Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

AN1MADU HERALD. 27'branas distinguunt 3 Sic sane scribit Paulus lib. iv. sententiarum de lege Cornelia: Tambularum autem appellatione charta quoque Θmembrana continentur. Vlpianus leg. i. D. de bonorum possessione secundum tabulas, de materia in qua scribebantur testamenta, sνecbariore membrana sint. Chartam sane pro membrana dicere plusquam imperiti est, dictum vero probare, quod hic facit Causidicus, non minus asininum. Nec minus es in annulum pro signo accipere, ut eidem Durando usu venit in his verbis quae jam supra notavi mus. Delabit unussusque ipsiorum testium annulum vel gillum charactera tum ad unam ex chordulis appendere. Non est annulus sied sigillum annuli impressiam quod appenditur chordulae. Perperam igitur confundit annulum cum sigillo. Si vero annulum pro signaculo accepit, tum male sigillum illud appellavit, cumsigillum re signum

Latinis idem sit, & utrumque aeque diversum ab annulo, ut id quod factum est ab eo quod facit. Et hoc quidem ad verba pertinet: ad res ipsas vero, quod secum ipse disia sidet, dum primo videtur subscriptionem posteriorem facere signaculo cum testator alloquitur testes , postea subscriptum prius velle quam signatum testamen tu, cum testes ipsi loquuntur; Ego C. rogatus se praesens una cum ommbae instabcriptis testibus, deque sequun-

282쪽

ato SpECIMEN CONFUT.tur, in ipsa ejus pagina utique A. id est testatoris; testamentosuo mandato manu mea in testim am

me SUB SCRIPSI ET EAM SIGILLO

PROPRio , si proprium habet, vel διιlu Ura scripti D. sic NAVI. In quibus verbis apparet gillum ab eo accipi pro signaculo vel annulo contra Jurisconsultorum omnium & Latinorum aliorum auctorum

usum, apud quos signum dc sigillum idem ,

nempe cera quae annulo impressa fuit, quod κη οβουλον recentiores dixerunt, id est ceream bullam. Inde Sigilla recognoscere dicuntur testes & Signa, ut in leg i v. D. qui Testamenta, ut rogatu testatoris convenire 9 A ia sua recognoscere. Bullae sunt vel ad instar bullarum ex cera protuberantes orbiculi vel umbilici quibus annulus vel signaculum imprimitur. Sic impressasigna sunt &sigilla. At huic magno antiquitatis magistro, & sic etiam placuit Sedanen si Ludi magistro , Sigillum characteratum annulus es habens characterem. Idem paulo supra secundum juris ordinem fuisse ait ut testamenta prius signarentur, deinde subscriberentur: ubi sic testa- Orem. ad testes rogatos loquentem facit: Testibua omnibu3 praesentibus pure ad hoc adhibitiso regatis obtuli ab eis secundum juris ordinem

SIGNANDAM ET SUBSCRIBEN-

D A M. Cur ergo infra testes dicunt se sub

scripsisse & fgnasse Z Certe ille ordo juris

quem '

283쪽

ANIM ADV. E ERALD. 2 rquem prius agnovit inversus est & non verus, cum ex ipso jure jam ostenderimus subscriptum prius, dein signatum testamenistuma C A P. XXIX. Formam subscribendi ct signandi tectamenti a Durando Deculatore descriptam nihil habere Romani,cta jure 9 more antiquo alienam esse. Deforma secreti testamenti faciendi iure Romano. Ea explicata ex leg. XXI. Coae detestamentis. Asinina supidiim Horaui toto hoe capiterra M.

inae porro dicit testator ad testes offerens eis testamentum suum subscribe

dum & signandum, & quae testes ipsi pronuntiant in eo subscribendo & signando, ab ipso Durando inventa sunt, ex praxi fori

fortasse quae tunc vigebat, non ex more dc ritu Romano. Multo minus ex juris Romani forma descendunt ea quae observat de ordinatione Testamenti secreta quomodo facienda sit. Nec enim formam antiquam exprimit qualis obtinuit sub anterioribus legibus&Jurisconsultorum aevo,nec eum qua recutius introducta est principalibus constitutionibus,ut repraesentatur inleg. xxi Cod. de Testamentis. Id paucis quoad fieri poterit planum faciemus, & primo quidem de postrema hac agemus. Nam certum est aliam in usu fuisse cum testamenta in tabu-

S 1 lis

284쪽

lis ceratis scribebantur, aliam cum in charta tantum scribi coeperunt, id est in volumine chartaceo. Nam qui chartam dicebat eo tempore, non aliud intelligebat quam volumen e charta. De hac igitur specie cha tacea intelligenda sunt verba legis praedictae, qua ab Imperatore Theodosio praescribitur forma faciendi testamenti secreti, quam Graeci interpretes Basilicorum μυς -κta appellant. Tres modos ibi proponit scriptulae testamenti occultandae,

cum testator nemine scire vult quae intestamento suo scripta sunt. Consignatam, inquit, vel ligatam, vel tantum inclusam inpolutamquo poterat proferre scripturam. In omnibus pro confiignatam, legitur gnatam. Et sane ita scribendum est. Nam consignatum proprie dicitur quod plures simul signarunt, ut conscribere est simul scribere. At hic signatum a

solo testatore accipi debet. De charta con voluta , vel chartae volumine ea sunt capienda, vel etiam membrana: nam & volumina ex membranis faciebant. Sed ut plurimum eo tempore testamenta in charta fiebant, hoc est in chartae volumine. Scribatur igitur charta a testatore quae conti ne at scripturam testamenti quam nolit patere test ibus. Tota ea pars quae scripturam voluntatis eius habet, convoluta signetur

velligetur. Nihil in ejusmodi rebus signabatura

285쪽

ANIMADV. HERALD. 283batur, quin etiam ligaretur, lino vel filo. Nam ut jam supra ostensum est, supra linum quo constricta erat charta ponebamur cerae sive bullae cereae, quibus imprimebantur signa. Ad volumina quidem chariae quod attinet ubi totum testamentum scriptum erat de subscriptum, per mediam par tem , non in longum sed in latum, id est qua umbilicus erat voluminis, ligabatur & signabatur a testibus. At cum pars tantum saperior quae scripturam μυοῦκLυ contine bat,a solo testatore signanda erat & pars in ferior aperta relinquenda in qua testes erant

subscripturi, non potuit ita ligari & signari ut per mediam voluminis latitudinem filo constringeretur, sed per ipsam longitudinem filum circumduci debuit, & supra filum posita cera annulo testatoris imprimi. Dicit ergo lex gnatam vel ligatam proferendam esse a testatore. Quod signatum est

etiam ligatum intelligi debet, sed quod ligatum erat, non statim & signatum accipi oportuit. Ideo Imperator sancit signatam esse posse vel ligatam eam scripturam. Si nollet signare eam testator, poterat sola ligatura sufficere: si ne ligandam quidem existimabat, inclusam tantum & involutam Proferre. Et notanda legis haec verba sunt, vel tantum inclusam involutamque proferre scripturam. Quae omnino ostendunt de chartae

286쪽

,s SpEcIMEN CONFUT. volumine intelligi debere. Dum volumen involvitur, scriptura quae in interiore ejus parte continetur, includitur. Vnde epolyera pro legere veteribus, quia dum evolvitur volumen, scriptura quae in eo est aperitur; at occultatu res includitur dum involvitur.

Eo tempore charta non aliter ad scribendum parabatur, quam convolvenda dum clauderetur, & evolvenda cum aperiretur. Vnde quod veteribus cum tabularum usus

fuit dicebatur, secundum tabulia, illo saeculo quo chartae tantum usus fuit, dici solebat secundum chartas posse ιm dari, ut Glossae

Nomicae ostendunt, his verbis κ, - - , ἔγουν is κατοχή. Vbicunque in jure testamenti in charta facti vel chartae testamenti habetur mentio , de volumine chartae id accipiendum eaedem Glossae praecipiunt.

πω. At Durandus iste tuus Chartam appellat more saeculi sui, quae membrana est. Hodieque enim chartas vocamus litterarum vel instrumentorum omne genus etiam in membrana scriptorum. Hi sunt tres igitur modi testamenti μυ κου faciendi, ut testator quod in volumine scriptum est signet, ea ratione qua diximus, vel liget: si neutrum fecerit, potest scripturam, idest eam partem in qua perscripsit suae voluntatis te

287쪽

ANIMADV. H E RALD. stationem, inclusam tantum δc involutam

proferre : id est eo usque volumen quod

scriptum est involvere, ut omnis scriptura ejus inclusa intra volumen lateat, caeteram

partem vero quae vacua est & nihil habet scriptum, non convolutam relinquere, sed apertam, testibus nimirum subscribendam. Haec mens est illius legis, .haec sententia, quam si dixero involutam hactenus dc clausam omnibus Doctoribus fuisse, vereor ne in me incurset furiosus Advocatus ut in Sabmasium irruit ; sed ego tamen verum dixero. Pro his modis celandae scripturae testamenti vere Romano juri consentaneis,

quid habet ille pragmaticus quem nobis in gessit alter pragmaticus Advocatus,qui olim

Grammaticus fuit Θ Nugamenta mera promit tantum ab antiquo jure aliena dc tam longe a more Romanorum dissita , quam

schola Sedanensis distat a foro Parisiensi

Vult scribi testamentum in membrana, quam dc chartam nuncupat. In ejus superiore parte relinqui spatium trium aut quatuor digitorum. In dextero dc sinistro latere tantumdem spatii. In parte vero inferiori superesse spatium vacuum palmae, hoc est quantum palma digitis extensis protenditur , pel circa. Voluit dicere circiter, saltem debuit. Sed has delicias sermonis cum

rebus ipsis aeque delicatis pro pabulo grato

sibi

288쪽

186 SpEcIMEN CONFUT. sibi habeat Causidicus. In medio horum postea spatiorum scribi praecipit tenorem& seriem instrumenti. Quo facto plicari chartam ipsam, ea membrana est, ita quod spatium superius conjungatur cum inferiori parte, & figi ibi tres chordulas. In plicatura vero dextri spatii duas, & sinistri alias duas; sic ut quaelibet chordula duo habeat foramina interiore litteram non laedentia vel attingentia, quibus chordulis singula spatia &singula conjuncta ligentur,ita quod interior littera videri vel legi non possit. Porro de magno illo statio inferiori νacuo tantum deberi disico- pertum relinqui quod ibi ρ ni patentes θ aperta scribi bubscriptiones testatoris is testium. Ohedam

satur sum. Taedet balbari ei, quisquiliarum, nugarum , ineptiarum , quae lactucae sunt labiis & stomacho nostri Advocati dignae, vel potius cardui & spinae asinino ejus prandio instruendo idoneae. Res quidem ipsa ad occultum testamentum faciendum non adeo inepta, nec improbanda pro mo re qui tunc fortasse obtinuit, sed si cum antiquo & Romano conferatur nihil habet simile. Quo magis stupiditas &inscitia Advocati deridenda est qui triplex linum & trina foramina veterum tabularum ex hoc Durandi loco interpretanda esse statuit. Quasi scilicet linum illud veterv idem esset cum chordulis Gulielmi, aut quasi de

289쪽

ANIMADV. HERALD. 23 membrana aut charta amplissimus ordo intellexerit qui perforandas tabulas sanxit, Sctriplex linum per illud foramen trajiciendu,

cum tabulae illae ceratae fuerint & in codicem compositae. Cum Num. XVII i. Saumasium carperet quod uno in loco tantum perforatas illas tabulas acciperet non tribus locis, falli eum constanter astirmavit. Quo teste aut qua ratione convictum Z Quia scilicet Durandus scripsisset de chordulis de foraminibus quae supra exposita sunt. Sed vide stuporem hominis misere delirantis, Miriplex linum antiquarum tabularum cum his chordulis convenire, aut ex his explicari posse putantis. Non enim tres tantum

chordulas agnoscit Durandus eo loco, sed septem. Tres quippe chordulas in ea plicatura figi vult qua spatium membranae superius cum inferiori complicatum conjungitur. In plicatura vero dextri spatii duas item chordhlas figendas ait,& in sinistra totidem : ita sunt septem chordulae. At triplicis tantum lini fit mentio in illo Senatusconsulto. Praeterea dicit Durandus quamlibet chordulam duo habere foramina. Sic erunt quatuordecim foramina ; sed quae

pro septenis tantum computanda sint.

Nam in duplicata membrana sive plicata non plus fuere , sed in replicata eademerunt quatuordecim. In tabulis vero, de quis

290쪽

a88 SpEcIMEN CONFUT. quibus agitur in illo Senatus decreto, tame si totidem foramina quot lina agnoscerem, non poterunt esse nisi tria. Salmasius auistem docuit & nos post illum confirmaviis mus, uno foramine in tabulis facto pet illud foramen triplex linum trajectum. Vnum quidem foramen per omnes tabulas simul clausas ductum , sed in unaquaque tabula sive pagina suum foramen fuit. Trajectum triplex linum per foramen , dc circumductum per latitudinem tabularum in media earum parte tabulas ipsas containgebat &ligabat. Supra linum tabulis stricte adhaerens in circuitu imposita erant atque impressa signa. Vnde dc obsignare veteres Gram matici pro circumsignare positum. dixere. Nam ob praepositionem in eo verbo significare circum, ut in Obsidere & obvallare. Festus: Ob prapositio allu ponitur pro circum, ut cum dicimus urbem obsideri, obsignare, ob Palla re. Ergo obsignare in tabulis vel tabethsobsignatis , idem quod circumsignare, quia cum filum quo signatae ligabantur circum tabulas duceretur, ipse etiam signa quae lino erant superposita, circum tabulas erant

posita. An haec conveniant paria faciant cum eo signandi genere quod Durandus explicat , interrogo nasum Advocati. Inplicata membrana ea parte qua superior ejus pars conjuncta est cum ea parte in quai scrip

SEARCH

MENU NAVIGATION