장음표시 사용
201쪽
xy8 SpEcIMEN CONFUT. litteris contenti erant. Plin. lib. xxxv II. c. I. Non signat oriens aut plus etiam nunc, litteris contenta solis. Ita debueras de his tractare. Sed homo ineptus, maledicus & ra
bula nihil aliud quaesisti quam ut carperes
C A P. XX. De ratione obsignandarum Epistolarum, an eadem fuerit cum ea qua obsignabantur testamenta. Hoc non docuisse Heraldum,cum tamen de utraque dixerit. Eandem omnino fuisse ostensum. Eu explicatur apertius. Stulte ct falye eundem Heraiadum ponere tunc testamenta subseripta non fuisse, cumsigna manum)upplebant. De Tectamento jure civili facto is iure pratorio disserenter, ct quomodo sensim exoleverint iuris eivilis sollemnitates in resamentisfaciendis.
Λ B Epistolis obsignatis transis ad testamenta signanda. Sed in epistolarum obsignatione explicanda quid attulisti u de redderemur doctiores, quomodo Veteres epistolas suas obsignare soliti sint' Loca quaedam auctorum citasti in quibus mentio
su lini & cerae in epistolis obsignandis. Quid illi cerae, quid illi liuo fecistiὶ Andocuisti nos quomodo hoc, quomodo illa collocari de disponi deberent, in epistolis obligandis & obsignandis 3 Si te imperitum
tantum praedicem, minus omnino de te di- ero quam dici par ell, nam multis modis etiam
202쪽
ANr MADU. HERALD. I99 etiam malignus es. veritus nempe es ne si haec explicares planius, paene cogereris in
Salma sit sententiam prolabi. Non enim id potuisses effugere. Rem ipsam videamus. Ecce do tibi tabellas quales illae fuerunt in quibus epistolas scribebant Romani, codiacilli nempe ex duabus tabellis ligneis comis pacti, iisdemque ceratis ad exarandas in iis litteras stilo ferre o. Accipe etiam linum, sive filum, ut eas rabellas nobis obliges. An
haerebis quomodo illud linum positurus sis
ut eo constringantur & colligentur tabellae Certe nisi prorsus asinus es & rerum Omnium rudis, linum tabellis circumpones 3cnodo colligabis. Sic erunt obligatae tabellae. Non enim alia ratio datur. Accipe etiam ceram ut easdem obsignes cum annulo
quem cerae imprimas. Ubi aut quomodo ceram illam pones Utrum lino impones,an extra linum & in locis ubi linum non e strRatio sane postulat ut lino imponatur potius. Nam quid facerent signa aliis partibus impressaὶ Nihil tum claudendis testamenti tabulis profuissent Possent utique
eae tabulae reserati sine laesione signorum. Cur ergo resignari in jure dicuntur cum ape riuntur, si signa non tolluntur, ac ne violan
tur quidemὶ Sane & Cicero in epistolis ad Atticum , resignara epistolam dixit, quae ape ritur. Detrahi autem signum ex epistola
203쪽
cujus vincula soluta sunt, dixit Cornelius. Cur autem lex dicit, incisium a testatore testamentum pro non signato haberi lic nullo , si lino inciso nihilominus manebant signa salva p Accedit auctoritas Senatusconsulti quod allegavit Paulus in Titulo de lege Cornelia Testamentaria, ubi diserte habetur, Imposita stupra linum cerasigna imprimi. Inde est quod inciso lino & ablato, pro non signatis habentur tabulae, quia dum lino infixa adhaerent, sublato lino simul tolluntur
ac detrahuntur, aut turbantur, aut rum
puntur. Quam igitur differentiam statuis, o Marrucine, inter signacula Tabularum Testamenti & tabellarum quibus epistolae privatae scriptae suntὶ Si ullam ponis, cur id non explicasti λ Si nulla tibi fuisse videtur, quare non hoc ipsum plane significas 3 Ex tui Durandi sententia vis annulos appensos fuisse uni ex chordulis quibus ligabantur tabulae. Ergo illae chordulae dependebant. Sed ubi illae chordulae in epistolis veterum,
qui solius lini sive fili memineruntὶ Ubi appensio signorum Z Quod harum rerum vestigium in scriptis veterum extat 3 Lini ad obligandum , cerae ad obsignandum , aeque mmajoribus tabulis quales fuere testamentariae, dc in minoribus quales tabellae epistolares, ubique extat in monumentis Auctorum mentio. Per illud autem Senatus
204쪽
ANIMADV. HERALD. ΣΟΙ consultum cujus meminit Paulus in libro Sententiarum,& Suetonius in vita Neronis, aliquod remedium excogitatum fuit contra falsariorum artes, ratione lini primum tunc reperta in obligandis tabellis qua privatorum qua publicorum contractuum, quae antea erat inusitata, perforandi nempe tabulas ad medium & summum marginem , & per illud foramen triplex linum trajiciendi , cum olim simplici lino & sine ullo foramine circumligarentur omnes tabulae tam epistolares quam aliae quaecunque. Sed de his paulo post. Hic vero videris aliquod statuere discrimen inter obsignationes epistolarum de quibus ante egisti, & Testamentorum de quibus nunc agis. Dicis enim post expedita epistolarum signa , Sane annulis tantumsignabantur testamenta,ut catera instrumenta clausa. Ergo placet tibi annulis tantum signata fuisse testamenta, cum epistolae non tantum annulis sed etiam signis obsignarentur Sic enim tribus locis cum de epistolis signandis tractares, signis ct annulis eas obsignari dixisti. Numero x m. pag. vi. statim initio haec tua verba recognosce; Signis se annulis non minus credebant olim quam manui, maxime in privatis scriptis, veluti in epistolis. Paulo post pagina sequenti haec iterum tua verba sunt de iiDdem epistolis: Si manu sua non scribebant, se
205쪽
rem annulo suo se signo Obsignabant. Imo,stuliste , annulo suo tantum signabant, id est signa in cera faciebant. Paulo infra Num. XIV. de epistolis, annuis o signa dicis fidem eis fecisse. Nunc absoluta illa tractatione de annulis & signis epistolarum, hoc . Num. xvri. sic scribis, sane annulis tantum*gnabantur tessamenta. Ergo non annulis &signis simul, ut epistolae. Cur enim de epistolis signandis , signa & annulos junctim tam diligenter posuisti, hic vero de testamentis verba faciens, annulis tantum signata fuisse memorasὶ An& hoc ipsum ex tuo Durando hausisti, ubi dicit, in forma si
gnandorum testamentorum enarranda Ve
lut antiqua , quam solam unice probasti, unumquemque testium annulum vel Riι- Ium ad anum ex chordulis appendere solitum. Ergo cum annulus vel sigillum appendatur solum, non utrumque appensum videris i tellexisse in testamentis ut in epistolis, quas semper annulis δc signis fuisse obsignatas docuisti. Non cavillabor tamen ut soles, &.agnosco te aliud voluisse his verbis quae citavi, quod tamen aeque falsum & ridiculum ut illud, quod non nemo possit ex his quae posuisti intelligere. Sic igitur ais, Sane annulis tantum signabantur testamenta O catera instrumenta clausa eo quem dicit Paulus modo,nec
subscribebantur iis temporibus quibuι Rηa ma
206쪽
nam fiuniebant Si bene itaque mentem tuam
dementem capio, hic tuus sensus esse videtur; signata tantum annulis testamenta eo
tempore quo nondum subscribebantur &cum signa manum supplebant. Hoc igitur expendamus. Primum in his quale sit non
possum dicere quod dicis, testamenta ignabantur θ auia instrumenta clausa. An iam clausa signabantur Atqui putabam signari solita ut clauderentur; ita enim passim auctores annulo claudere & annulo signare pro eodem indifferenter usurpant. Sed haec parva sunt & insuper habenda in eo viro qui se vastitatem Juris immensam jactat e navigasse. Nunc nobis hanc fac gratiam, si digni ea sumus, ut nos doceas quando illud tempus fuerit quo signa in testamentis manum supplebant a te illud notari dices, cum testamenta non subscribebantur. Non dixisti quod praecipue erat notandum quando istud fuerit tempus quo non subscribebantur testamenta. Nam dum obscurum per obscurius explicas nec te nec nos extricas. Dicis eo ipso tempore quo testamenta non subscribebantur, dc quo signa manum supplebant, annulis tantomsignata fuisse eo modo quem indicat Paulus. Aliquam lucem jam in tuis verbis videmus quam ipsi fecimus, nam in tua mente nulla prorsus lux fuit cum haec scriberes. nulla
207쪽
ao SPE cIMEN CONFUT nulla harum rerum intelligentia. Quod faxo jam fatearis vel invitus, aut saltem id omnes homines videant, te quamlibet non fatente. Ad illud tempus veniamus quo Paulus scribit Amplissimum ordinem decrevisse testamenti tabulas & aliam quamcunque scripturam qua publici qua privati contractus eo modo signari quem ibi describit Paulus. Ergo eo tempore vult dupondius legulejus signa manum supplevisse in Testamentis faciendis& non subscripta tunc fuisse. Sed respondeat mihi,an nec scribebantur tunc manu testatorisὶ Si scribebantur, nonne tunc etiam manus fidem faciebat, haud sola signa 3 Quid requiris subscriptionem ubi tota scriptura chirographotestatoris constat λ Quis autem tibi dixit, o inficetum caput, eo tempore quo Senatus consultum illud conditum est, de quo Paulus ait, non subscribi solita testamenta 3 In titulo ad legem Corneliam testamentariam, quae & de falsis erat, hujus S. C. Paulus mentionem facit. Legis illius Auctor fuit Cornelius Sylla. Sed Senatusconsultumit. Iud sub Nerone demum factum esse Suetonius fide dignus auctor scribit. Ideo autem hujus S. C. cum ad legem Corneliam de falsis,sive testamentariam,scriberet Paulus , meminit, quia contra Falsarios factum
est, & quia genera omnia falsi, quorum non
208쪽
ANIMADV. HERALD. IO extabat nominatim mentio in lege Cornelia posterioribus Senatusconsultis , ad eam pertinere judicatum est & legis ejusdem poena teneri. Imo cum diserte ea lege
qui testamentum dolo viato resignavisset elerisset, quodνesignum adulterinum exsculpsisset, fecisset aut expressisset, falsi poenam incurreret; contra hujusmodi falsarios qui testamenta& alia instrumenta dolo malo resignabant&signa adulterina conficiebant, Neronis temporibus factum est illud Senatusconsultum, cujus meminit Paulus titulo ad legem Corneliam testamentariam. His positis nunc videamus ea testamenta de quibus intellexit decretum illud Senatus , dc quae ad eum modum lignanda praecepit ut verbis ejus continetur, utrum ad jus civile pertineant an ad praetorium Θ Non esse id
dubium respondebit homo noster, & jam
id scripsit. Praetorem cum mutata testamentorum forma jure civili introducta,
non aliud postulasse quam leptem Quiritum signa quae jure civili non erant neces.saria. De hoc an ita fuerit, postea viderimus. Nunc id agamus an verum sit, test menta eo modo signata fuisse quo narrat
Paulus, sed non subscripta, quia signa manum supplebant. Primum illud falsium est
signa tunc temporis manum supplevisse, cum tota jam tum scribi Testatoris manu solerenta
209쪽
dem locis, Obsignati testamenti. Suetonius in Augusto testamentum ejus signatum fuisse his verbis indicat: Testamentuin factum ab eo O duobus codicibus, depositumque apud virgines vestales cum tribus signatis aque voluminibvi protulerunt. Testamenta igitur temporibus Ciceronis& Augusti cum signarentur , non eo tamen modo signari solita constat, quo decrevit Amplissimus ordo sub Nerone. Sed cum aliter Ciceronis aevo obsignarentur, utrum ex praetorii an ex civilis juris forma signata fuisse dicemus 3 Ulpianus in Titulis. ex tribus quae cognita Romanis fuere test . menti faciendi generibus, unum sua aetate adhuc solum in usu fuisse scribit titulo de Testamentis , quod per as se libram appellatum est, duobus reliquis abolitis & antiquatis , quorum alterum calatis comitiis . alterum in proclisu dicebatur. Illu, inquit, duobus abolitis hodie solum in Uu est, quod per aso libram fit. id est, per emancipationem imaginariam. In eo genere testamenti, ut ibidem scribit, & notum est, libri pens adhibebatur, & familiae emptor,& non minus quam quinque testes cum quibus testamenti factio erat. Cum id genus Ulpiani seculo etiam tum in usu esset & quidem solum, quid dicemus de eo quod jure praetorio introductum est An non etiam tunc usitatum fuit Z Quid de Ciceronis aevo & Augusti
210쪽
aos SPECIMEN CONFvT. stiὶ An testamenta eo tempore signata ad
formam exigebantur praetorii juris p An ad civilis 3 Profecto si Ulpiani aevo testamen- ltum quod per aes & libram jure civili fiebat, in usu frequenti adhuc erat , & quidem
etiam solum, ut autumat ipse Vlpianus, multo magis de Ciceronis & Augusti temporibus hoc dici debet. QDd autem obsignatorum testamentorum meminit Cicero, dc
Augusti testamentum signatum fuisse tradit Suetonius, an ex eo argui debet ex juris prς torii praescripto fuisse confecta, quasi signa testium non essent necessaria in hoc genere Testamenti ὶ Ita quidem scriptum est in Institutis titulo de Testamentis ordinandis, non necessaria fuisse signa testium. Notandum dici non nccessaria, quod & ipsum haud scio an vere dictum sit a Triboniano. Certe imposita etiam ex iure civili Testamentis testium signa, non ex Edicto praetoris intro- ducta, persuadet mihi Vlpianus eodem Titulo de Testamentis, ubi docet in testamento quod per aes & libram fiebat duas res agi solitas, familia mancipationem nuncuparionem testamenti. Hanc autem in hunc modum factam scribit ; Tabulas testamenti restator tenens ita dicit, Hac ut in bis Tabulis cerisique scripta hunt ita duo, ita lego, ita testor, itaque vos Quirites testimonium perhibetote. Quae nuncupatio & testatis dicitur. Ex
