Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

quibus plane liquet tabulas etiam in hoc testandi modo conscriptas fuisse a Testatore: an non etiam signatas λ Hoc videntur innuere, quae dicebat testator coram testibus,

Hac ut in his Tabulis cerisique scripta siunt. Perceras plane intellexit exteriores quibus signa erant impressa. Et quas dicit S.C. apud Paulum idem interioribus servasse. Quintilianus cervi turbatas dixit de iisdem, quae Paulo sunt turbata signa. Non enim opus fuit deceris interioribus, quibus inductae erant illae tabulae, id intelligi, cum Tabularum appellatio id per se satis accipiendum esse insinuaret. Praetor igitur cum mancipationem non desideraret in ea testamenti faciendi forma, jure civili receptam, septem testium signa pro quinque exegit , cum jure civili quinque sufficerent, sed minus esse non possent. Caeterum ideo numerum septem signorum Sc testium esse voluit, quia in testamento quod per ars & libram fiebat,libri-pens &emptor familiae duorum etiam testiuio cum tenuere. Non etiam probamus quod dicit Advocatus, Pratorem abolim testamentorum forma jure civili introdusta aliam intro

duxisse ublatis iuris civilis imaginibus. Ex Edicto quidem Praetoris forma haec faciendorum testamentorum introducta est, quavseptem testibus contenta fuit, septemque

testium signis sine ulla mancipatione ima-O ginaria

212쪽

rao SPE cIMEN CONFu T. ginaria & nuncupatione; sed non haec mutatio ita processit ut Praetor. suo edicto eam instituerit, & antiquam jure civili receptam aboleverit. Nam cum Ulpiani aetate adhue vigeret, & tamen multo ante id tempus, ut Ciceronis aevo , praetorii testamenti ratio valeret, ex eo videtur per desuetudinem potius sensim exolevisse ; quod Praetores Edicto suo ea testamenta probarent, quae

nec mancipationem haberent nec nuncupationem , modo septem signis testium signata essent. Etenim cum jure civili irritum esset & nullum testamentum,quod non libripende adhibito & bonorum emptore celebratum esset, Praetor nihilominus scriptis haeredibus secundum tabulas bonorum possessionem dabat, quamvis testator nec mancipationem in eo fecisset nec nuncupationem, prout a jure civili desiderabatur, si testium septem signis esset signatum. Hoc clare docet Ulpianus his verbis Tit. Quomodo testamenta rumpantur. Si si*tem, inquit, gnis tentum signatum sit testamentum, licet jure cipiti ruptum ct irritum, Prator scriptis heredibus juxta tabulas bonorum possesesionem dabat, s testator 9 cipis Romanus, Osua

potestatis cum morereturfuit, qua bonorum posseρ- cum re id est effectu habetur, si nemo alius 3ure heres'. Cum igitur faveret Praetor ejus. modi testamentis quae moi ossis illas juris ci-- vilis

213쪽

vilis & imaginarias sollemnitates non haberent, & haeredibus hoc modo institutis bonorum possessionem secundum tabulas

daret, ea re paulatim exolevere juris civilis testationes, solaeque remanserunt quas jus honorarium eo quem dixi modo introduxerat. Constat tamen Ulpiani aetate Testamenti illud genus quod per aes & libram

fiebat in usu communi fuisse. Certum est etiam tabulas in eo genere testamenti confectas fuisse , 5 signatas; adeo ut incertum habeam utrum Testamenta qualia Cicero aetate sua obsignata meminit, & testamentum AugustiAnatum,ad Senatusconsultum illud Neronis tempore factum pertineant quo decretum est tabulas testamenti adhibitis testibus ita signari, ut in summa margine ad mediam partem perforatae triplici lino constringerentur, & impositae supra linum ceraesigna imprimerentur, & utrum ad jus Praetorium, an ad jus civile referri debeant. Nemo quippe me potest plene docere, an ad illud potius qua ad hoc referenda sint. Nam si cum Ulpianus ea scribebat, eae juris civilistellationes cum mancipatione & nuncupa tione pet aes & libram faciendae multo in usu erant, Neronis etiam imperio dc Augusti magis verisimile est fuisse concelebratas, & de his potius Senatus illud decretum factum quam de illis quae Praetor recipiebar, O 1 quam

214쪽

arx SPE cIMEN CONν vae quamvis propter defectum sollemnitatum jure civili essent irrita.

C A P. XXI. De voce subscriptio, quot modis olim acceptast, o quid proprie significarit. Nullas fuisse antiquitu. nudi nominis subscriptiones. Vnde illa in usum Θmorem venerint. Quando subscriptionea testium inter te lamentorum sollemnia adhibita sint. Alia multa notata eodempertinentia. Adseribere se Orannotare idem quodsubscribere is subsignare.

M Unc videndum de subscriptionibus testium Sc testatoris, quas ex constitutionibus Imperatorum in testamentis faciendis adhibitas tandem fuisse Tribonianus in institutis scripsit. Eas ad majorem fidem inventas hic dicit Tribonianus alter nostri temporis, si ve potius Turbonianus, quemadmodum se dixisse ait Num . praecedenti. At ibi de holographa epistolarum scriptura loquebatur non de sola subscriptione. Si paria voluit facere utrumque, nonne satis fuit si testamentum totum ma nu testatoris scriberetur ut epistola ZHas autem subscriptiones ait Salmasium valde tur

ba se, scisseque ut in legibus quibusdam ct aliis

scriptorum locis grassaretur miris exemplis, nec jam dejignis amplius laboraret, sied de subscriptioniblu, quas ad ea ipsa siecula retro trahebat, quibus igna pro manu erant, ut mox, inquit, videbimu3. Ergo

215쪽

id videbimus, & utrum Salinasium turbarint hae subscriptiones, an turbatas a Doctoribus Sc ab hoc nebulone turbatiores factas& minime intellectas, in liquido locaverit. Turbidae ipsae an liquidae res fuant, nullo habet disicrimine, & tempora vetusta

cum recentibus, utraque cum mediis misere confundit, dum dente Theonino arrodat quae non potest concoquere unice securus. Dicam primo vocem subscriptionis nullos hactenus.Juris Doctores assequutos fuisse quomodo & quo sensu antiqui qua Iurisconsulti, qua alii auctores eam usurparint, rumpantur licet ilia inscito Codro. Quod enim putarunt omnes eo vocabulo veteres subscriptionem dixisse pro nomine subjecto alicui scripto: certum est antiquo nulli omnino seripturae neque testamenta in riae, neque chirographariae, neque syngraphariae, neque epistolari, non publicae non privatae, nomina sua nuda subjicere, subsignare& subscribere solitos, ut nunc facimus. Nec igitur umquam siubscribere .in ea significatione posuerunt, pro nomen suum subjungere scripto praemisso. Falsum itaque quod in suis Lexicis interpretantur, Chirographum esse scripturam privatam manu

cujusique subsicriptam siubsignaramque. Scriptura

privata est cujusque manufacta. Falsum est

216쪽

.2I SPECIMEN CONFUT.mus Cujacius, subscriptiones criminum in- . de dictas interpretatur , quod accusator ederet libellum sua manu subscriptum contra eum quem reum peragere coram judice volebat. Et sic inscriptionem & subscriptionem eandem esse notat in Parat illis adleg. II. D. de accusationibus & inscriptionibus. Nec minus a veritate abest longe, quod volunt subscriptiones in antiqua con dendorum testamentorum formula, nihil aliud fuisse quam testium nuda nomina testationi in scripto praemissae subjecta ac suboscripta. Subscribere apud gentem olim rogatam nihil aliud fuit quam adscribere aliquid scriptioni jam praemissae , & post aliquam

scripturam. quae praecessit, aliam subjicere. Sic apud Ciceronem in epistolis,qui exemplo alienae Epistolae ad amicum misso aliquid de suo adscribit & subjicit, eidem exemplo siubsicribere ea dicitur quae adscribit. Sic enim lib. V m. Epist. VI. litteras tibi a L.

Domitio allatas ad x D. Kalendas Martii, earum

que exemplo subscripseram scripseramque. In Jure substriptiones principum dicuntur responsa eorum vel rescriptiones ad libellos supplices a praesentibus sibi oblatos. Subscriptio

rationum vocata est quam faciebat dominus , cum rationes a servo sibi oblatas perlegisset, examinasset, computasset & explorasset utrum imputationes bene an secus

factae

217쪽

factae essent & accepta recte relata, tum sua manu solebat adscribere verba quibus recte eas rationes sibi redditas testaretur. Subis scriptio in criminalibus non erat eadem cum inscriptione, ut perperam hactenus maxima pars doctorum credidit, sed tantum interest

discriminis inter inscriptionem & subscriptionem, quantum inter institutionem haeredis se substitutionem. Ut enim institutio primi est haeredis, substitutio autem quae post institutionem a testatore fieri solet, est secundi haredis appellatio, ut definivit Gajus, ita inscriptio prima de principalis est accusatoris, subscriptio autem ejus qui se socium & adjutorem praebet in accusando & peragendo Teo ., quia post inscriptionem libelli abaccusatore editi in eodem subscribit similiter, ad eumdem reum deferendum. Is cuius inscriptio est, suo nomine id agit; cujus subscriptio est, secundi loci est accusator, qui alterius voluntati in aliquo accusando inservit, tanquam accusatoris primarii adjutor, quem Abscriptorem appellatum esse notavit Asconius. Libellorum inscriptionis haec erat conceptio, ut inleg. H. habetur D. de inscriptionibus & accusationibus. Apud illum natorem Lucius Titivi prou est seMariam lege Iulia de adulterio ream deferre. Consulem & diem debebat adnotare. Subscrip tionis vero talis in eodem libello , inscrip

218쪽

hic SpEcIMEN CONFUT.tioni subjectet. Apud illum Pratorem,G in Sempronius similiter professus est se eandem infa- viam lege de adulteris ream deferre. Hinc illae loquutiones per tralationem ductae, subscribere alterius voto, irae, sententiae. Hanc porro differentiam inscriptionis & subscriptionis recte his verbis exposuit auctor vitae Pomponii Attici sive is Cornelius est Nepos, sive alius: Neminem suo nomine neque subscribens accusavit. Hoc est neque inscrip tionem contra quenquam edidit criminis, neq; subscriptionem. Desinant igitur posthac Doctorculi majorum gentium Doctoribus subscribere,dum subscriptio nem in crimen interpretantur inscriptionem. Quocunque porro modo subscriptio diceretur aut fieret, Dum quam nudum nomen subscribentis suppositum habuit, sed semper aliquot aut plurium verborum adnotationem. Impe Tatores tam Orientis quam Occidentis Constantini Magni successores rescriptis &constitutionibus suis ita subscribere solebant; ct manu divina, DIVINITAS TE

SERUET PERMULTOS ANNOS.

Aut hoc modo: Et manu divissa , OPTA

vero sua non subscribebant. Quaestor subscriptioni illi Principis suam subscribebar, ad hunc modum , Qitiestor o legi, diemque addebat, ut & ipse Imperator . Nulli

219쪽

Nulla cum subscriptione sigilli appositio vel appensio, ut postea invaluit sub infimi Imperii Constantinopolitani Caesaribus. Hi autem ita subscribere soliti, M Xυ

hanc subscriptionem sigillum serico filo

purpureo pendens apponebatur ad firmandam fidem rescripti. Quod a barbaris gentibus quae Europam occuparunt, introd chum infra docebimus. Pro illis quae subinscribebat Quaestor in antiquis constitutio . nibus, QVAEsTOR LEGI, nomine ip sius Quaestolis apposito, in istis Graecis scribi solebat, Mae ἔλογοθλτου ζ θομου, ζ ἀγηο- λοδωρητου Mιχ λ. Et pro illis Latinis veterum rescriptorum DATA SUBSCOPTA,

ista in Graecis ac recentioribus ponebantur, iamλυλ μ ι Ιουλίω ἰνAκIων τε ρ ς. In Occidente autem sub regibus Gotthis nomen regis solum subscribebatur, & quidem non integris litteris ac totis expressum, sed monogrammate, eo prorsus modo, quo non solum nomina propria antiqui notarii scribere consueverant, sed etiam quaecunque vocabula , quae notis excipiebantur. Nam priores litteras vocis implexas & connexas invicem signabant cum punctis aliquot. Ita tum nomen suum Reges in Italia subscribebant, una quasi littera sive μο

220쪽

ill SPE cIMEN CONFUT. 3, quod litteris paucis & nomine adumbratum erat vel 'figuratum. Exempli gratia. Theodorici nomen quattuor tantum

litteris constabat, ut ex his Anonymi liquet quem sub finem Ammiani Doctissimus Valesius edidit, Rre, inquit, Theodoricin istiteratus erat, O scobbruto sensis, ut in decem annos regni sui quattuor litteria subsiriptionis Edicti flui nullatenus discere potuisset. de qua lamina auream jussi interasilem seri, quattuor litteras regis habentem,

unde ut si subscribere voluisset posita lamina super

chartam per eam pennam duceret O bubscriptis ejus tantum νideretur. Ita per illa secula Francorum reges subscribebant,& Papae ipsi nominis sui monogrammate aliquot litteris implicatis & connexis notato, ut alibi pluribus ostendam. Ab illis barbaris fluxit ea

consuetudo passim per totam Europam pO- 'stea recepta, qua non solum privati omnes Epistolis& contractibus nomen suum nudusubscribunt, sed etiam reges diplomatis&resicriptis.Quod apud Romanos numquam in more fuit. Subscriptiones testium intestamentis non paucioribus verbis erant conceptae quam his, Ego Lucius Titius Gaii

Sempronii testamnium subscripsi. Has testium

porro subscriptiones a principum Constitutionibus manasse tradit Tribonianus in Institutis. Sed quaeritur quis C siarum eas instituerit & quo tempore id institutum fue

SEARCH

MENU NAVIGATION