. Quod cum multiplici ostendi ratione po

sit , ne extra argumentum, quod VerSamuS, DuStra Vagemur, ea potiora consectaria perstringam, quae a non paucis Canisectatoribus ex flatulo principio eVoluta sunt.

Ac primo. Ex sententia, quod sacerdos sit christiani coniugii minister, ac proinde quod Verba, quac ab ipso in iungendis nuptiis proferuntur, Sint larma sacramenti, illico vel ipse Canus inlusit posse, imo et debere seiungi inconnubio fidelium rationem

contractus civilis a ratione sacramenti. Idque necessarium Cano fuit ad suum theorema adstruendum, admittero alioquin debuisset connubia illa omnia sacramenta esse, in quibus actio sacerdotis haud intervenisset, seu haberi sacramentum Sine ministro proferente formam, quod esset absurdum ae doctrinae

catholicae contrarium 63). Secundo. Unde alii deducunt, ita in connubiis christiantis

iungi contractum a sacramento, ut ille constituat materiam, quam vocant remotam sacramenti, cui accedente sorma per verba sacerdotis sacramentum e umi, ad eum modum, quo aqua, quae est materia remota baptismi, et panis ac Vinum, quae sunt remola materia eucharistiae, nonnisi per Verborum prolationem

65ὶ Animadvertendum tamen est, ex Cani doetrina. eiusmodi distinctionem locum habere in illis coniugiis, quae vel celebrata suerint ante concilii Tridentini sess. XXIV. deerel. De reform. matrim. eap. I. publicationem, vel inloeis omnibus eelebrarentur, in quibus idem decretum publicatum non est. vel ubi promulgatum suit, iis Solis in easlbus, in quibus quavis de causa contigerit benedictionem sacerdotalem non haberi. Fam , ut suo loco ostendemus , hanc ipso distinctionem non admisit, saltem expresse, ubi sacerdotis benedietio nubentibus collata fuerit.

92쪽

eius, qui abluit, aut sacerdotis consecrantis Sacramenta evadunt,

iuxta tritum illud Augustini effatum : Accedit Derbum ad elmmenlum, et sit Sa amentum 64). Tertio. Sed alii pari iuro intulerunt : Ergo cum contractus

sive naturalis sive civilis natura sua subiaceat polestali principum, in horiun erit arbitrio eas conditiones moderari atque decernere, quae concurrant necesse eSt, ut legitimus habeatur, prout in caeteris contractibus omnibus usuvenit ad societalis bonum ; quemadmodum, uti Videbimus, argumentalus est Paulus Sarpius, ac deinde plures alii eius vestigiis insistentes. Quarto. Quod si talis concedatur esse laicorum principum potestas in contractum coniugalem, qui constituit materiam remotam sacramenti matrimonii, pronum erat aliis inferii, quod laetum est : Ergo ad civiles principes atquo ad seculares magistratus spectat essicere, ut materia inepta sit ad Sacramentum, adeoque ad eos pertinet Statuere impossim0nlamatrimonium dirimentia , et quidem exclusive , ita ut ius nullum Ecclesiae compulat illa decernendi. Quinto. Quapropter, si Ecclesia antpaelis temporibus impedimenta matrimonium dirimentia consiliuit, dicendum omnino est, aut eam id esseei Sse X laesio , aut expresso principum conSenSu , aut Sibi poteStatem non Suam USurpasse, medio presertim auVo , quando ob ignorantiam calamitalcm- quo illius aetatis omnia iura tenebris obvoluta iacerent, Omniaque permixta atque consuSa QSSent.

Sexto. Cum praeterea agatur de iure inalienabili, quo frumitur principes vi propriae actoritatis , fit, ut si ipsi velint, bonumque reipublicae poscat, Vindicare sibi hanc potestatem actu pOSSint, ae propterea comgere , immulmo , nova Statuere, et abrogare impedimenta, quae nunc oblinent , ab Ecclesia consillula.

64ὶ Η est quod contendunt; et ita exponunt menteni Cani, qui ea abutuntur ad temerandum veram ecclesiae catholicao de hoc sacramento doctrinam. An iure vel non id isti contendant, pariter idoneo loco expendemus. Certunt enim est plerosque alitiquos theologos, qui Cani doctrinae adstipulantur , id insidiari , ut postea videbimus.

93쪽

74 LIB. I. SECT. I. DE MATRI M. SACRAMENTO.

Septimo. Ex eodem lanie dimanat, quod alii dixerunt,vidoliret ut cum ambae potestates , ecclesiastica nempo atque civilis , saltem per modum unius ad coniugii christiani si eramentum concurrant , debeant pruiler per modum unius et pari iure concurrero ad leges serendas circa eius modi in trimonia ; vel si id placet magis , Ecclesia quidem poterit o leges condero , quae prospiciunt nuptiarum sanctitati, potestas vero civilis eas ferre , quae Valarem contractus altingant, cumque legitimum reddant; erunt scilicet habendae tamquam duae potestales a se inVicem independentes, quae sub diverso rospectu idem obiectiun attingunt. Octavo. Ex hae doctrina ulterius progrediuntur, qui dicunt, potestatem civilem spectare posse subditorum Suorum coniugium sub unico respectu contractus SiVe naturalis , SiVe ei- vilis , nulla ratione habita ad sacramentum , quod accedit, cuius euram universam permittit Ecclesiae ; ac proindo decernere posse conditiones, quae ad ipsum moderandum opportunas iudi eut , conuatumquo coniugalem initum a fidelibus , sive a subditis in soro suo firmum ratumque habeat, nullo etiam intemveniunto religioso ritu. Quod si sideles praeterea ut pmprimeonscientiao conSulant Sive ante, Sive post cODSenSum CD-ram eivssi magistratu expreSSum , petere et excipere benedi lionem sacerdotalem velint . id in eorum arbitrio civilis potestas omnino relinquat. Verbo dicam ; poterit princeps validum legitimumquo decernere matrimonium more civile, quod vocant, ita ut pleno iure contrahentes cohabitare simul valcant , et proles ab iis progenita tamquam legitima conunlego declarata eme remeatur. Nono. Inde sequitur etiam , quod si sideles contractu civili contenti, negligant, aut etiam nolint Sacramentum suseipere , quod ab illo dispesci potest, id eorum arbitrio relinquatur ; praesertim cum nulla divina lego , hae in hypothesi,

ad illud suscipiendum adigantur; ad summum enim se Speciali illa sacramentali gratia privabunt, citra ullum conscientiae piaculum.

94쪽

CAP. ll. DE NINISTRO. ART. III. COROLLAR. 75

Decimo. Hinc concludunt, qui hac sententia abutuntur :Cum contractus iste sive naturalis, sivo civilis omnimodam firmitalom non habeat, fieri aliquando posse , ut eiusmodi coniunctio maritalis abrumpatur , maxime si finis praecipuus, qui intenditur , obtineri nequeat , qui est prolis susceptio; aut etiam si animorum concordia, aut coniugato debilum, aliaque eiusmodi haberi non possint. Quocirca legislator civilis , si pro cerio habeat in nonnullis rerum , aut personarum adiunctis ad societatis bonum conferro vinculi coniugalis dissolutionem , poterit legem ferre , ut libero StaVi possit,eX. gr. in casu adulterii, aliove seiusmodi ; siquidem agitur

de contractu , qui, in hypothesi , eius subiicitur potestati. Oufestimo. Facile insuper ex his colligunt, qui divortiis sa-vont , nihil obesse , quin , dissoluto primo coniugali contraetu quoad Vinculum, poSSit quispiam secundam , viVstute priori, ducere uxorem; imo et tertium et quartum inire coniugium , interioribus successive solutis. Etenim nihil est , quod huic agendi rationi obsistat, speciala in se eivisis contractus natura ; attamen quam turpe hoc Sit, quamque abhorreat ab honestatis principiis , nemo est, qui non Videat. Duodecimo. duod dictum est de matrimonio , subdunt alii, ob rationis paritatem affirmari debet de sponsalibus , FOrmn moderandorum ius vindicare sibi poterit potestas civilis , utpote quae spectari debeant veluti praeparationes quaedam ad

Outractum mere civilem ineundum , aut etiam, si lubet, ad contractum, qui debet materiam remorum constituere ad

sacramentum conficiendum.

Decimotertio. Eadem de causa iidem insemini: Discussio cl- iudicium causarum matrimonialium , quaecumque eae Sint, spectabunt ad tribunalia civilia. Nam si contrahatur tantum matrimonium civile, ovidens est ad iudices laicos eas causas exclusive pertinere'; si vero nuptiae coram Ecclesia celebrentur , hae quoquo ad magistratus civiles pertinebunt : utpote quod , spectando civilem contra tum distinctum a Sacramenis,

ea etiam materia civili potestati competit eiusque iurisdictioni

95쪽

subest. Ad summum ius civile dimittot iudieibus ocelo isticis causam dicere circa esseclus mere Spirituales, quique sanctitatem tantummodo Sacramenti attingiant, praecis nofacta a contractu mere civis. Decimoquarto. Demum concludunt: UniVersa propemodum legislatio emonica evanescet circa christiana connubia, eique

sola legislatio civilis sussicietur, si, uti animadvertimus, illam unico partem excipias, quae assicit dispositiones, quae ad

sacramentum ritu suseipiendum requiruntur.

Talia sunt praecipua corollaria, quae ex Cani sententia haud pauci etiam inter catholicos deduxerunt contra mentem, ut diximus , auctoris , qui profecto longe ab eiusmodi doctrinis aberat, neque praeVidit, in quam malam partem male&riati homines sententia hac sua fuissent abusuri. In eiusmodi uim consectariis evolVendis , quae prolacio ex Cani sententia legitime non descendunt, praecipue excolluerunt, qui aulici scriptores audiunt, qui nempe ex assentatione erga principes Vorili non sunt causam catholicam prodere ; etiam pseMO-

politici, qui prae gaudio exiliunt quoties occlesiae catholicae, ac Sedis apostolicae iura invadero possunt, ut illa in principes transferant. Exinde etiam profluxerunt, quae synodus Pistoriensis constituit circa impedimenta matrimonium dirimentia ; quae circa matrimonium civile alicubi tentata sunt; quae circa divortia , aut polygamiam variis in regionibus ingenti publicae honestalis iactura , et morum corruptela agitantur , aliaque eiusmodi mala non pauca , quae hisce temporibus magis ac magis in dies crescunt et dilatantur. Quapropter, ut perniciosae eiusmodi doctrinae quantum in nobis erit obsistamus , huc conatus dirigemus Omnes, ut eam radicitus extirpemus et convellamus. Itaque ex hac brevi futurae tractationis adumbratione, iam progredimur ad eX- ponenda utriusque sententiae de ministro tundamenta ; quao deinceps per quandam crisin expendemus, ut Veritas suo inlumino collocetur . Quod ut plenius obtineamus , ammenta

singillatim proferemus sivo ex Bibliis , sive ex Patribus, sive

96쪽

CAP. III. DE MINISTRO. ART. III. COROLLAR. 77

ox alio quovis theologico fonto deprompta, prout ab altorutrius sententiae patronis in medium allata sunt. Constanter aulem exordiemur a Melchiore Cano, qui sententiae de sa- cordolo sacramenti matrimonii ministro propugnatorum agmen ducit. Argumonlis autem a Cano prolatis ea adiiciemus, quase ab aliis deinde excogitata sunt. Simili ratione argumenta ex ordine proferemus et expendemus pro altera sententia , quae contrahentes docet esso christiani matrimonii ministros. 61reT S. .

Argumenta afferrentur pro sententia de sacerdote ehristiani matrimonii ministro. ARTICULus I. - Argumenta Biblica.

Ac primo quidem quod spectat ad argumenta biblica, frustira est ab huius sententiae assertore Cano sacrarum litterarum teStimonia quaerere; quum ne unum quidem Scripturarum locum ab eo allatum invenerim, ex quo ipse sententiam suam Vel hauserit primo, Vel deducendo confirmarit. Verum quod Canus non habet, id invenerunt scriptores rincentiores, qui Cani sententiam sequuti sunt. Nam urgent sero omnes theologi huius sententias patroni, quod legitur Ι. Cor. IV. . . Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et di α pensatores mysteriorum Boi. Iam Vero, aiunt, nemo est qui dubitet, hac phrasi mysteriorum Dei designari sacramentu vae legis; cum igitur horum saeramentorum universim S indolos ab Apostolo aperte dispensatores appellentur, comsequens est, ut quemadmodum caeterorum, ita et sacramenti matrimonii sacerdos dispensator sit et minister. Imo Marianum Dobmayer assirmantem legimus, Sententiam, quae sacerdotem sacramenti matrimonii ministrum docet, e natura sacri ministerii proquere, vi cuius dispensatio mysteriorum Dei sacris ministris generaliter adserta eSt, aqua, vim uno recedatur sacramento, nullum seu S. Scripturae, seu prima

97쪽

Ecclesia landamentum praebent. Itaque hic auctor assiunito allato testimonio, sacerdotem connubii christiani ministrum declarari. Et ita porro auctores reliqui eadem plane ratione ex hoc Paulino textu rem suam conficiunt, quin necesse in singuloriun verba describere, quae tandem eodem recidunt. Cum Vero hoc solum sit documentum, quod ex Scripturadopromitur, non est quod diutius in hae inquisitione detineamur.

ARTlcutius II. - Argumenta traditionalia.

Τraditionalium argvinetitorum nomino intelligimus docvimenta, seu media illa, per quae ad nos antiqua traditio pedi venit, atque nobis eadem traditio innotescit. Eiusmodi porro

instrumenta censentur esse Veterum mirum atque scriptoriunecclesiasticorum effata ae testimonia, Romanorum pontificum et conciliorum, oeeumenicorum praesertim, decreta atque sanctiones, et universae demum Ecclesiae praxis. Sino hace sunt documenta illa, quibus ad adstruendam thesim suam utitur Canus, cuius Verba iam describo, quaequo ita se habent: . Ac Patrum quidem memoria matrimonium s proprie esse sacramentum, ita demum proditum est, si sare

, dotis ministerium interveniat. Sic Calirius in Epist. ad --, nes Galliarum episeopos prodit Ι. q. 4. Consanguineorum. . Sic Siricius ad IIimerium Τarraconen. episeopum, cap. 4. Sic. Nicolaus, 3 . quaest. 2. cap Lotharius. Sic Hormistas, u ristus, Isidorus, quos refert Gratianus 30. q. 5. prodidere., Sie concilium Carthaginen. IV. c. l3. referturque 30. q. 5. . o. S msus. Sic concilium Lugdunense, et refertur 25. F. 3. . c. min. Sic concilium Laterane o De simonia c. Cum in. Erelesiae compcire. Sic concilium Constantiense sub Martino V., in fino concilii. Sic Clemens De priviles. Religiosi. Sie Α- . brosius lib. I. Epistolarum ep. I. quas scribitur ad Vigilium.

. Quorum ego testimonia non adscribo, nee expando . Certo, Maristus in Epist. suorum deerelarum matrimonium clam

98쪽

P. VI. DE MINISTRO. II. ARGUN. TRADITION. Is

s cramentum Ecclesiae fateatur, ut adulterinum etiam conlin, bernium appellet. v Ρost haec recurrit Canus ad iurisperitorum Sententiam, quin

rum iudicium hac in parto praefert iudicio scholasticorum, eo quod illi negaverint matrimonium gratiam consene; α quod profecto, ait Canus, intelligunt de contractu civili, quem l

. lius usurpato Vocabulo sacramentum appellant. At cum ad- . ministratio sacerdotalis accedit, non obscure iurisperiti tradunt, per actum Sacerdotis consecrantis coniugium gratiam conferri, . ideoque non licere pro eo pecuniam accipere, quia Sacramen- . tum ecclesiasticum eSt. sSubsequentes auctores his addunt testimonia Patrum, qui constanter gratiae conferendae vim sacerdotali bonedictionitribuunt: nominatim vero proserunt Tertullianum, qui lib. ΙΙ. Id umor. cap. VIII. . Unde sussiciamus, inquit, ad ena a randam felicitatem eius matrimonii, quod Ecclesia conciliat, . et confirmat oblatio, et obsignat benedietis p . Proserunt item Clementem Mox qui lib. II. Stromat. loquens de matrimonio. Eorum, qui sunt sancti icati, ait, Sanctum quoque, ut puto, a semen est. Ac nobis quidem debet esse sanctificatus, non so- . tum spiritus, sed et mores, et Vita, et corpus l); nec non S. Ambrosium Epist. XIX. ad Vigilium scribentem: . Cum ip- sum coniugium velamine sacerdotali et benedictione sanctifi-

η cari oporteat, quomodo potest coniugium dici, ubi non est, fidei concordia' 2). tum etiam S. lanoeentium Ι. qui inopist ΙΙΙ. ad Victricium. α Cum braedictio, inquit, quae pers sacerdotem sum nubentes imponitur, non materiam desin. . quendi dedisse, sed formam tenuisse legis a Deo inliquitus . institutae doceatur O . . Et iterum epist. XXXVI. ad Probum , in qua edicit: . Statuimus , fide catholica suffragante, . illud esse coniugium, quod primitus erat divina gratia fun- . datum ); a Timotheum item, palutarcham Alexanti. qui ad

i Edit. Venet. Potterii tom. I. pag. 552. collat. lib. IV. 3 12. pag. 602. 2ὶ Ed. Haur. lom. I. col. Mi seq. πὶ Apud Coustant. rat. Rom. pontificum col. 75l.

99쪽

interrogat. XI. α Si quis clericum Vocaverit ut matrimonium . coniungat, audiat autem esse illicitum matrimonium . . . de-

, betne sequi clericus vel facere oblationem Resp. Uno verbo, dicito, si audiverit clericus illicitum matrimonium: si ergos est illicitum, et legibus contrarium, non debet clari usu alienis peccatis communicam 5 . . Nec non Synesium opi copum Cyrenensem, qui epist. CV. ad fratrem suum scribebat: a Mihi igitur et Deus ipsse et lex, et sacra meophili, manus morem dedit 6 .s Demiun laudant Augustinum, qui in epist. ad Rusticum, qui ab ipso petierat, ut puellam quandam christianam in coniugium silio suo adhuc ethnico

mitteret , rescripsit: α Si tu, cum certissime noveris, etiamsis nostrae absolulao sit potestatis, quamlibet puellam in coniu- gium tradere, tradi a nobis christianam nisi christiano non η pOSSe . . . quidquam de illius puellae eonnubio spondero non

η debeo T); . et S. Gregorium Nazianzenum, qui in epist. LVII. ad Procopium loquens de nuptiis, quibus interesse non P tuit , quamvis ad eas invitatus, ait: e Nam alioqui quantumo ad voluntatem attinet, et adsum et simul festum celebro Iu . nilesque deaetras inter se iungo atque utrasque Dei manui 8 . . Haec autem Patrum testimonia sunt, quae ad rem suum

protulit atque exegetico expendit doctor Bem, professor Ur sistaviensis 9). Quibus alii subnectunt Ρatrum et conciliorum usitatas loquendi formulas, quibus traditur; benedictione imgum imponi; coniugium obsignari ac sanctificari oportere: pro ipsius benedictionis reverentia Virginitatem prima nocte servandam : instar sacrilegii esse, si ulla transgressione violetur; sine illa coniugium csso tantum humanum os icium, imo et periculum esse, ne habeatur instar fornieagionis. Ita Τertublianus, S. Basilius, S. Cyrillus Alex. S. Ambrosius, eo ilium Carthagin. IV.

100쪽

CAP. III. DE MINISTRO. Am. V. ARGLM. TRADITION. 8l

ri sano, ut de nonnullis istis dicamus, Τertullianus his verbis bonodietionis necessitatem declarat. α Ideo peneS DOS O a cultae quaedam coniuncti OIies, id est non prius apud Ecclesiams professae, iuxta moechiam et fornicationem iudieari periclitan, tur 10).. S. Basilius de matrimonio asscns: κ Iugum, inquit, , per benedictionem impositum distantium sit eoniunctio )... S. Siricius in opist. ad Himerium Τarracon. subdit: α De con- , iugali autem velamine requisisti, si desponsatam alii puellam, , alter in matrimonium possit accipere. Hoc ne fiat modis om- . nibus inhibemus, quia illa benedictio, quam nupturae Sacerdos. imponit, apud fideles cuiusdam sacrilegii instar est, si ulla trans. gressione violetur 2 . . S. Cyrillus Alox. scribit: a Ipso, Christus invitatus ad nuptias) Venit ut ... generalionis prin- . cipium sanctis aret, quod ad carnem nimirum attinet. Con-α veniebat enim, ut qui naturam ipsam hominis renovaturus. erat ... non solum iis, qui iam in ortum vocali erant, bene, dictionem impertiretur, sed et iis quoquo, qui postea nascituris essent, gratiam praestrueret, et eorum ortum sanctum ossis ceret 3). . Concilium vero Carthagin. LV. statuit cap. XVI. . Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote, a p . rentibus suis vel paranymphis offerantur. Dui eum bonodios tionem aeceperint, eadem nocto pro reverentia ipsius bene, dictionis in virginitato permaneant. l4 . Nequo his contenti, urgent deerotum sub Evaristi nomino a Gratiano vulgatum XXX. F. 5. c. l. aliter. α ter legi-

. timum non sit coniugium nisi UXOr petatur ... et Suo tem- η pore sacerdotaliter, ut mos est, dum precibus et oblationibus y a Sacerdote benedicatur. . . Ita peracta , legitima Scitote esses connubia: aliter Vero praesumpta, non coniugia, sed adul- . teria, vel contubernia, Vel stupra, aut fornicationes . . Licet vero eiusmodi decretum minime sit genuinum, refert tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION