장음표시 사용
221쪽
xit. Quod ad ipsum verbum attinet subsio xionis aut subscribendi, non legitur in Digestis.
Duo tantum loci habentur quibus mentio extet non quidem subscribendi testamenti a testibus, sed nominis adseribendi, aut proprii chirographi adnotandi, quis & cujus testamentum subsignaret. Priot locus est lesex XII D.qui testamenta. quae verba sunt Uipiant in lib. xxx Ix ad Edictum: Si quis, inquit, ex testiἷvi nomen fluum non asscripserit, v
rumtamenRηaνerit, pro eo est atques adhibitus non est. Etsi, ut multifaciunt, adsicripsierit se,non
tamen signaverit, adhuc idem dicemus. Hic plane dicit, multos tunc temporis testes intestamentis adhibitos se adscribere tantum solitos, non etiam signare. Alii signabant
tantum testamentum, non etiam nomen
suum adscribebant. Vtrumque requirit Jurisconsultus , ut & testes nomen siIum adscribant & signent. Ex constitutione aliqua Principis id sancitum esse non dicit. Nec sane verisimile est, cum addat de his testibus qui se adscriberent non tamen signarent
multos tunc temporis id facere consuetos. Quibus ostendit vererem fuisse morem, ut testes se adscriberent non ab aliqua tum n
per sancita Caesaris lege. Quod si ulla extitisset , non potuisset esse antiquioris quam Antonini Pii. No enim anterioris Principis constitutio in codice Justiniani relata extat. QuI
222쪽
zio SPE IMAN CONFU T. Qui vitam ejus scripserunt, nihil tale ab eo
de ordinandis testamentis constitutum me morant usque ad Alexandrum Mammeae,
sub quo vixere Ulpianus & Paulus. Nullam autem ab eo principe editam ejusmodi conis stitutionem, ipse Ulpianus illis quae citavimus verbis, significat. Quod adscribere fle, aut nomen sivum Ulpianus in ea lege dixit, hoc Paulo leg. penult. D. eodem, adnotarepro prio chirographo quis o cuyus testammtumsignaverat. Sic enim ait: Singulos testes qui in testamento adhibentur, proprio chirographo adnotare conpenit, quis se cujus testamentum signaverit. De verbo subscribendi controversiam hic non facio, cum is qui subscribit aliquid scripto, id etiam adscribere dicatur; nam & idem Paulus leg. x x x I x de verborum significatione asscriptionem videtur posuisse pro subscriptione, his verbis, Subsignatum dicitur quod ab aliquo bubscriptum est, nam veteres Aub- . signationis verbo pro adsicriptione uti solebant. Ex quibus liquet, .ubscribere, adscribere Osu gnare idem significare. De eo tamen loco Pauli nos adhuc infra. Post Constantinum Absicribendi vocabula & siubscriptionis ita in usu esse coeperunt, ut numquam aliter loquuti sint auctores. Quinimo &βbscriptores dicti sunt qui prioribus Latinitatis seculis obsignatores &signatores vocabantur, testes nempe qui ad subscribendum & lignandum te
223쪽
ANIMADV. HERA LD; xii. statuentum adhibebantur. Plures sunt leges in Digestis quae signatores nominant:&praeterea multi classici auctores ut Salustius, Cicero, Valerius Maximus, Tacitus, Suetonius, alii. Quod signatores autem vocen tur absolute, ex eo quis posset arguere sis gnata tantum illis temporibus a testibus fuisse testamenta, non tamen subscripta. Quod tamen aliter se habet. Nam & Ulpianus & Paulus ita nominarunt, qui tamen subscribendi a testibus testamenti mentio
nem faciunt. Sic enim vocantur leg. m. D. de tabulis exhibendis. Item leg. IX. VI. VII. D. Testamenta. Eodem argumento pro
hari posset non signari solita cumsubscriptores appellati sunt testes, qui antea signatores
dicebantur. Ita sane Anianus vocat ad Pauli sentent. l. m.Tit. Iv. Inter reliquos subscriptiores qui ad testamentu adhibentur, potest ct ipse qui latine nescit adhiberi. Paulus simpliciter dixerat , Ex his qui ad testamentum testes adhibentur. Cum haec ita sint, frustra tamen quaesitum existimo a doctis quo tempore aut a quo primum Principe testium subscriptio introducta sit, cum certum habeam constitutiones illas emendatiores & sacras, ex quarum
Observatione flubscriptiones testatoris is testium adhibentur , ut diserte habetur in i astitutis
Tit. de Testamentis ordinandis, de codice
intelligi debere. Quod miror non fuisse
224쪽
animadversum a tot Iurisconsultis qui in lo-
eum illum Institutionum Notas aut commentarios scripserunt. Non enim una aliqua constitutio Imperatoris intelligenda est, sed corpus sive codex constitutionum quo sancitum est, non solum subscriptiones testium, sed etiam ipsius testatoris esse neces.sariam intestamentis faciendis. Ita quippe Theodosio constitutum leg. xxT. Cod. de Testamentis. Sic idem Iustinianus Tit. se quente de Testamento militari peranteriores leges Digesta intellexit, ut observatum esta Cujacio, per constitutionem Principum, Codicem , ubi de castrensi peculio & quasi
castrensi agit.Certum quidem est anterioribus legibus testium adscriptionem, ut ibi vocatur, &adnotationem in usu fuisse, sed eum alii testium ex more se adscriberent, qui non signarent, alii signarent testamenta qui suum nomen non adscriberent; Constitutione illa Theodosii, qua in suum codicem retulit Justinianus, statutum est ut non solum testium subscriptiones , sed etiam testatoris ipsius necessario essent adhibendae. Antiquam tamen illam fuisse testium subsignationem vel locus Suetonii in Nerone indicat quem mox explicabimus. Eamque etiam longe antiquis imam afferunt de
jure etiam Civili receptam, quae supra diximus. Nam qui putant nec obsignationem
225쪽
A N 1 M A D v. H E R A L D. 113 nee subscriptionem neque item scripturam jure civili, quo per aes dc libram testamen istum fiebati fuisse necessariam, longe errant mea quidem sententia. De obsignatione constat ex verbis Ulpiani cum formam explicat testamenti faciendi per aes dc libram, ubi scribit testatorem tabulas testamenti tenentem ita dixisse, Hac ut in his Tabulis ce-
risique scripta siunt. Quae omnino indicant obsignatas eas fuisse tabulas. Nam cerae ibi sunt exteriores quibus signa imprimebantur ; Et cum testibus praesentibus diceretur, Itaque vos Quirites testimoniumperhibetote. Quae testatio dc nuncupatio , inquit Ulpianus, vocabatur. Ex quibus etiam probabile est testes illos quos faciebat testator dc quos rogabat ut testimonium perhiberent, adscripsisse nome suum tabulis. Certe ex loco Suetonii colligere estu onge ante Neronis primcipatum hunc etiam morem tenuisse, ut te
stes subsignarent testamentum. Nihil enim illo Senatusconsulto novatum est ab antiquo jure nisi quod constitutum est ut primae
duae cerae vacuae subsignaturis ostendere nistur. Subsignabant ergo etiam antea testes.
Sed nec obsignatio testium ex Edicto praetoris introdaista est, sed a jure civili,cum certum sit nuncupationem quae eo jure fiebar, nec sine scriptura fuisse, nec sine obsigna tione, nec testium subsignatione. Et cum
226쪽
ax SPE cIMEN CONFVT. meminit Cicero I i I. Verrina, tabularum testamenti obsignatarum e lege, non intelligit legem Corneliam. Non enim illa inistroduxit obsignare testamenta, sed tantum poenam sanxit in eos qui testamentum dolo malo resignarisset. Ex quo clarum est ante illam legem testamenta obsignari solita. Non enim poenam falsi in eos constituisset qui testamenta dolo malo resignassent, situm obsignata non fuissent. Sed constitutiones principum medii Imperii ad plenum confirmarunt testium subscriptiones, cum antea multi testes, teste etiam Ulpiano , se adscriberent in testamentis, qui tamen ea non signarent. Atque haec hadhenus de subscriptionibus, quae noster Asinus nescivit, nec grandiores eo muli, quibus sua delitia audio eum recitasse.
C A P. XIII. Suetonii locus de tabulis te ramenti ex Senatus decreis raperforandis, ct triplici lino trajiciendis is confringendis , explicatus. Non triplex foramen , se unum in illis tabulis tum factum. Delirantis He
TIT sciremus quantus sit Jurisconsultus,
. & quantum versatus in omniaratiquitante juris & litteraturae, ita nobis ogganire incipit. Cumsignis, inquit, Olim adνersuasalsa- risi parum mutum esset , Suetonivi sub Nerone pris
227쪽
A N I M A D V. H.E R A L D . 22s primum repertum scribit, ne nisipertusa ac ter lino per foramina trajecto obsignarentur. Deinde haec statim subiicit.Dicit,primum re- , pertum, nempe ab amplissimo ordine, ut dicit Paulus. Mira certe &'nova hic DO- .ctor pistrini nos docet. Et cui non canta tus hic Hylas 3 Nonne & hoc ipsum Salmasius notaverat λ Sed quae sequuntur ipsius Propria sunt, non aliena. Ne quis credat ab alio furatum esse. Non solum testamenta, sed θ citeri contractus ita signabantur, qui mos diu duraνit O ad nostra pene tempora , ita ut non paucos contractus ita signatos viderim ud, quorum nonnullis signatorum sigilla appensa adhuc extabant, quadam prosin integra. Non mehercule montes auri meream ut a te haec ita scrip ta viderem. Vbi sunt qui negant te intellexis se quomodo veteres testamenta suasignarent e Unus repertus es hoc seculo qui hoc arcanum hactenus clausum & conditum nobis aperires. Bene tibi sit, ita bonus vir es & bene doctus. Ergo in illis contractibus quos vidisti cum sigillis appensis, videre te putasti imaginem expressam testamentorum veterum quomodo olim obsignari solebant Scilicet hoc etiam deprehendisti in verbis Senatusconsulti quod Paulus produxit. Vis enim sine dubio cerae supra linum quo constringebantur testamenti tabulae impositae, signa impressa tibi P visa
228쪽
11s SPE cIMEN CONFUT visa sunt eadem esse eum sigillis illis appensis quae notasti in contractibus. Illi etiam contractus quos vidisti, scripti erant in tabulis ceratis , ut illae tabulae publicae privaraeque de quibus ordo amplissimus
hoc decernebat. Fortasse & perforatae erane illae membranae quae in manus tuas Vene
runt , & per illa foramina triplex silum trajectum : Sigilla etiam quae appensa ibi
visebantur , annulo aliquo signaturio dein digito gestari solito impressa fuere.Nonne & in illis contractibus duae primae cerae tibi apparuerunt, quibus nomen inscriptum erat testatoris, ut narrat ibi Suetonius' Quod ais morem illum diu durasse & adnoltra pene tempora perlatum,in ceratis ni- mirum tabulis scribendi, lino eas constringendi triplici, supra linum cerae impositae signa imprimendi; an hoc voluisti ὶ Justiniano imperante , mos quidem ille viguit in Romano Imperio , lino constringendi tabulas & supra linum signa imprimendi,
quamvis nullae tum tabulae ceratae in usu fuerunt, sed solae chartae vel membranae. Sed in aliis locis Europae, quos Franci,GOt thi, Vandali aliique barbari tenuere, alia forma obtinuit,ut insta dicam. Membranatum sub Justiniano & chartarum ad contractus & instrumenta omnis generis conficienda usum fuisse, nemo est paulo peritior
229쪽
ANIMADU. HERALD. 22 Tqui nesciat. Vnde & ipse sanxit Novell.xxxv ut Tabelliones non scriberent intumenta in aliis chartis quam in his qua pratocolla habent. Tempore autem Neronis tam instrumentis scri hendis quam aliis contractuum instrumentis, imo & epistolis, quae missi tarentur non
longe, non membranae, non chartae serviebant, sed solae tabulae & tabellulae cera inductae, in quibus stilo ferreo exarabantur litterae. De Sigillis autem appensis nos paulo post, quae errore plusquam puerili grandis natu asinus& delirum pecus cum lagnis annulo factis & cerae impositae lino quostri me colligataeque erant tabulae impressis confundit. Dicis porro quaerere Salmasiuni
mina ferent , ut totidem una trajicerentur, quibus conmingebantur tabula, ac putarest unicum tantum fuisse foramen per quod ter imum trajiceretur. Modeste sic illum respondere gratularis,& velles ut ita semper. Gratias pro illo ago
quantum possum maximas. Tu etiam hic valde moderate agis. Non noveram nostrum tam clementem. Sed ais tamen in
ea te longe falli Salmatam , ut apparebit. Pace tua dixerim, nondum hoc mihi apparuit. Nec in isto libro quicquam ea de re dixisti. An quia numero sequente ex Durando ne scio quas nugas de chordulis & foraminibus in charta vel membrana plicata factis
230쪽
1 SpEcIMEN CONFUT. deblaterasti, ideo te satis evidenter probaΩse existi mas non unum foramen, sed tria in tabulis testamenti fieri constituisse Amplissimum ordinem λ Non ero tam modestus ut Salmasius tunc fuit , & dicam asseveranister, pecuina stoliditate praeditum illum esse oportere qui aliter verba Suetonii & Pauli
interpretetur quam de uno foramine. In
Pauli verbis sic habetur , Amplissimus ordo decrepit eas tabulas qua publici veI privati contractus scripturam continent, adhibitis testibus ito- gnari, ut in summa margine ad mediam partem perforata triplici lina constringantur. Pei foratas dicit, id est semel & uno foramine non triinplici. Quis enim aliter posset accipere 3Nam si de terno intellexisset, an cuiquam dubium est quin dicturus fuisset,ut tabula ter perforata triplici lino constringantur Praeterea quod scriptum est de triplici lino, per unum foramen
triplex illud linum trajectum fuisse facile colligitur. Alias scripsisset trina lina per tria
foramina esse trajicienda. Postremo si tria foramina in tabulis fieri voluisset Senatus, ita ea digessisset u numin summo tabularu, alterum in medio, tertium in imo faciendum decerneret. Nunc cum statuerit ad mediam partem perforatas fieri in summa margine partis mediet de uno foramine accipi debere
nemo non videat. Denique Suetonii verba non aliam mentem induere possunt, ne rabula ν
