Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

t,3 SPECIMEN CONFUT. rata fuere. Quaero nunc a paedagogo sive Ludi magistro Sedanensi, an aliud dixerit aut aliter sententiam hanc expresserit in libro posteriore Observationum ad Ius A ticum & Romanum Z Inpolνere lino duas fmul testamenti tabulas, rignis impresis obserare, an obscurius dictum est, quam lino circuminligare osmul comprehendere duos codices te tamenti impositis ct impressis super linum testiam signis, quod in posteriore libro posuit Salmasius Verebaris ne non satis rabula Mimpostor esses, si & in re tam levi ingenii tui mendaciloqui oblitus fores. Nonne vel illud ipstim quod ex interpretatione Salma- si prioris libri citasti, satis tibi probavit, non aliud in illo quam in isto scripsisse cum dixit, Duo testamenta simul signare, esse simul ligare dc obsignare ὶ An aliquid obsignatur non signis impressis & impositis lino 3 An vero sine lino ullae tabulae umquam obst- gnatae sunt 3 Pergis porro & se lepide iterum interrogas, Quid signabant igitar reses. eum gnum suum ei lino imprimebant , duo testa

muta an unum p Magna certe quaestio & admodum ardua b Duo codices vel duae tabulat uno lino ligatae oblatae sunt a testatore signandae testibus, & tu quaerendum putas, quid signabant testes cum ei lino signa imprimebant, duo testamenta an unum Quaero nunc a te vicjssim , an non licuerit testa- tori

102쪽

Asi MADV. HERALD. by oti duas tabulas supremae suae voluntatis V

diverso tempore scriptas , & diversorum haeredum nominibus, testibus vocatis quasi duo exemplaria, subscribendas offerre Sceasdem subscriptas uno lino circumligatas,

iisdem testibus signandas praebere Anali. quo id jure prohibitum dices, praetorio , ci vili, an imperatorior Legem aliquam potes

proferre quae hoc vetet An debuerunt scire testes utrum duo testamenta sic signarent an unum λ Si non ideo infirmatur testamentum, quod testes nesciant quae in eo scripta sunt, ut diserte sancitum est leg. xx r. Cod. de Testamentis, an putas irritum essedc infirmum quod scriptum est in duobus Exemplaribus, si testes ignorent quid in il

lis sit, diversa sint testamenta an eodem exemplo confectat' At simul duo uno lino juncta sunt. Credis non licuisse λ tuum est hoc ostendere. Quaeris etiam, quid νολbant ea gisti impressione' an Ocalos hominum fru- srari duo testamenta juncta pro uno accipientium 3 Adeo stultae sunt tuae quaestiones & frivolae nugatoriaeque, ut illis respondere stultum sit. Dico tibi nihil ultra debuisse quaerere illos testes postquam duos testamenti codices subscripserunt. Cum simul vinctos signarent; non ad ipsos pertinuit interrogare testatorem quid vellet sibi cum hac duarum Tabularum junctione, utrum duo testa-G a menta

103쪽

roo SPECIMEN CONFvT. . meota diversa an unum hoc modo cogitaret condere; utrum haec duo sic simul colligata ac signata pro uno testamento vellet accipi. Ipsorum tantum ossicium fuit,quod offerebatur subscribere & signare. Quid ipse vis amplius 3 Sed nunquam finem facies ineptarum quaestionum: Quaerere pergis , cum duo testimenta ita juncta ct pene conglutinara , sejungebantur θ aperiebantur, iamne videbantur unum tesramentum an duo De conglutinatis garris. Quae juncta simul sunt & uno

lino colligata, non sunt conglutinata. Non possum jam temperare quin huic quaestioni tuae respondeam. Magna est & magno at que acuto Jurisconsulio digna. Rupto lino quo duae tabulae constringebantur, apparebat duas esse tabulas non unas. Miraculum sane ingens & res nova dc inaudita.

Quid tum postea 3 Quod superest dubium

est utrum illae duae tabulae pro unis sint accipiendae, id est pro uno an duobus diversis testamentis quorum alterum sit prius, alterum posterius. Non ex adspectu tamen id judicandum, ut quod duae sint numero distinctae tabulae, pro duabus etiam diversis testamentis uno priore, altero posteriore sint habendae. Stolida igitur ac stulta istatua interrogatio, ubi aperta fuerint ista duo testamenta simul signata, an jam videbuntur unum an duo ὶ Jurisconsulti erit non

104쪽

cujussibet de eo respondere. Nec ad te igitur hoc pertinebit, non enim es Juris. Consultus, cum tantus sis in omnibus rebus .asinus , id est communis sensius expers. Ita igitur Iurisconsultus hoc dubium deciderer. Si duo haec testamenta, vel hi duo coindices eodem exemplo scripti sunt, &eosidem hqredes habent scriptos,quamvis separatim signati, pro uno tamen habentur testamento, & si unus ex his extet, extare tabulae testamenti videntur. Sin vero duo tectamenta offerantur, alios atque alios haeredes scriptos habentia, & diverso tempo- Te confecta,& utrumque seorsim signatum exhibeatur, pro duobus testamentis diversis accipientur, & prius signatum infirmabitur a posterius signato. Quamvis autem diversa , nec eodem exemplo scripta nec eodem tempore, si tamen simul signata fuerint, id est uno lino circumligata, pro uno

testamento utrumque accipietur. Haec

mens Jurisconsulti in illis duobus paragraphis, haec ejusdem mentis expositio Salmasiana, quam pro aegri meris somniis traducit homo nihili, & mente aeque inanis ut pa tris erant bombardae priusquam pulvere nitrato ac sulphurato globoque aeneo essent instructae. Homo revera Trismegistus , sed quomodo λ Maximus somniator, maximus impostor, & maximus nugator. De ultimo, . G non

105쪽

non difficilis nec longe petenda probatio. In proxime sequenti sectione causam reddit quae Salmasium in hos errores ac delicia Praecipitem egerit. Id eum ait sesellisse quod exemplar testamenti θ testamentum rem eandem existimapit, ct quia duos codices pro duobus exemuplaribus acceperit. Quod aeque bonam rationis αυλουκ habet ac si dixisset, ideo Salmasium tenebras offudisse suo lectori in hac lege de duobus simul signatis codicibus explicanda,quia Solem & lucis auctorem eandem rem putaverit. Tam bene cohaeret haec ejus ratiocinatio. Salmasius testamentasignare perperam inteipretatur lino circumligare& signa imprimere. Unde hunc errorem tam insanum hausit Z quia Exemplar testamenti &testamentum idem credidit esse, M quia codices tenamenti cum exemplaribus confudit. Jam faxo hic agnoscas & confitearis tuam ἀλογιμαν, 5 caprimulge. Quid si Salmasius tecum diceret Exemplar testamenti idem esse cum πιπικάψω sive exemplo, & Exemplaria diversa esse a codicibus, an recte, sic procederet ejus interpretatio de uno testamento signato, vel duobus simul signatis p Quid alterum habet affine aut

commune cum altero Z Imo Exemplar testamenti, si pro exemplo accipiatur & --mκαφ', nihil ad signaturam pertinet, quia Exemplum testamenti, non semper signa

106쪽

batur, sed solum Exemplar. Nunc ut videas quam longe absis ab omni via veritatis ; dico tibi verissimam esse Salmasii de more signandi testamenta antiquo Observati nem: de Exemplari quod sit testamenti autographum : de codicibus quod sint iidem cam Exemplaribus. Quae omnia jam supra abunde demonstrata sunt.

Deplicationem legis prassim de duobus Codieibus mmulsignatis pendere a more vetere signandi, ct a notione vocula fimul. Da more signandi antiquo trius dictum. Quomodo libri ρο eodices antiqui-am signarentur explicatum. Heraldum secum ipsempugnare in prisca signandi ratione exponenda. De Charta qua veteres Usunt, qualis fuerit, isqsomodo non complicaretur,sed involveretur, Differentia voluminum is eodicum explicata. Cum charta in qua aliquid scriptum est, antiquu nominatur , de charta volumine id intelligendum. Luid

si sinum is quid ea voxsignificet, quo tabula omnis generis eolligantur ct volumina. Signa per sanihilsotuisse sine lino, quia lino erant imposita. Iliatis temporibus areas lino tantum sive vinculo constrictas claudi solitaι, absquesignis. Linteo involutas literas etiam olim signis supra linteum impressis obsignara .m Empus jam est, priusquam legis senten- tiam plenius planiusque aperire i Dci piamus, ut asseramus Salinasii explicationem. de duobus codicibus simul signatis,

107쪽

io 4 SPE cIMEN CONFUT. simulque morem antiquum signandi ad struamus, δc notionem voculae adverbialis ut confirmemus. Nam ab his duobus pendet hujus legis sanus intellectus, ab ob-1ervatione inquam signandi testamenta veis teri recte notata,&a recta significatione Adverbii simul, quod Jurisconsultus in praedicta

lege supra citatis verbis posuit. De primo prius. Nemo est antiquitatis Romanae Graecaeque paulo peritior, quin aliquid audierit de more signandi utrique genti olim usitata. Signasse quippe omnia annulo quae domi

clausia volebant vindicare a domesticoram& servolum rapinis, capsa S, arcas, armaria, penum, cellas, amphoras, lagenas & reliqua utensilia quae aliquid furto ac rapinae obnoxium continerent, sive res cibi e siet s-Ve potus, sive quaecunq; alia species. Annuli

ad hoc facti signatorii & sigillatorii & Igilla-

ritu dicebantur. Eorumdem annulorum usus fuit ad signandas omnis generis tabulas privatorum publicorumq; contractuum, syngraphas, chirographa, testamenta, codicillos & epistolas ad familiares mittendas. Una tum fuit ratio signandi, qua annulus charactere aliquo notatus cerae imprimebatur. Sed hic per se solus codices, tabulas vel libros & volumina non potuit claudere & quasi obserare. Nam si quis, exempli gratia, testamenti tabulas in ea teriori edirum

108쪽

ibos obis

is d

itis

us i

ANaMADV. HERALD Iosrum parte ceris signo impressis totas vellet cooperire, aut operculum capsae vel areae totum iisdem tegere, nihil plus proficeret autem ceret ne possent aperiri, quam si omnino nihil in his signatum esset. Pro ut ergo rei forma esset quam annulo obserabant cerae impressis, ita etiam aut filum vel linum, lineamve aut funiculum adhibebant iis prius ligandis, cui filo vel lino postea frustum ex cera imponebant annulo sigillatorio signandum. De aliis rebus nunc non opus est dicere; de libris aut tabulis syngraphisque quomodo signari solerent, id est annulo claudi, dicendum , nec ab eis. quς jam observavitSaImasius,recedam,quia aliud de his dici non potest praeter illa quae in libris de Modo Usurarum jam docuit. Primum eum docuisse certum est, quid esset apud veteres tabulia obsignaret quo sensu diceretur, obsignatis tabulis cum altero agere; item quomodo testamenta obsignarentur. Non idem videtur Advocato nunc fori Parisiensis, olim ludi magistro Scholae Sedanensis, sed furiosium appellat Num. XI. quod dicere ausus fuerit, signare tectamentum idem esse quod lino circumligare, & eidem lino signa imprimere. Qui tamen si possit ostendere aliter quam hoc modo signati solita Antiquis Romanis testamenta, tum ecamati opprobriis amicum mihi red-

G ue dam,

109쪽

dam, & pro tam docto habebo quam nun indoctum & inscitum apertis pignoribus possiim ostendere. Non sentit homo ne sensus quidem communis compos, hoc idea se agnosci Num. xvii. ubi dicit: annalis tantum signata testamenta ct catera instrumenta clausa eo quem indicat Paulus modo. At Pauli locum Salmasius citavit, ut ex eo doceret quo modo signare testamenta Romani olim soliti fuerint. Sed idem mox sibi contrarius Num xv II I .ex Durando Speculatore formam signandi testamenti quasi veterem producit ac veram, quae nihil omnino habet commune cum antiqua signatione tabularum Romana, sive formam spectes&materiam tabularum, sive ipsam signandi rationem. Plicari ille vult chartam,ita ut statium superiin conjungatur cum inferiori parte, is sigi ibi tres chordulas, inplicatura vera dextristatii duas O finistri allia duas , sic ut qualibet chordula duo habeat foramina integram litteram non Iadentia vel attingentia, quibuι chordulis singula statia cosancta ligentur , ita quod interior littera videri νἀ legi non possit. Si descriptum a Paulo modum & a Senatu praescriptum istis verbis se optime expressisse credidit ille Speculator, falso usus est speculo; quod illi

aliam a vera imaginem rei quam in illo v luit contemplari, exhibuit. Si hanc autem

antiquam Romanam Heraldus putavit esse

110쪽

esse testamentorum signandorum formam, quam luculenter ait & clare ab illo Durando explicatam, nae ille non plus in rebus istis sapere hoc ipso se ostendit, quam sus sapit mortua sine sale condita. Tabulae restamenti quas Lex Cornelia Testamentaria

adhibitis testibus ita praecipit signari ut in

summo margine ad mediam partem perforato triplici lino constringerentur, ut exteriores cerae fidem interioribus servarent;

sic enim ibi legendum; de ligneis tabulis αεeratis intelligendae sunt, in quibus stilo

ferreo exarabantur litterae. In ejusmodi tabulis non solum testationes sive voluntates ultimas scribebant tunc temporis homines, sed etiam ad Syngraphas conscribendas & Chirographa iis utebantur. At homo ineptus cum suo Durando passim fistula exsibilandus, ad hujus morem tem- poris nos revocat, quo in charta complicanda testamenta consignantur. Licuit quidem olim & in chartis & in membranis ει quacunque alia materia, quae scripturae patiens esset, testamenta condere, sed ne tunc quidem ita charta utebantur ut nunc facimus, nec ad eam formam eam plica bant, sed volumina, hoc est, εξ λ, Vel ειλναυαι ex ea faciebant, quae a tergo non scribebantur, id est in exteriori sive aversia

parte, sed tantum in interiori di adversia,

SEARCH

MENU NAVIGATION