Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ANIMADV. HERALD. 2 9selibere usurpat ex testamento Coro cottae liquet, dc ex locis illis auctorum quae citavimus, in quibus signum pro cognomine, &signare pro cognominare ponitur.

C A P. XXV. Subsignare non esse vetus verbum nec iuris pontificii pro subscribere , sed Iurisconsultis Pandectarum etiam usurpatum. Subscribi prius quam signari more ct jure Romanosolita rectamenta , ct muti

sis adprobatum rationibus contra Beraldi insanam hariolationem.

Vna Salmasius notasset, testes qui sub- - scribebant non potuisse tunc dicere se testamentum obsignasse cum subscriberent, quia nondum erat signatum, nec in illa tabularum parte signa imprimebantur. Nam tum cum omnes testessu cripsissent, cum tabulae testamenti lino ter circumducto obligatae estent, supra illud linum positae cerae

imprimi solebant signa. Non igitur poterant profiteri se obsignasse, qui nondum obsignaverant, quum subscribebant: salsum quippe scripsisset. Quid contra haec oblatret

Anubis Foraneus, operet pretium est cognoscere. Duo, inquit, scire debuit Salmasius. Primum, verbum sub ignare vetus esse & ob

soletu. Deinde, eo aevo quo testamenta a re

statore &testibus subscribi oportuit, signata prius,deinde subscripta a testibus tostamera. Haec sunt dictata magni Ludi magistri, quae si puer olim lub eo in schola excepisset

252쪽

aso SPE cIMEN CONFUT. Salmasius, postea grandiori dediscenda suis. sent quiet tunc didicisset. In primo ex his magnam Magister pedaneus imperitiam litteraturae prodit, in altero profundam juris, quod nunc eum exercet, inscitiam. Ad primum quod attinet, obsoletum & vetus verbum esse perperam sibi finxit. Nec locus Pauli quem allegat, id adstruit, imo contrarium ex ipso colligere est. Nec enim verisimile est antiquata & obsoleta juris vocabula ibi exposuisse Paulum, sed quae in usu tunc erant posita apud Jurisprudentes aut in edicto Praetoris. Et certe haec verba ejus desumpta fuere ex libris ad Edictum. Non ergo juris pontificii id verbum, ut notavit Cujacius, sed praetoris cum in Edicto praetoris haberetur. Subsignari etiam praedia apud Censores Cicero dixit

pro subscriptis ; & βψgnata pradia in veteri

inscriptione extant eodem sensu. Praeterea Festus sua aetate id verbum frequentari pro subscribere observat. Resignare, inquit, pro rescribere ponebant, ut adhuc subsignare, pro βbscribere.Tametsi Verrium ponamus ita scripsisse ne sic tamen verbum obsoletum fuerir, aut ex jure pontificio petitum quod Verrii Flacci aetate usu celebrabatur. Eum suis nepotibus praeceptorem dedit Augustus,& sub Tiberio senex decessit. Non magis sane vetus hoc verbum pro subscribere, quam ad-

si gnare

253쪽

signare pro adscribere, & consignare pro

conscribere 4 Hoc usias est Florentius eo sensu inleg. xx m. D.Qui testamenta. Unum

restamentum, inquit , pluribus exemplis confiignare qui potest. Id est conscribere. Cum hodieque in Idiomate Gallico id verbi frequentetur in hac ipsa significatione, non a jure pontificio videmus hausisse, sed ab infimo Latinitatis aevo. Ita enim qui Chirographa debitorum conficiunt, ea solent in principio concipere , Ego subsignatu3 fateor. Ipsis aute verbis Pauli vincitur non pro antiquo & exoleto vocabulo id obtrusisse cumscripserit , sub ignatum dicitur quod ab aliquo subscriptum est. Dicitur, nempe hoc ipso tempore. Si antiquis tantum usitatum intellexisset, omnino scripsisset, subsignatum dicebatur , vel subsignatum dicebant veteres. Sed profecto mirum est quod apud eundem Paulum sequitur, Nam veteres seu gnatiοηispocabulo pro adpriptione utisiolebant. Immo pro subscriptione. Nam adsignare est adscribere , ut subfgnare subscribere. Nec etiam video quomodo subsignatio vox vetus fuerit pro adscriptione,& subsignatum pro eo quod

ab aliquo subscriptum est, in usu tunc communi vulgatum. Puto omnimodo scripsisse Paulum. Nam peteres signationis vocabalo pro scriptione uti solebant. Quod verum est. Nam simplex in usu tunc amplius non erat,

signare

254쪽

SpEcIMEN CONFUT. signare pro scribere, cum compositum sub-gnare passivitus usurparetur. ignare etiam proscribere notavit Festus. Vt ut sit, sub gnatum Paulo pro subscriptum, verbum fuit saeculi Jurisconsultorum. Quod adeo verum certumque est ut Graeci antecessores,

in νεα inde usurparint pro subscribere. Idque de verbo ad verbum est subsignare. Inde dc ita τη μομαν dixere , id est subsignationem , pro subscriptione. Hoc primum ergo fuit quod Salmasius scire debuit, in pontificio jure duntaxat locum habuisse subsignatum pro stubscripto, cum tamen Paulus ad Edictum id notaverit, non ad jus Pontificium. Sed ita scire, nescire est. Nec minus quod ad secundum attinet, quod etiam scire debuisse Salmasium autumat omni scius. Scio multos indoctos in diversis quas profitentur scientiis reperii i, sed ad

hoc exemptum nemo est, fuit, aut erit, prae sertim qui se alios docere posse praesumat,ut hic facit εκνομο- νομιυς. Secundo , inquit, scire debuit, avo quo te lamenta a testatore is te-

sibin subscribi oportuit, signata prius, deinde sub

scripta a testatoribus testamenti. Signata igitur illi nugivendulo Advocato prius testamen ta , dehinc subscripta, Salmasio & mihi prius subscripta, deinde signata. Videamus utrius scientia verior sit. Ego Salmasianam ratione & rebus ipsis primum asseram, deinde

255쪽

ANIMADV. HERAED. 2s auctoritatibus & testimoniis juris. In Testato Gregorii Nazianzeni habemus formulam conficiendorum testamentorum qualis tunc in Imperio Romano observabatur. Nam cum omni obsiervatione legitima illud factum fuisse, & ex praescripto iuris Romani prorsus liquet. In eo Testator primo loco subscribit, & post illum septem testes,& profitentur pariter omnes se subscripsisse

testamentum Gregorii Nazianzeni, suum que pariter nomen propria manu apponunt:

χ ρμ εμῆ, id est chirographo meo subscripsi. Haec subscriptio, si Heraldo magno

juris auctori Sc antiquitatis promi condo credimus, postsignationem facta est. Ergo praecessit eam obsignatio Ubi aut quando illa facta ρ cur nulla ejus in ipso testamento extat mentioὶNam si prius facta est, debuit ante subscriptionem memorari. Vbi haec nobis explicaverit, ego illi dedero quod sumere vult, Salmasium nihil aliud esse quam Criticum, se vero habendum pro aliquo Papiniano. Iam & illud mihi respondeat, quia de jure respondent Iurisconsulti; postquam

signatum erat testamentum , an resignari& aperiri moris fuerit ante mortem testatorisὶ Non credo hoc respondebit; quamvis de ejus institia nihil est quod mihi non promittam. Si regignare testamentum est perire, signare est claudere. Non enim po

terat

256쪽

asO SPE cIMEN CONFUT. terat aperiri nisi lino inciso & signis remotis & re vuliis. Signa autem tollere resignaro est, re signare aperire. Ante mortem aperiri solitas tabulas testamenti nemo est juris Romani adeo parum intelligens qui nesciat. Lex autem de vicesima haereditatum statim

post mortem testatoris eas aperiri voluir, ut habet Paulus leg. i v. Sententiarum tit. V I.

de Vicesima. Vbi & tradit quamvis rescrip tis variatum fuerit, hune juris tamen eo tempore usiam fuisse, ut a praesentibus intra triduum vel quinque dies aperiendae essent Ta bulae, ab absentibus quoque intra eos dies postquam supervenissent. Quomo do aperiri solitae fuerint ibidem narrat, ut testibus nempe in unum convenientibus &agnoscentibus sua signa, lino inciso resignarentur & aperirentur. At si vera est sententia

magnifici patroni & Magistri, signatae prius

tabulς fuere,deinde subscriptet a testibus. Ergo resignari& aperiri debuere ut subscriberentur, & aperiri sub ipsis testatoris oculis. Quid deinde factur an iterum signabantur Sed fortasse intellexerit subscriptiones fieri

vulgo solitas non in cera interiore tabularia, sed in exteriore tegmine. Atqui non subscriptio, sed superscriptio hoc modo fuisset appellitanda. Deinde fraudibus variis hae subscriptiones obnoxiae fuissent in summa superficie tabularu positae. Postremo quis me minit

257쪽

ANIMADV. HERA L n. 13sminit veterum Jurisconsultorum ea parietestamenti factarum subscriptionum 3 Nulla quippe subscriptio legitur facta in extima

parte quarumcunque tabularum aut instruis mentorum, sive publicos continerent e--. tractus sive privatos. Hoc adeo contra se sem communem, contra mores Omnium

temporum & gentium, ut si alius esset quam Heraldus qui hoc diceret, pro monstro h beretur. Sed in illo tam prodigiosa institia cum pari stupiditate conjuncta nihil habet miti. Si signatum testamentum de clauis intelligi debet, & resignatum de patefactoi & reserato, cum subscriptiones postquam signatae essent tabulae factas velit, non potuere fieri nisi in ea ipsa parte in qua signa imprimebant. Si tabulae essent ligneae & intus ceratae, ut ferme tunc in ejusmodi tab iis conscribebantur testamenta , nullae in summa ligni superficie cerae fuere in quibus exarari possent subscriptiones testium. Si

in volumine chartaceo aut membranaceo scriptum erat testamentum, exterior pars

nulli patuit scripturae, sed tantum interior.Si eodex fuit ex paginis sive foliis sive tabellis

membranaceis contextus, ut tunc etiam in

usu fuit , superficies codicis tegmen erat ex ligno vel ex panno vel ex alia materia quae ad scribendum non fuit idonea. Scribit Ulpianus leg. xxta. D. Qui Testamenta, Si-

258쪽

bula in νοluta sunt, signa impressa fuerint. Age

imaginemur tabRlas linteo, id est velo lineo vel sindone involutas, & signa impressa ipsi linteo , post signatas hoc modo tabulas, si testes deinde subscribere oportuit, ubi illae. subscriptiones fieri debuerunt 3 An in ipso linteo p Si intra tabulas ipsas, ergo evolvendae ex linteo tabulae fuere, & signa revellenda , linumque incidendum , ut testes ibi subscribere possent, si modo non aliter subscripsere nisi post signatum testamentum. In Collatione Carthaginensi, codices tabularum & volumen membranarum intra idem sabanum, sive linteum, obsignata leguntur, loco quem supra citavimus. Ea volumina, iique codices intra sabanum,hoc est linteum,pariter obsignati, an non etiam

subselipti a testibus fuereὶ Sane fuisse oportet. Imo de ab iisdem testibus signati sunt. Cum igitur signa illa sabano ipsi imposita ac

impresta fuerint quo involuti codices fuere. omnino necesse est, post subscriptiones in interiori scriptura prius adnotatas, signa

posterius supra linteum fuisse impressa, quo

erant involuti. C A P.

259쪽

ANIMA D. HERALD. 2ITC A P. XXVI. Iuris auctoritate Θ legum pluribus testimoniisprobatursubscripta prius olim fuisse, deinde ignara testamenta. Stultam ab Advocato ct inscitampragmaticorum is πραγ-δικῶν institutam disserentiam ab his ordinem rerum negligi , ab illa. servari. Nescivisse Heraldum quinam veteribus pragmatici dictisint.

T AEc sussicere poterant aequitatem cum' doctrina habentibus. Sed εξ addendae sunt probationes ex juris auctoritate& legum testimoniis, quae & promisi, quoniam his suam hariolationem tueri conatus est juris Tympanista. Unicum adfert exleg. xxi. Cod. de Testamentis. In principio ita legitur, Licere per scripturam conficientibus testamentum si nullum scire volunt ea quae in eo scripta sunt, consignatam vel ligatam , vel tantum clausam, involutamque proferre scripturam, vel ipsius testatoris vel cujuslibet alterius manu conscriptam , eamque rogatis testibus septe innumero civibus Romanis, puberibus, om

inquit, sigrare se siubscribere. Video hoc inquam , sed illud etiam videte ipsis debuisti,

quattuor locis in eadem lege sequenti

bus subscriptiones praeponi signaculis. Voluisti. R hoe

260쪽

138 SPECIMEN CONFUT hoc telum ita declinare; Quod eadem lege β scribere ct ignare testamentum postea legitur, nihil aliud eo signi cari quam juris conditores is homi

dini adherere solere quam rebus ipsis. Quasi scilicet ordore Ium agendarum non ad resipsas pertineat. Quasi ordo in rebus, verborum sonus sit cujus ideo ratio habenda non sit, nihilque omnino intersit testamentum signatum, subscriptum dc scriptum dicere, an scriptum,subscriptum & signatum.Nihil fortasseetia refert utrum quis dicat de acie ordinata more Romano, Triarios primo pugnasse, deinde Principes, posteaHaltatos,

ultimo Velites, cum tamen contrarius ordo depugnationis eorum fuerit. Praeterea illa ratio quam adfers , cur non potius eam Va lere vis ad eum locum quem unicum pro

tulisti, quam ad quatuor alia quibus ordine converso signacula constanter post subscriptiones locantur λ Nonne quatuor testium testimonium unius testimonio praevalere

decet λ Praeterea in illo priore loco nulla ideo ordinis ratio habita est ab eo qui legem formavit, quia non erat ille proprie suus ortini qui servari tum debuit locus, ubi loquutus est de offerendo testamento testibus, quod signarent & subscriberent. Sed in sequentibus ubi jam adnotari oportuit quo ordine res peragenda fuerit in subscriben-

SEARCH

MENU NAVIGATION