장음표시 사용
161쪽
C A P. XVII. Stiatum esse quod norat Heraum, signis se annulis non minus creditum olim quam manui in seriabendis Epistolis. De more signandarum epistolarum qui idem fuit quo tabula publica signabantur. Vnicumsignum in Epistolis additum, cumseptens requiri solirent in resamentis. Quid disse ne signa ab annulis: sesignacula a sigillis. Plures emrores , αλ Heraui animadversa. Num quam clausisse veteressum epistolassine signo. Inciso vel soluto lino signa detrahi solita, non avelli
antequam linum rumperetur. Alia multa eodem pertinentia observata.
Α Testamentis signatis, quae publici juris
Min fuere scripturae, transis ad privatas , id est Epistolas, quomodo eae olim ab antiquis Romanis obsignari solitae fuerint. In quo non minus inscitiae prodis qua in testamentorum signaculis aperiendis. Videris aliquot auctorum loca in Adversariis tuis habuisse, quae noluisti perdere , quamvis vulgaria sint. & jam ab aliis notata. Ex illis tamen nihil explicas, sed sola testimonia citasse contentus de modo signandi idem quod mutus aliquis dicis. Sed nec videris qnimadvertisse eodem prorsus modo Epistolarum Codicillos olim signari vel obsignari solitos ut Codices testamentorum. Lino nempe obligabantur & impositae supra linum cerae sigilla imprimebantur annulo. Sed in Epi
162쪽
stolis unum signum tantum imponebatur . ex annulo illius qui scribebat, in testamentis septem ,. quia totidem testes ea suis annulis signare debuerunt. Unico Iino obligabantur Epistolares codicilli, olim quoque unicum linum obligandis testamentis sufficiebat, antequam contra Falsarios cautum esset S. C. ut foramen in summa margine Tabularum testamenti media parte fieret; per quod triplex linum traheretur quo firmius obligarentur tabulae & difficilius
linum amoveretur aut rumperetur. Non
enim aeq; facile triplex linum rumpi potuit ut simplex.& per foramen trina lina trajecta dimoveri haud aeque poterant ac si simpliciter tabulis essent circumjecta. Nunc videamus quid de Epistolis signandis novi
afferas & quam reconditas observationes ex penu tuorum Adversariorum nobis promas. Signis, inquis, o annulis non minus credebant olim quam manui, maxime in privatis scriptis, velut in Epistolis. Cur hic annulos Sc igna simul nominas 3 An signa alia sunt quam quae annulus impressia Z Quod ad ipsam rem spectat, docte hoc a te obser-Vatum & mire.Nemo hoc ante te scivit. Sed quod dicis maxime in privatis scriptis non minus creditum signis quam manui, an non
idem in publicis 3 Quid dices de testamen- . tis ξ An non testamenti factio juris est publici
163쪽
1so SPECIMEN C o N F v T. blici potius quam privati Z Ita lex suadet i Ir. D. Qui testamenta. Ergo in publicis ea scriptis reponenda non ptivatis. Arenescis plus in his faciendis credi orim soli-
tum lignis quam manui Non enim nec este erat scriptum esse testamentum manu testa toris, cum siepe & libertorum manu utexentur & amicorum & aliorum ad ea scribenda uterentur, sed nisi signata septem testium signis, non valebant. Haec omitto. Signis ct annulis non minus credebant quam manui. Quid hoc est, signis & annulis ρ An simul nominasti us distingueres Z Quomodo ergo differunt annuli de signa 3 Si eadem putasti, quid opus utrumque posuisse λ Legistine usipiam annulis is signis testamenta vel epistolas vel quippiam aliud eorum quae
obsignarentur, clausa vel signata memorari Et sane veteres annulo claudi dicunt quae obsignantur, non signis claudi. Nam annulus est instrumentum claudendi ut clavis, quamvis alio modo id faciat. Signis tamen
Agnatas tabulas vel obsignatas Cicero & Jurisconsulti di eunt : Sed non signis & annulis signatas. Ego etiam hic te docebo annulos & signa differre, quod annulus unus plura signa possit facere. Nonne in testamentis obsignandis septem signa, quot te- .stes signando adhibentur, fieri debent ut
valida sint 3 At uno annulo illa septem signa
164쪽
possunt fieri: Nam & qui sola instituta iuris legerunt non ignorant vel- septem testea uno annulo signare posse testamentum. Atqui septem signa debent esse in testamento signato, quae ab uno fieri possunt annulo. Cur igitur hic signa & annulos nominas υ ρον προπρον, cum potius esset dicendum, annulis & signisὶ Signum quippe proprie est in cera expressio, quam annuli impressio
dem etiam dici potest ipsius annuli charactet impressius, id est excavatus in gemma, qui dum cerae imprimitur, aliud signum efficit non excavatum, sed extans, sed Latini Juris consulti gni voce proprie usi sunt non pro annuli charactere, sed procereo ectypo, quod impressus cerae annulus e. pressit. Hinc septem signa unius annuli opus in testamento signando cum vel centum vel mille & infinita effingi possint eodem charactere. Scite haec duo distinxit Ulpianus Ieg. xx I. D. Qui testamenta. Ubi signum appellat quod annulo fit impresso cerae,
Vero τυαν annuli quo signum ilicera exprimitur. Siguum, inquit, utrum annulo tantum impressum adhibeatur, an vero O si non annula,verum alio quo impresse , varice, nhomines grant. Ibidem &-an- .
165쪽
iri S et MEN CONFUT. imprimitur, signum certe est quod impreta
minuto in cera exprimitur. E 'κτυπωαα hoc& μειον Graecis vocatur, illud signaculam Latinis, & Graecis σφυγ υον dc σημα - ον. Nam σηαιαεαον est signaculum, μεῖον
vero signum. Sed & sigillum idem quod
fgnum. Vox Graeca tam pro gemma quae signat accipitur, quam pro ligno quod in cera exprimitur. Haec obiter ad notare placuit ut constaret quam stulte ac inscite dineris .signis se annulis non minus credi quam manui. De vocibus non disputemus, rem ipsam videamus. Si amicus sua manu ad me scripsit & annulo alieno epistolam navit, an minus ei credam vel non magis quam si epistola aliena manu scripta esset sed ipsius annulo signata Imo multo majorem fidem ipsius manui habebo, quamvis sigillum videam alienum,quam si aliena manu scriptam eam epistolam acciperem quae annulo ejus esset signata. Potuit quippe aliquis qui annulu ejus furatus sit, mihi fucum facere. Non ita fatile chirographu impostor imitari poterit. Falsum ergo quod ais non minus antiquos credidisse signis &annulis quam manui.Nullo enim argumento vel exemplo id probas, & verisimile est in talibus veteres. non aliam , quam nunc habemus , mentem habuisse, cum senses communis id disceat.Sequitur in eodem loco maximi mo-
166쪽
ANIMADV. HER ALD. ICI Hemi observatio &rara. Epistilia, inquis, librarii manu quandoque cribebant,quandoque sua.
unde nobis advenis aut quibus ex oris attulisti hanc tam pretiosam mercem Hoc valde reconditum , arque, ut verba tua tibi redin clam, mysterium est,quod hoc demum tem pore per te revelatum nobis ostenditur: Antiqui Epistolas librarii manu quandoqi scribιbant quandoque sua. Hoc etiam hodieque facimus. Fortasse a nobis exemplum quod imitarentur acceperunt illi veteres Romani.
Cum sua manu non scribebant Epistolas, scilicet eas dictabant. Quando p Cum aut lippitudine ipsi impediebantur scribere aut
chiragra, aut alio quo corporis incommodo. Quibusὶ nempe amanuensibus suis, quos &scribas a manu vel ad manu vocabant, vel uni. ca voce Amanuenses. Hoc enim hi fuere privatis quod scribae ab Epistolis vel magistri Epistolarum Catisiaribus. Tu vero dicis Epistolas eos scripsisse librarii manu. Quod ideest ac si quis nunc diceret alique typographi
manum vel operam adhibere ad litteras scribendas. Nam librarii olim idem munus habuere ad scribendos libros qui publicaretur& divenderentur. Cicero ad Attic. Ep. XXXIX. l.XII. Itas misi librum adMusicam ut tuis librariis daret, volo enim dirustari. Nihil notius.Tu vero tam hospes es in rebus & earum antiquita- ωμ nescias distinguere ab amanum
167쪽
164 SPECI ME M CONFUT. ybus. Sane aliquando & librariorum opera utebantur ad scribendas epistolas, non tamen iidem librarii cum amanuensibus. Pergis nova nobis 8c miracula & mysteria quae hactenus in operto latuerant, miris modis pandere. Si manusiua, inquis, non scribebant,
saltem annula suo θ gno ob ignabant,nisi apertas
mitterent, aut aIιeno annulo, vel etiam me signa clausas. In paucis verbis multa millia errorum & inscitiarum. Si manu sua non siribebant , saltem annulo βο ct signa Obsignabant. Quasi vero hoc necessarium foret & semper
id servarint, ut nisi sua manu scriberent litteras annulo suo obsignarent. Imo quas ἰλοχώρως scripserant, etiam eas suo annulo fere semper obsignare consueverant , nisi apud amicum essent, aut annulum suum ad manum non haberent, aut in illo forte tempore quo signanda erat epistola, amisissent.
Multi enim casus fingi possent quibus quis
annulo suo epistolas a se scriptas non signet, sed alieno, aut etiam alia re, si modo habeat ad signum imprimendum. Cicero in Epist. ad Atticum xx lib. I. Neque utar meo chirographo neque signo, si modo erunt eiusmodi littera quas in alienum imcidere nolim. Quod etiam hodie nee resolemus , nam neque nostra manu scribiis, mus, neque nostro signo obsignamus litteras, quas si in alienam manum inciderint,no stras
168쪽
ANIMAD v. HER ATD. Issnostras videri nolimus. Frequentius tamen
veteres ut & nos quoque facimus, signo suo utebantur in obsignandis litteris quam chirographo in scribendis. Nam si quas manu sua scribere praepediti fuissent aliqua de
causa, eas tamen annulo suo signabant. Ut ecce dicit Cicero ad Atti c. lib. D. Epist. Im. Numquam ante arbitror te epistolam meam
Misenisi mea manu sicriptam. Eam ipsam cur
non scripserit sua manu, causam affert, cum
tamen suo signo usius sit in obsignanda. Falsum igitur illud quod sic absolute a te ponitur, Si manu siua non scribebantsaltem annula suo obsignabant. Dic potius ut verius sit, etsi sua manu scriberent epistolas, annulo suo tamen eas quoque obsignabant. Sed quid tibi voluisti cum h c etiam annulum cum signo junctim poneres Saltem annulo suo θ gna obsignabant. Non temere certe nec fortuito etiam paulo ante dixeras, signis ctannulis non minus credidisse veteres quam manui. Quem veterum sic loquutum ostendes, Distolam annuis o Agno Obsignatam ' Ego vero putassem annulo ideo obsignari litteras, quia signum in cera per annulum fieret. Tu autem videris annulum &signum pro eo dem habere. Et profecto ita est. Et Durandum tuum hac in parte etiam sequeris ἰ hominem ut Iuris practici peritum, barbarumtamen & omnis humanioris litteraturae de
169쪽
EcIM N CONFUx. antiquioris juris omnino inscium. Is igitur in bene longa observatione quam Sect. xx. totam ad longum recitasti, ut inde nobisiformam vetustam signandi testamenti resignares & aperires, annulum pro signo po fuit,& eum sigillo junxit, quod idem est aesignum. Ita enim balbarus homo inscite& inepte scripsit: Debebit unus quisque ipserum testium annulum vel sigillum characteratum ad unam ex chordulis appendere, sine fluum sive alterius'testis , s suum non habet. Quid hic video' Singuli testes annulum suum appen- . dere uni ex tribus chordulis, aut si suum non haberet, alterius testis' Quomodo id fieri potesti Nam si quis alterius annulum appenderit, ille alter non amplius ipse ha-ibebit quem possit appendere, cum jam appensus ab alio in chordula relictus sit. Non annulus, o bellua, sed annuli signum appenditur ex cera factum, dc annuli imagine vel charactere impressiim. Ab eo igitur habes, o insanum sinciput, quod hic posuisti, an-hulo suo& signo Epistolas priscos Romanos obsignasse. Annulo illi obsignaruntaron annulo dc signo. Signo tamen signatas etiam dicere liceat, sed non signo & annulo. Signum annuli est quod annulus fecit. Annuolus signat , id est signum facit. At ille tuus Durandus, rus merum mihi, tibi vero jus merum,annulam usurpavit pro sigillo, quam insci-
170쪽
institiam tibi impressit,&tu ab illo expres.sambie duobus locis ostendisti. Jam quase illud est , quod hoc etiam loco.exhibes QEpistolam obsignatam, misi apertam mitterent. Acute, ingeniose, vere, nihil supra. Clausas mittebant epistolas illi calci Romani nisi apertas vellent mittere. Et quis vellet; , dic o Marrucineὶ An putas suas Epistolas . tunc temporis hominibus apertas mitti m M. gis placuisse, quam nunc nostris λ Addis quod non minus mirificum est, di magis etiam falsum , aut alieno annulo, vel etiam, sine signo clausia. Unde didicisti veteribus Maliquando receptum usu fuisse, ut litteras mitterent sine signo clausas cur non etiam nos
docere instituisti quomodo illae claudi lerent sine signo, aut quando An locus Ciceronis quem continuo subjecisti id si agnificata Nihil minus. Verba haec ejus sunt tex Epist. xi. lib. H. ad Attic. Quibus tibi videtur velim des litteras meo nomine. Signum requirent aut manum dices eis me propter custodias ea νitasse. Apparet haec citasse ab aliquo, non ipsum legisse. Haec enim extant lib. XI. Epist. H. Praeterea omisit quod praecipuam est, nosti meos familiares , unum requirent, aut manump Cicero petit ab Attico, ut suo nomine ad quos velit ex ipsius familiaribus quiei noti erant, litteras daret. Signum inquit, requirent meum aut manum, quia niri
