Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I38 SPE cIMEN CONFUT. pronim xLvII. de Leg. II. Tam multis milli-hus a veritate divisa est haec sententia quam

Leyda distat a Lutetia. Oportet prodigiose Iuris esse imperitum qui ita possit sentire &scribere, duos codices smul gnatos eosdem esse

eum binis tabulis eodem tempore scriptis exemplarii causa. Primum aliud est, ut ante diximus, restamentum scribere, aliud signare. Alio atque alio tempore poterat stribi a testatore testamentum, & cum actus continui intermissione , at non poterat subscribi des gnari a testibus nisi uno eodemque tempore, atq; uno contextu . nullo alio actu intercedente, ut planum fit ex lege hac consultissima Cod. de Testamentis. Deinde inleg. Sempronius D. de legatis ii. binae tabulae lic scriptae perhibentur eodem tempore. ut eosdem haeredes in utrisque scriptos fuisse intelligi necesse sit & eosdem legatarios, cum hac tantum differentia , quod in alteris tabulis Titio centum & quinquaginta aurei legabantur, in alteris tantum quinquaginta. Summae tantum legati discrimen in illis fuit, non haeredis personae, nec ejus cui legatum erat adscriptum. At in lege de qua hic agimus, ex duobus illis codicibus, qui simulsgnati ibi memorantur, alter alios haeredes, alios alter scriptos habuit. Postremo si halu duarum legum idem thema vel casus est, ut

opinatur dupondius Juris decoctor, Legis

142쪽

ANIMADV. HERALD. 339xtvr I. de legatis II. &le g. i. de bonorum

possessione secundum tabulas, cur Ulpi nus in hac ultima lege, duobus distinctisparagraphis quasi diversos casus ponit,

unum quo testamentum duobus exemplaribus factum fuit, alterum quo duo codices simul signati cum aliis atque aliis haeredibus scriptis λ Priore quippe casia paragraphi quinti, duo exemplaria quibus testamentum factum est, respondent binis tabulis exemplarii causa scriptis legis Sempronius XLVII. Non enim ulla differentia est binarum tabularum exemplarii causa script rum, eosdemque haeredes scriptos praeferentium,& duorum exemplarium in quibus testator ultimam suam voluntatem deposuit. Hoc tantum discrimen est thematis utriusque, quod in casu leg. xxvii. binae illae tabulae exemplarii causa scriptae extabant, in casu vero legis r. de bonorum possessione secundum tabulas, unum tantum exemplar ex duobus eStabat. Et recte pronuntiat Jurisconsultus videri tabulas testamenti extare. Si duo

illa exemplaria extitissent, non differrent abinis illis tabulis Legis Sempronius de lega tir II. quae extabant. Quod enim ibi ait P Oculus, ut vulgo seri solet, satis ostendit morem illum tunc fuisse pervulgatum ut ita duobus exemplaribus testamentum fieret, ut ante notavimus aliquot exemplis. Sed

143쪽

I O SPECIMEN CONFUT. cum hoc fieret, debebat utrumque exen,plar, sive binae illae tabulae exemplarii causanctae, eodem exemplo esse scriptae, id est non alios alterae haeredes habere quam alterae. Hinc in leg. X. D. Testamenta,dicitur; Si in duobus exemplariis scriptumst testamentum, AEltero patefacto, tabulas apertas esse. AEque verum est quod in lege prima ponitur D. de bonorum possessione secundum tabulas, si ex duobus exemplaribus quibus factum est

testamentum, alterum extet, alterum non extet , videri tamen extare tabulas testamenti ; & ex eo posse peti bonorum posses.sionem. Ita si ex duobus exemplaribus alterum sit apertum, apertae videntur tabulae testamenti, quia illa duo exemplaria eodem exemplo siclipta, pro uno habentur testamento , non pro duobus diversis. Nec solum duobus exemplaribus licuit testamentum facere, sed etiam pluribus tabulis, dum omnes scilicet eodem exemplo scriptae essent & eode tempore completae, id est subscriptae a testibus, dc signatae, ut liquet ex leg. v. D. de his quq in Testamento. HujusThema est, de domino qui pluribus tabulis eodem exemplo scriptis unius testamenti, voluntatem solemniter eodem tempore compleverat. Dicit ibi Papinianus . si quasdam ex his tabulas in publico depositas abstulit

aut delevit, non constitui irritum testamen

tuma

144쪽

ANIMADV. HERALD. P tium, cum ax aliis tabulis quas non abstulit,

ea quae jure gesta sunt declarentur. Sive in duabus igitur, sive in pluribus tabulis vel codicibus vel exemplaribus, quod idem est,

factum fuerit testamentum, dummodo uno exemplo sint omnes, unum est testamentum. Alius est casus &: multum diversus leg. I. para grapho VI. D. de bonor. posse C. quo duo codices non eodem exemplo scripti, sed qui alios atq; alios haeredes habent, mulsignati proponuntur. Non possunt it que pro unis tabulis vel uno testamento habeti duo codices in quibus diversi haeredes sint scripti.Non enim similes videri possunt duobus exeplaribus vel binis tabulis quibus

unum a domino testamentum confectu est.

Quippe istae eodem exemplo scriptae sunt, quia eosdem haeredes scriptos praeferunt ; at in illis duobus codicibus haereditas diversis

relicta est, in uno Maevius est haeres,in altero Titius. Quid ergo facere potest ut duo codices non eodem exemplo scripti pro uno habeantur testamento An quod uno eodemq; tempore signati sunt,id est uno contextu Atqui hoc etiam exigebatur in binis Tabulis quae pariculae erant, & eodem exemplo scriptae, argumento leg. IV. D. Quae in testamento. Ibi enim plures tabulae unius testamenti, eodem exemplo scriptae dc eodem tempore completae solemniter diis

145쪽

r x SPECIMEN CONFUT.cuntur. Atque ita opportuit is si quidem

pro uno testamento eas testator haberi voluit, parisque auctoritatis omnes deo Bντους censeri , nonnullis quippe deperditis , deletis, aut ablatis ex loco publico ubi depositae servabantur, reliquae fi-

dem faciunt, vel unae si supersint, & ex his potest peti bonorum possessio. His positis nunc rationem Iuris & mentem legis examinemus. In testamentis quae scribuntur, scriptura sola testatoris voluntatem significat.Titius haeres mihi esto, Maevius haeres mihi esto; Si ita scriptum in Tabulis fuerit, haeres hic vel ille futurus est,& petet bonorum possessionem. Sed jure Romano, postquam iusprqtorium civile & Imperatorium in unum coaluerunt, non potuit esse Tata voluntas testatoris vel scripto mandata,

nisi tabulae a septem testibus subscriptae dc signatae forent, leg. hac consultissima Cod. de Testamentis. Ad scripturam quod attinet, interrumpi scriptio testamenti potuit variis intercidentibus casibus & actibus, 3c nihilominus valere, si modo in subscribendo& signando , nullus actus externus intermisceretur, sed in continenti subscriptio

dc obsignatio celebraretur. In uno eXemplari testamenti hoc obtinuit , si unicum tantum a testatore factum esset. Et iam in duobus exemplaribus cum binas tabulas

146쪽

ANIMADV. HERALD. I sejusdem testamenti faciebat, etiam in pluribus , sit plures illi facere collibitum esset,

ut lex ostendit jam supra cirata I v. D. quae in Testamento. Vno igitur eodemque tempore subscribi & signari debuit testamentum sive in uno sive in pluribus Exemplaribus scriptum esset. Quid est uno eodemque tempore Iam explicatum est, &lex Cod.

xx I. de Testament. quam paulo ante citavimus, unius diei spatio id coneludit, his verbis, uno tempore eodemque die. Hinc dies adscribi solebat Testamentis &Consul, non hora qua subscriptum esset & signatum. Consequenter autem & κα- & duo& plura Exemplaria unius testamenti subinscribi& signari debuere haud secus atque unum, ut firmitatem haberent, id est nullo

extraneo actu interveniente, ut eadem lex dicit. Cum ergo ordine & κατ αυ Θia

subscriberentur de signarentur, ab iisdem utpote testibus Ec iisdem omnium sigillis, necesse quidem fuit ut ex pluribus tab iis eodem exemplo scriptis , aliae prius, aliae posterius tabulis eodem exemplo scriptis , aliae prius, aliae postextus signarentur. Non enim simul omnes & eodem momento signari potuerunt. At cum eadem esset omnium scriptura & eadem nomina haeredum in omnibus continerentur,

nihil omnino interfuit, quamam ex his prior,

147쪽

rη SPE cIMEN CONFUT. prior, quaenam posterior subsiclipta foret designata. Aliud omnino juris est ii in duobus

codicibus testamenti diversi haeredes scripti inveniantur, multo magis si etiam diversis temporibus uterque a testatore sicriptus sit. Aliam quippe habuisse voluntatem videtur testator cum hoc testamentum scriberet quam quum illud. An igitur satis erit, ut duo tales codices, sive tabulae tam diversa scriptura exaratae pro uno testamento valere videantur, si eodem tempore signentur Nihil igitur ad rem pertinebit, utrum quis plures tabulas unius testamenti eodem exemplo scribat dc eodem tempore, an diversas& diversis temporibus, quandoquidem susticiat, si eodem tempore signentur. Frustra itaque tot locis diserte monent Iurisi consulti duas aut plures testamenti tabulas, quae pro uno testamento valiturae sunt,eodeexemplo scriptas esse, si parum aut nihil retulit,ti diverso tempore omnes scriptas esse& diversis haeredibus conscriptas , dum modo uno eodemque tempore signatae forent. Non aliter profecto unum testamentupluribus codicibus aut exemplaribus fieri potest, nisi omnia codem exemplo scripta sunt. Nam quomodo posset consistere quod passim traditur a Juris auctoribus, si in pluribus tabulis . unum testamentum scriptum sit & eodem tempore solemniter comple

tutas

148쪽

Aur MADV. HERALD. 14stum , id est subscriptum & signatum, quibusdam tabulis deletis aut ablatis, caeteras Iatas manere & voluntatem testatoris declarare. Quid si enim illae caeterae tabulae quae supersunt, alios atque alios haeredes habeant scriptosὶ An pro uno haberi eas jus erit testamento p Quomodo & illud valebit quod Jurisconsultus scripsit lego x. D. Testamen ta . Si in duobus exemplaribus siriptum sit restamentum , alterutro patefacto apertas tabulas esse Quid si in eo exemplari quod patefactum est,Sempronius sit haeres, in eo quod adhuc

clausum manet, Maevius, an alterutro aperto tabulae apertae dici possunt, quae in tantum diversae sunt in hoc in illo exemplarii Cur etiam Historici dum memorant te- stamenta a Principibus facta , diligentet meminere Tabularum eodem exemplo scriptarum, cum narrant in codicibus duobus unum testamentum factum , si nihil ad Iem attinuit eodem exemplo scribi, quae in duobus exemplaribus testimeta conderentur 3 Aliud igitur fuit quod Jurisconsultus

respondit, duos codices simul signatos pro unis tabulis esse habendos, quam unum testimentum duobus codicibus factum. Hoc enim casu duo codices eodem exemplo scripti& eodem tempore signati, duo sunte emplaria unius testamenti. At priore casu non aliter duo codices variam testatoris K volun-

149쪽

1 6 SPECIMEN CONFu T. voluntatem declarantes & diversis haeredibus scriptis, non possunt pro uno testamen

to haberi, nisi simul signati sint. Quo sensu intelligendi sunt duo codices simul signati An eodem tempore Atqui non aliud es set juris, si duo illi codices eodem exemplo scripti forent & iisdem haeredibus. Simul igitur signati sunt, simul colligati uno eodemque lino, & simul signati, id est iisdemsgnis uni lino quo uterque codex constringebatur, impolitis. Haec sola ratio potuitesticere ut diversi codices, qui unius testamenti exemplaria non erant, sed duarum differentium voluntatum tabulae, pro unis acciperentur, si uno eodemque lino comprehensi& iisdem signis essent obsignati. Dicit Ulpianus leg. xx II.D. qui Testamenta, signatas tabulas accipi oportere , ct si linteo quo tabula inνoluta punt, signa impressa fuerint.

Pone uno eodemque linteo duas tabulas testamenti simuI involutas esse, & in alteris Titium, 'in alteris Maevium haeredem institutum signisque illi linteo impressis signatas illas binas tabulas, nonne sic dicentur duo codices simul signati Z Nonne etiam pro

uno testamento , quamvis alios haeredes scriptos contineant, eae duae tabulae habe- 'buntur ὶ Eodem prorsus modo & in collatione Carthaginensi intra unum sabanum, quod idem est ac linteum, & codices tabularum

150쪽

larum M volumen schedae, obsignata meis morantur , his verbis: Marcellinus vir clarissimus Tribunus ct Norarias dixit, Auscepta Tabula ab Ecc asseu Notariis recitentur: Cumque intra sabanum volumen scheda membranarum pro parte descriptum, O codices tabularum pariter obsignati judiciariis osserrentur Upectibin, Marcellinus Vir Clarisiimus Tribunus O notarius dixit, custodes edicant ntrum signa cognoverint. Ecce in eodem sabano sive linteo codices tabularum & volumen schedae membranarum signis obsignata continentur, nimirum sabano ipsi impressis, quo involutae erant illae schedae cum codicibus. Quid ergo prohibet de duos codices testa menti uno linteo pariter involutos, aut etiam uno lino colligatos, ut frequentius factum, signari ὶ Postquam custodes agnovissent sigilla sua, tum codices illi aperti sunt, lino inciso & signis detractis, e sabano pvoluti. Petilianus Episc. ibi dicit, si οΡlere testamenta, non gesta, restrari. Pariter Obsignatos codices dc volumina intra sabanum, dixere eodem sensu quo Jurisconsultus, duos codices simul signatos, id est eodem lino & cera obsignatos. Quid si hodie , mutata tabularum forma dc chartae

alia materia, diverssi etiam subscribendi M. signandi more, alicui testatori placeat ho lographum testamentum duobus separatis

SEARCH

MENU NAVIGATION