Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

148 SPECIMEN CONFUT. chartae foliis, ut vulgo vocant, seorsim facere, &quassi duo testamenta diversa comdere, aliis atque aliis haeredibus scriptis in utroque solio. Quae deinde sub uno involuero clausisset, signaculis obsignasset, vocatoque Tabellione publico cum duobus testibus, hoc testamentum clausum ipsis ostendisset& declarasset hanc ultimam esse

suam voluntatem, post mortem ejus cum tale testamentum aperiretur, quid de eo censerent Doctores Vtrum pro duobus testamentis ea acciperent, an pro uno Z Olim

quo jure usi sunt Romani ex Ulpiant 'sententia, in hac lege quam explicamus, pro

uno testamento acceptum foret. Eat nunc& dicat mentis febricitantis legulejus, duos codices diversis haeredibus scriptos simul

signatos eosdem esse cum duobus exemplaribus unius testamenti eodem exemplo scriptis , & eodem tempore signatis. Quanta autem vis sit veritatis, ut quae etiam imprudentibus & invitis excidat,hoc loco planum fecit, cum hanc sententiam ita elausiit; Atque hactenus, inquit, de duobus codicibus aut exem

plaribus mulsignatis. Bene est. Jam resipuit &

bonam mentem habere coepit. Eam non habuit paulo ante, cum tanto hiatu conten dit duos codices non esse duo exemplaria,&Salmasium immauiter errasse, qui ita crediderit. CAp.

152쪽

ANr MADV. HERALD. I 'C A P. XVI. Non pro vesano nec pro furioso scripsisse Salmasium, Iurisconsultos Neotericos nescisse quid esset rena. mentum signare, sed vecordia, viditatis ct igno

rantia cum improbitate conjuncta vitiis laborare

eum qui hoe de illo ausus est scribere. Subsignare idem vetaribus fuisse quo ubscribere. Signare is obsignare idem esse. Pauli loeum de obsignandu ex Senatusconsulto tabulis, cum forma ipsa obsigἡandi, non intellectam esse ho iernis Doctoribus.

Togatus asinus hic etiam se togam ait componere , tu discere incipiat de Salmasio, quid sit testamentum signare; quod ille Iurisconsultos dixit a multis retro seculis ignorasse. Et sane verum ille dixit. Quid contra molitur fori retritum rotabulum Salmasium suo more tam perturbate θ inordinate

id docuisse, ut quid bi velit non sit facile intelligere.

Mo tuo more imposturas imposturis connectis, &in hac serie mendaciorum istud tuum intextum impudentissimum est. Legatur vel sola Synopsis cap. xi. Libri dernodo Usurarum & patebit quam distincte .& dilucide a Salmasio explicata sit ratio tabularum obsignandarum veteribus usitata, ει quam diverso more signandi usi fuerint ultimi Imperii homines, & quam differat hodierna subsignandi consuexudo ab antiqua. An aliquid adfers quo sententiam Satim asii evertas ρ Unum hoc certe hic facis,

153쪽

Iso SPECIMEN CONFUT. vere in geoue fateris te esse ingenii tardio, ris. Quod in te miror hoc singulare est, te tam bardum esse simul & improbum. No- tavit Salmasius p. CCCCXVI. solitos recentiores in testamentis aliisque authenticis litteris qua, conscribebant sua manu, sive per Tabelliones publicos, non tantum eas subscribere, sed etiam ut vocabant signare , hoc est; aflixae in imo cerae juxta subscriptionem signum suum imprimere. Haec ipsa verba Salmasii refers, nec ea refellis, non enim

poteras. Quo igitur fine ea retulistiὶ Dicis deinde, eundem dicere, seu ignare acceptum pro siubscribere, ct verbum hoc reponi jubere mu ris locis, ubi legitur signare. Non bona fide haec recitas, quamvis ne sic quidem ea refutare conatus sis. Scripsit enim ea pagina quam notasti, Salmasius , signum etiam pro subscriptime recentioribus usurpatum fuisse. Sic sane dc hodie passim in idiotismo nostro sumitur,& aliis Europaeis populis, ut Anglis, Belgis, Germanis, Italis aliisque. Veteribus quoque in usu fuisse subsignate pro subscribere: Ohanc causam esse sie putare cur nostri sicuti homines minus ad Perpisse videantur, qualis νeterum signa tio fuerit, longe ab hac inferiore avo usitata disserens. Quid in his invenisti quod minus verum esse tibi videri potuerit 3 Nihil, non

enim tacuisses. Qua mente igitur aut qu

consilio haec verba ejus allegasti, nisi ut te

154쪽

. ANIMADV. HERALD. v Iridendum propinares communi sensu prae

ditis lectoribus 3 Mox subjungis, post longas

tamen ambages Salmasius tandem p. 4 8. aliud m)sterium repetare incipit, dum aitsignare esse

idem quod obsignare, O nihil aliud esse quam

annulo claudere. An hoc mysterium est ρ An ea loca quae in ea pagina Salmasius attulit aliud indicant ac docent Cur non contrarium

ostendisti λ An non signare idem quod OU-gnare λ quasi vero ligare non idem sit quod obligare, cludere quod occludere , firmare quod obfirmare 3 An ignorasti signatas tabulas & obsignatas easdem esse 3 Juvenalis: Signata Tabula, divum feliciter. Passim apud auctores eaedem obsignata dicuntur, unde &obsignatis tabulis cum aliquo agere. Quod tui Jurisconsulti, quid esset, adeo ignorarunt, ut docuerint id accipiendum , pactionibus in tabulas relatis. Alius constarcinator Lexici Juridici notavit, obsignare tabulas , idem esse quod testari, id est de quρcunque negotio tabulas, qua ad probationem valeant, conicere. Quod . est ineptum. Tabulae certe obsignatae adprobationem cujuscunque rei conficiebantur, quae nihil ad hoc valebant nisi obsignatae, id est signatae, & lino circumvoluto clausae, signisque impressis sigillatae. Testimonia auctorum quae adferunt hoc ipsum probant, non id quod volunt obsignare esse testari , vel tabulas conficere. Cicero in

155쪽

Isa. SPECIMEN CONFu T.

Quintiana: Ejus rei conditionisique tabellam obsignaverunt piri boni complures ,res in dubium νωnire non potest. An negabis hic tabellas obsignatas a compluribus viris bonis easdem esse cum signatis, id est lino obligatis cum signorum impressione λ Adeo verum est non signatas olim fu ille tabulas sine lino, ut in Institutis mentio fiat, pupillarium tabularum proprio lino propriaque cera signatarum. Nam quam igitur linum in obsignando sine cera fuit, nec cera, hoc est signum in cera, sine lino. Idem Cicero A ctione v H. in Verrem. Ipse in tabellam reseri, Obsignat gnis amicorum providens homo. Et tamen haec loca adferuntur ab eo Lexico grapho Jui ista ut doceat , obsignare tabulas nihil aliud esse, quam conficere tabulas ad probationem cujuscunque rei , & testari. An ridere voluisti cum adnotasti, mysterium esse novum a Salmasio revelatum, quo dixit signare idem esse quod ob gηare ρ An ideo haec a te objecta sunt quasi tanti non esset, rem quae nemini esset incognita docere velle quasi ignotam 3 At vides ex his quae hic retuli , nescivisse tui similes Doctores, ob ignare tabella idem esse quod signaret Praeterea eo loco Salmasius notavit in plerisque auctorum locis quae ibi citavit, annulo res &utensilia

claudere, nihil aliud ii Ie quam obsignare &

signare. imo hoc sensu ignare & obstetrare

idem

156쪽

ANIMADU. HERALD. 133 idem esse, quod annulo claudere. Habes

aliquid quod opponas, & contrarium his observationibus obgannias Nihil dicis.

Tace ergo aeternum. Tu tamen, inferius Num. XXI. docere nos contendis ob signara

diversum esse a signare dc aliud significate. Sed ad eum locum docebimus quam stultus Doctor sis,& quod non melior sis Grammaticus quam Legi crepa. Paulo post ea deblateras quae tacita forent meliora. Salmasium p. 4J2. docere dicis videri, annulo clandere esse lino quo circumvoluta erant tabula, signa testiuiuimponere. Non docere hoc videtur, sed plane docet aperteque. Si aliquid in scrinio pectoris habuisti, aut in tuis Adversariis reconditum, quo posses contrarium adstruere, cur non deprompsisti ' Potis es facere ut sciamus an aliter claudi solitae fuerint apud ntiquos tabulae quam hoc modo, quia Salmasio ibi exponitur ρ Certe aliter lagena annulo claudebatur, aliter liber, utrumque

tamen signari & obsignari de claudi annulo

dicebatur. Omnia hac, inquis, ab eo ita confusi tractantur ut lectores identidem harere oporteat nec quid doctor suus docere si velit, scire. Ita ipse soles mentiri & imponere lectori tuo in omnibus, ut nesciat quid tibi credi debeat & quando. Si haec confuse persequutus est Salmasius, cur non tu distinctius &ςXplicatius ea proposuisti 3 Cur noluisti nos

K s scire,

157쪽

3s . SPECIMEN CONFUT. scire , quod Salmasius nescire nos voluit

pro illa sua scribendi confusa & inordinata rationeὶ Docuit ille signare & Obsignare tabu- nihil aliud esse quam lino obligare &sigilla supra linum imprimere. An potuit apertius & clarius Θ Hoc ipsum tamen tam cla rum & apertum & obvium , tam vere quam fidenter dixit Salmasius, Cui acium, Hoto- mannum de Gothone dum atque omnes alios, non solum hujus aetatis, sed quorumdam etiam retro seculorum Jurisconsultos

ignorasse. An putas te ipsum qui doctore illos habere potuisti, ic per te quod alii

non reperissent invenire, te aliquando scivisse aut nunc etiam scire quid sit obsignare vel signare tabulas testamenti, & quomodo signata apud antiquos vulgo fuerint testamentaὶ Certe si hoc putas, falleris, & sanus ipse non es. Nam in sequentibus plane ostendis antiqui hujus moris te imperitissimum esse, nec magis tenere quae ratio veteribus in signandis tabulis observata fuerit, quam quid apud Sinas aut Tartaros in eadem re solitum sit hodie fieri. Magnum das hujus tuae ignorantiae specimen in hac ipsa sectione, cum statim pro clausula adjicis haec verba. Cui non est decantatis hic Pauli lο- cin . lib. v. Sententiarum cap. xxv. Verba ipsa deinde Pauli subjecisti quae nota certe sunt. Sed quamvis ita impudens sis ut nemo magis,

158쪽

ANIMADU. HERALD. IS sgis , tantum tamen .tibi fiduciae superesse non putem , ut ausis dicere ea a te aut ab alio quoquam tuorum Doctorum recte hactenus intellecta fuisse. Si hoc dicis, convincam te mendacii ex tua & illorum interpretatione, a quibus decantatum jactas , quam & recantare omnimodo necesse cum illis habebis, cum te & illos in eo exponendo halucinatos egregie probavero. Primum de lino triplici quo constringi tabulas voluere patres illo Senatusconsulto , an capis quid ibi fit linum3 Certe Gothostedus quem tanti facis ut etiam errores ejus defendere velis, linum quo tabulae testamenti obligabantur pro linteo accipit. Potes ipse docere quid sit ρ Nescisse te id fateris cum tres chordulas esse tibi cum Durando placet, qui pravo speculo in his dispiciendis usus est. Tu deinde ex eodem Durando tabulas quae

sic constringi triplici lino debuere , de

charta.complicata accipis, quae tabulae ex ligno fuere ceratae. Chartam complicatam etiam alii somniarunt, ut Duarenus & multi qui Durandum sequuntur. Charta tamen Durandi membrana est, quia chartas in idiomate nostro vocamus omnes litteras

publicas. Et hoc inscitum est. Si de vera charta accipiant quam pavrum vulgo dicimus, non minus errarunt. Nam quamVis chartam habuerint veteres, non tamen no

' . strata

159쪽

SpEcIMEN CONFUT. stram novisse certum est, ut nec nOS eam

qua usi sunt. Ista charta veterum, ut jam dictum est, non complicabatur, sed εonvolvebatur , ut infra pluribus demonstrabitur. Non aliis autem fere tabulis testamentastri bebantur eo tempore quo illud Sena, tusconsultum factum est quam ceratis. Unde illa in testamentis prima cera & secunda cera, pro prima & secunda tabula cerata. Locus etiam Suetonii in Nerone indicat de ceratis tabulis esse accipiendum hoc S.C. cum scribit , Cautum fuisse ut in testamentis pridi Ma dua cera, testatorum modo nomine insicripta vacua signaturis ostendantur. Quae Salmasius in libro de Usuris cap. x I. explicavit. Sed&in hoc ipso loco Pauli quem adscripsisti,

verba Senatusconsulti non de aliis tabulis quam ceratis esse intelligenda testantur, cum in eo sancitum est, ut imposita supra Iinum cera signa imprimantur, ut exteriores fidem interioribus ferrent. Exteriores cerae sint sigilla vel signa ex cera, quae fidem servant interioribus ceris quibus paginae oblitae & in quibus scriptura testamenti exarata. Male seriati correctores vocem sicriptura interiece-Iunt, legentes, ut exteriores scripturasdem interiori serrent. QMd si potes mihi explicare, tunc faciam ut pro Iurisconsulto tanto ha bearis quantus haberi vis. Praeterea cum velit Senatusconsultum, impositas supra li

160쪽

. ' AN1MADV. HERALD. Is num quo constrictae erant tabulae ceras imprimi, tu vero vis cum Durando sigilla ad unam ex chordulis appendi. Denique cum unicum foramen in tabulis ligneis fieri caverint Patres, per quod triplex linum trajiciatur ad' obligandum testamentum , quia Durandus tria foramina in charta testame-ti facienda praescripsit, sequi eum potius, quam Salmasium dignatus es, quia judicio tuo luculenter scribendorum, subscribe dolum dc signandorum testamen totum antiquam formam descripsit. Nos quam hoc verum sit paulo post docebimus & barbari hominis ineptias & inscitiam quae ad tuum gustum fuere, de palabimus. Ex his sane quae

iam posuimus constare potest, utrum Satis masius an tu insanias; qui sanum eum non esse pronunt rasti, quia dixerit Doctoribus tuis haec penitus fuisse ignorata. Nec causam dico quin .ille desipiat & tu sapias, fialiud potes docere.

SEARCH

MENU NAVIGATION