Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ibilunisi pertuse, nempe uno foramine. Nam ii itia voluisset , id exprimendum numero fuit. Sed sequitur apud Suetonium, ac ter Iino perforamina trajecto. ergo tria foramina. Nihil minus. Sed intelligit duo foramina in duabus tabulis facta. Duplices enim illae tabulae fuere ac δίρυχοι & quidem ligneae. Cum igitur perforandet essent, duo omnino foramina facienda fuere in singulis tabulis sive σ-Aοις unum. Inde est quod

Tabula dicuntur numero plurali, non sin- '. gulari tabula, quae una est Pone non

. duplices, sed triplices & quincuplices fuis

se ut fuere, si perforantur in eodem loco, totidem quidem foramina existunt quot sunt tabulae, sed junctarum tamen invicem unum erit foramen per quod linum triplex trajicietur, vel unum linum ter.

C A P. XXIII. Correctio Salmasii defensa qua aliquot locis partis . auctorum Classicorum, partim iuris,subsignare reposuitpro signare. Signare latinum non e seprosub signare, vel subscribere, neque apud Iurisconsultos usquam reperiri, nisi eum vitio. Veterem fuisse morem subscribendi in Testamentis. Non potui se rectes diceresesignasse eum subseriberent, quia id nondum feeerant , pos subscriptionem nimirum faciendum. Α'λογία ct imperitia Heraui passim

notata.

Oveamus hinc pedem ad alia portenta 8 monstrosae inscitiae profliganda, quae

P 3 nulla

232쪽

Mo Spaci MEN CONFUM nulla hostia procurari possent, quam asini immolatione Lampsacio Deo. Cum Salmasius non videret quomodo fieri posset, ut qui signaverant testamentum, possent in subscribendo dicere se signasse, quod ex quibusdam locis apparet, ideo ea illi si specta falsi visi sent,signare in illis locissubsignare substituendum conjecit. Quod veritatis est: adeo indubitatae, ut nihil opponi contra possit nisi futile & nugatorium, summam juris ac moris veteris ignorantiam redolens. Signare illis saeculis Iurisconsultorum non aliud significat quam sigillare vel signa cerae ad obsignandas tabulas imponere. Subsignare vero idem omnino est quod subscribere. Hoc verbi subrogati debuit pro gnare in illis auctorum &jurisprudentium locis, ubi non de signaculis agebatur testium, sed de stubscriptione tantum. Animal hoc nostrum Arcadicum ait hoc de ipsis seculis dici quibus testes nondum flubscribebant. Ain' tu imperitiae prostibulum Nondum testes subscribebant cum scripsit Paulus eaqua: leguntur leg. penult. D. Qui Testamenta, Singulos testes qui in testamento adhibentur,proprio chirographo adnotare convenit, quis oc in testamentum signaverit 3 Nonne is eadem aetate vixit cum Ulpiano cujus legem paulo ante citasti ex eodem Digestorum Tir. XXV,

m frobares tum necessaria fuisse in testa-

233쪽

ANIMADV. HERALD. 232

mentis testium subscriptiones 3 Credisne aliud hac lege dicere Paulum, quam illa Uupianum An aliud apud hunc adscribere nomen suum, quam apud illum adnotare quiso cujus testamentum gnaverite Hoc est,suum Ec testatoris nomen adscribere. Signare a tem in hac lege Pauli non potest aliter acciripi quam pro subscribere. Stultum quippe esset atque etiam falsum, ut quis in subscribendo testis diceret se testamentum Semis pronii signasse quod nondum erat signatum quod ultimum fuit in testamentorum confectiona. Atqui signare eo saeculo numquam lectum est pro subscribere vel subsignare. Nihil respondisti ad id quod Salm sius notavit,Basilicorum interpretes eam lege ita Graece reddidisse ut constet eos signare ibi aecepisse pro subscribere vel subsignare.

Nec sisne aliter potuerant. Non enim pos. sunt verba legis altu sensum recipere. At puto eos juris fuisse intelligentiores quam centum Heraldos, id est centum advocatos qui singuli non plus scientiae injure obtinerent quam unus ille asinus Heraldi cute circumtectus. Verba Βααλικω, interpretum haec sunt, quibus eam Pauli legem in Graecum

Cut haec dissimulanter praeterii stii Cui illos Graecos ante cetares nouar

P ripuisti

234쪽

i3i fraci MEN Co NpvT sipuisti proscindendos quod male sic verba Latina legis verterint & pessime intellexerint ejus mentem . Aut enimsignare in ve

bis legis id significat quod eo tempore certum est significasse, aut peccarunt illi interpretes qui pro subsignare vel subscribere a ceperunt. Si non illi errarunt, flagitium est in lectione vulgata, aut tibi ostendendum estsignare illo saeculo solitum usurpari pro'

subscribere. Si non potes hoc ostendere,ium fatearis oportet vitium esse in scriptura vulgari , & perperam legi, quis o cujus testamen-rum gnarerit pro subsignaverit: Testes autem in Testamentis subscribendis non fecisse ullam obsignandi mentionem patet ex Testamento Gregorii Nazianzeni, in quo testes ita subscripserunt sicut jam observatum Sahnasio; Α'μφιλοχι γ Nn σκοπροὐ

qui sex similiter subscribunt, re se sua manu subscribere testantur, & rogatos a te statore. Hi sunt optimus . Theodosius Τheodulus, Ilarius , Themistius, Cledonius, omnes Episcopi praeter Cledonium qui presbyter erat. Septimus fuit Amphilochius qui primus subscripsit. Ipseetestator

Gregorius perlecto testamento suo& omnibus quae in eo continebantur approbatis .

235쪽

ANIMADV. HERALD 233 etiam sua manu subscripsit, & id professus

μοι μέ οις in εχ eueμ' , 'in aevo αὐάω κελCω oti βουλοκρ . Formula illa est testamenti secundum leges Romanas planὸnisti ex norma quam praescripsit lex Theodosii xxi. Cod. de Testamentis. Quae Testamentorum forma longe antequam illa lex fuerit promulgata obtinuit in Imperio Romano. Quod enim testes qui in eo testamento subscripserunt, nomen suum adscribunt & testatoris ipsius, seque sua manu id facere profitentur, consentaneum est plane verbis legis penult. D. Qui Testamen ta, Singulos testos qui in testamenta adhibentur, proprio Chirographo adnotare conpenit quis cujus testamentum gnaverit. Nam proprio chirographo χ eu i Aue vel ἰλοχείρως, ut verterunt Graeci Basilicorum interpretes, qui δυgnaverit ibi acceperunt pro Gmκας ν. Nec aliter debuerunt. Apparet enim ex eo testamento Gregorii testes a testatore adhibitos nullam facere mentionem solitos obsignandi,id est sigillandi,testamenti dum subscriberent, sed solum hoc professissesse, se

propria manu adscribere nomen suum ac

testatoris ipsius. Et ridiculum plane fuisset& falsum commisissent, si tunc declarassent

236쪽

r34 SPE cxMEN CONEVT.se obsignasse vel sigillasse testamentum quod post subscriptiones erat lino obligandum & signis supra linu impressis claudendum. Hic enim ultimus actus fuit testamenti conficiendi, ut paulo post dicam.Si testes in subserib do adfirmassent se &testamentum signasse, nihil opus fuisset post mortem

testatoris cum aperiendae erant tabula testamenti, eosdem testes qui signaverant co venire & signa sua recognoscere ; cu vel eorum testimonium adscriptum de obsignato a se testamento suffecisset. Non conveniebant ad subscriptiones suas recognoscendas qua propria manu adscribebant se subseripsisse. Si idem fecissent de subsignatura, nec necessarium fuisset eos adesse ad agnoscenda signa,aut si venire non possent, mitti ad eos tabulas ubi ipsi e ssent,uti agnoscerent: ut est in leg. Vii. D. Testamenta.Cum Praetor coingebat signatores convenire & sigilla sua reis cognoscere, si non agnoscerent, debebant negare se signasse,ut habetur leg. I v.& v.D. de eodem, Cum ab initio aperiunda 'nt tabulariatoris id clorum est ut cogat signatores conve

gnasse. Publice enim expedit suprema hominum 1udicia exitum habere. Ex quibus verbis luce meridiana clarius est non solitos testes in subscriptionibus signati a se testamenti meminiise, quomodo enim qui manu sua id

237쪽

A NIMBA V. HBRA L D. 20 declarasset, id negare postea potuisset Cujus vero manus non comparuisset in subsemptione,& quino adscripsisset in testamento se illud signasse,quo jure potuit cogi ut con veniret ad agnoscendum suum signum Heteme Glossaria non docuerunt,nec Gl OR in

Ptorum magistroru, sed ipse juris disciplina

ει testamentoru faciendorum antiqua ratio

indoctis Doctoribus ignorata.Igitur in lege illa pen, D. rui testamenta,aut ignare posituest pro subsignare, aut vitiose ita scriptum, eum subsignaνerit scripsisset Iurisconsultus. iCerte id pro antecessores Graeci interpretati sunt. Atqui certum est nec in re pro subsignare umquam usurpatum illius aevi Iurisconsultis,nec seu gnare pro signare. Recte itaque reprehensum constat Dionysium Gothosredum a Salmasio, praecept rem a discipulo suo,quod ad eam legem no laverit ; Hinc colligere Balaum Asriptionem non posse alteri committi,ne quidem notario:alieno

tamen annulosiu gnare nos posse. Vbi planum est*bsignare pro signare posuisse. Quod se. tetur ipse rabula his verbis ; Certe, inquit, subsigηare dixit eo loco pir doctissimiu pro signare. Non potuit id ferre Salma ι θ Doctorem fluum castigarit. Et merito quidem ille hoc non potuit serre. duid tu ad haec λ An defende re Cothofredum instituisti 3 Andocuisti reperiri apud auctores , dc usitatum veteribus' . fuisse

238쪽

Fuisse subsignare pro signare Si non pocruisti id ostendere, si nec fecisti, cur tibi

placuit in Titulorum Laterculo prima fronte operis tui vulgato haec verba ponere, Dio-vsius Gothostedus a Salmagis temere reprehensius. Has phaleras scilicet populo dedisti,nec veritus es cum in frontispicio mentitus esses, in ipso opere mendacii revinci. Nullum enim vestigium in hoc ipso Numero reliquisti temerariae illius reprehensionis. Si temere reprehensus est Gothostedus a Salm sio eo nomino , quod subsignare posuisset pro signare. Ergo recte ille sic usurpavit,ergo subsignare veteribus in ea notione frequentatum est pro sigillare vel obsignare.Si temere& nullo jure reprehensum Gothostedu pro bare intenderas, debuisti hoc nos docere. Si sentiebas & sciebas hoc a te non posse praestari, cur temere reprehensum arguebas Ohomo nequa l Nihil enim nunc possum gravius quidquam aut verius, quod in te conveniat , dicere. Gothostedus in illa ipse adnotatione institutorum locum citavit ubi

non subsignare scriptum est , ' sed signare , quod & Theophilus Graece reddidit.γζήν. Nunc etiam nobis dicas oportet, si Ag νerit perperam scriptum non est in ea lege, an tu possis ullo veterum testimonio vel Jurisconsultorum vel aliorum auctorum

probare, ignare idem esse quod subscribere.

239쪽

si pro σφαγ Πν accipi debere contendas,

tum tuum erit nos facere ut sciamus an haec formula fuerit testamentoru subscriptioni , ut in ea testes profiterentur se testamentum

sigillasse sive signasse. Ergo in eo testamen to Gregorii Nazianzeni pro illis verbis, quibus testes in subscribendo eo usi sunt, Mur debuerunt ponere εσφeF-γ- χ ρλ εμῆ. Hoc modo eadem subscriptio fuisset cum obsignatione. Cum autem in .

praedicta lege penult. solum signandi verbum positum reperiatur, quid fiet substriptioni Nam singulos testes dicit, qui in testamento

adhibentur,adnuare debere quis θι in testamen- γtum signarerit. Hoc ergo sussiciebat ut testarentur in subscriptione se signasse testamenistum. Hoc erat pro subscriptione ipsa p Cur ergo leg.xxri eodem , requiritur ut testes nomen suum adscribant & sgnentὶVtrumque ergo debebant facere,& subscribere & signare. Immo etiam videtur ex lege illa colligi posse magis necessariam tum fuisse subisscriptionem quam obsignationem. Pro- nunciat enim prius ea lege Jurisconsultus, si quis ex testibus nomen suum non adscripserit&signaverit, pro eo esse ac si adhibitus non fuisset. Deinde quaerit, si, ut multi tunc faciebant, adscripserit se, non tamen

signaverit, quid dicendum sit. Respondet, adhuc idem dicendum. EI quibus liquet vi- , iam

240쪽

sam tunc quadante nus magis necessariam subscriptionem quam obsignationem, cum multi hoc moIe uterentur, ut subscriberent non signarent. Nam & in testamentis quae ex juris civilis praescripto fiebant, nonne-eessaria fuisse signa tradi sustinianus. Cum dieit non necessaria fuisse, non negat adhibita etiam a nonnullis solita. Prietor autem qui septem testium signacula requisivit, id tantum probavit in defectu aliarum sollemnitatum juris civilis. Dum enim septem testium signis esset obsignatum testamenin tum , caeteris solemnibus juris civilis neglectis, possessionem bonorum se secundum tabulas daturum scriptis haeredibus edixit. Hoc etiam facere videtur pro necessitate

majore subscriptionu quam obsignationis. quia si subscriptiones essent deletae & legi

non possent, testamentum non valebat: si autem linum incisum aut signa ablata fue- Iint , modo ex alia causa id contigerit quam ex fasto testatoris, durante testamento,hae redes scripti ad haereditatem vocabantur, ut est inleg. penuit. Cod. de Testamentis. Denique eum testator etiam subscribere deberet testamento suo , εο hoc ipsum declarare, aeque ac testes ipsi, numquid & eum

oportuit in subscriptione profiteri se non solum subscripsisse, sed etiam sigillasse testamentum Ita sane debuit. si quidem ve-Tum

SEARCH

MENU NAVIGATION