Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ANIMADV. HERALD. 2ς - Romani testamenta sua subscribere de signare consueverint, numquam ille bonus vir intellexit, quia nec discrimen umquam novit Tabularum in quibus testamentum scribebatur,&nostrae chartae. Ne quidem scivit quae differentia fuerit chartae antiquis usitatae,& ejus quae nunc in usu est. Forma

illa quam describit fortassean illo tempore quo vixit, locum habuit. Sed ab antiqua Sc Romana ita discrepat , ut nihil sit magis dissimile. Hanc vero dissimilitudinem

lecit, praeter res alias etiam materiae formaeisque diversitas earum rerum in quibus litterae scribi solebant. Si quis enim hodie toga qua vestiuntur fori advocati, vellet eandem esse asseverare cum ea toga quςROma nis togatorum nomen dedit, non minus erraret, quam qui Tabulas, codices & chartas veterum cum nostris confunderet. In

ea forma testamenti seribendi , siabscribendi O signandi, quam exhibet Durandus

non ullo verbo meminit tabularum cera-etarum in quibus scribebantur testamenta apud Romanos, etiam epistolae, ratione S, acta, libelli, cautiones, testamenta, chiro

grapha & alia. Quo tempore factu est illud

Senatusconsultum contra falsarios , cujus meminit Paulus, non aliis tabulis testamen ta scribi solebant quam ceratis illis, ut ex ipsis verbis Senatusconsulti liquet. AEtate

272쪽

, o SPECIMEN CON pu T. Iurisconsultorum etia illae Tabulae durabant in usu ad scribenda testamenta, sed tamentum etiam dc chartae & membranae eundem

usium praebebant. Quod & ipsi Iurisconsulti

diserte docent, nempe in chartis & membranis aeque scribi posse,&valere testamentum ac si in tabulis scriptum esset,nempe ce ratis.Sed & Tabularum etiam nomine veniebant codices ex pluribus tabellis sive M a δίοις membranarum compositi.Sub Imperatoribus autem qui post Constantinum vixerunt, nullum amplius ceratarum tabularum vestigium invenitur. Si Tabula nominantur, non de his intelligendae fiunt quae proprie sic veteribus vocabantur, codices nempe ex tabellis ligneis contexti, sed ex membranarum vel chartarum ππαδίοις, qui hac eadem appellatione tabularum vel tabellarum cente bantur, quia essent quadrati, ut axiculi vel Tabulae. Ideo & de testamentis ordinan

dis leges scriptet a Principibus qui post Con

stantinum imperarunt, Charta tantum me minerunt. Quae charta multum a nostra

erat diversa, compositionis forma & mate- Iia. Cum enim nostra possit complicari in varias & multiplices figuras, charta antiqua quod ex philyris junci AEgyptiaci tenuibus& exiguis invicem conglutinatis texta esset, non recipiebat plicaturam, sed in volumina convolvebatur, ut pluribus alibi docuit

Diuiti

273쪽

ANIMADV. HERALB. 27e

Salmasius. Nostra alterius est generis, formae & materiae, ex linteis discerptis contusis

N in formas inclusis, deinde siccatis. Quod

nimirum inventum fuit ab annis hinc citcia ter sexcentis aut quingentis proditum.Tria

igitur haec tempora distinguenda fuere, sive

quatuor potius a unum quo non nisi ceratis tabulis tabellisque utebantur: alterum quo& harum usus ruit & praeterea chartae Αἰ-gyptiacae & membranarum. Chartarum usus Romanis innotuit sub Ptolemaeo qui ex consito Aristarchi Grammatici Romanis primus eas dono misit. Pergamena sive membranae ab Attalo Pergameno , qui etiam Cratete Grammatico faciente Romam eas misit. Tertium tempus illud fuit

quo ceratarum tabularum ratio plane exolevit cum solis chartis AEgyptiis membranicque ad libros & contractus scribendos uteis hantur. Quod post Constantini aevum omnino obtinuit. Quartum & ultimum, quo quadringentis aut quingentis circiter abhinc annis, novo chartae genere in Europa reperto, ea quae ex papyroNilotica conficiebatur antiquitus prorsium ab usu recessit. Chartam lineam auctores quidam Latini infimi arvi appellant. At lignea vocabatur quae ex papyro AEgyptiaca confici olim lita, ut notat Eustathius ad cp Odysseae, ξυλο-

χἀevi appellata vulgo , ων ii , inquit,

274쪽

Antiqui in tabulis scribebant. Unde ct usique adhuc in va nomina militum scribi solent, matricula vocatur. Quod est latum ct crassum lignum.

Inde etiam illa sunt Pauli abbreviatoris Festi, verba sive Festi ipsius. Tabellis pro cbartis utebantur antiqui, quibus ultro citroque peprivatim sipe publice opus erat , certiores absentes fa ciebant. Vnde adhuc tabellarii dicuntur, O tabella missa ab Imperatoribus. Sub Nerone, si verum est quod Suetonius scripsit, ceratis

tabulis adhuc utebantur Romani nec seime . aliis, tam ad scripturam privatorum quam publicorum contractuum, & praecipue testamentorum. Nam cum tunc decrevisset Senatus eas tabulas quae scripturam privati aut publici contractus continerent, ita signari ut ad medium petiaratae in summa margine trajecto trifici lino constringerentur, de solis ceratis illas intelligi post

Salmasium supra docuimus. Statuit eodem decreto Senatus, aliter prolatas tabulas nihιι

momenti habere, ut idem Paulus scribit, qui videtur ad illud tempus id Senatusconsul-

275쪽

ANIMADU. HERALD 271 tum referre quo lex Cornelia Testamentaria facta est. Certe sub Jurisconsultis est quibus Digesta compilata sunt, videtur ille

mos signandi & jus illud quod introductum

fuit illo Senatusconsulto plane abrogatum. Nam testamenta in membranis & chartis scripta valere hi passim asserunt. Quinimo& Tabularu appellatione chartas quoque is membranas contineri responderunt. Atqui Senatus illud decretum de quo meminit Paulus, non alias tabulas designavit nisi in quibus exteriores cerae, id est ligna, fidem interiori servarent. Ex Ovidio tamen constat pluribus locis librorum de Ponto de Tristibus epistolas in charta tum solitas stribi id est in ivolumine chartae.Videntur epistolae ad lon- .ginqua mittendat in charta tum fuisse scrip tae: quae vero in urbe ad amicos mittebantur, in tabulis ceratis perscribebantur. Quas& duplices vocabant, & codicillis. Lini por- .ro ubique fit mentio in obligandis & signandis testamentis, & lini incisti in aperiendis, simplicis, non triplicis in Jurisconsultorum scriptis. At triplex linum , tria lina

sunt , non unum. Praexere a foramina illa tabularum per quae trajicienda erant trina lina, minus convenissent chartis, quia per se ratae & lino ter trajectae vix potuissent diu integrae permanere , tanta illiuWtemporis chartae fuit teneritas & tenuitas, Praecipuet

S ejus

276쪽

a SPE cIMEN CONFvT ejus quae Regia vocabatur. Eo tempore quo ceratarum tabularum usus fuit adscribendum, ceras vocabant ipsas paginas cera inductas. Vnde & prima cera &becunda in testamentis , pro prima & secunda tabula. Quae vocabula temporibus Ciceronis αAugusti in uis passim fuerunt & apud auctores illius saeculi occurrunt. In scriptis Juristonsultorum nusquam apparent. Ga-jus in Institutionibus ubi agit de substitutionibus dc faciendis secundis tabulis, Eserremam paginam testamenti vocat quae extrema cera fuisset aevo antiquiore: Item priorem partem testamenti, quae prima dicta esset cera a veteribus. Neronis tempore haec etiam appellatio invaluit cum sancitum tradit fuisse eo imperante Suetonius adversus Faliarios , ut prima dua cera vacuae signaturis vel subsignaturis ostenderentur. Ex quibus verbis liquet eo tempore vel solum vel praecipuum usum fuisse ceratarum tabularum ad conscribenda testamenta. Eoque & Senatus consultum

illud Pauli de tabulis ceratis perforandis videri debet non alienum esse ab illius temporis consuetudine. Post Constantinum Tabularum de Codicum aeque frequens occurrit in auctoribus mentio ut apud vetustos,

sed longe alio sensu. Nam illae tabulae non erant amplius ex ligno quadratae συίδες, dc

277쪽

ANIMADV. HERALD 27seera inlitae, sed πιααλια vel ex chartis, vel ex membranis. Codices autem, ex illis ipsis

tabulis contexta corpora chartacea vel membranacea. Ex chartis autem frequentius volumina fiebant quam codices, qua ἐξαν,μια Graeci Vocanr atq; εἰλη- ροα, eaq; distinguunt το π τε clx . Duo igitur haec tantum tunc inuis fuere, non solum scribendis testamentis, sed omne genus littetis & contractibus vel instrumentis tam publicis quam privatis, codices sive tabulae, M volumina. In Collatione Carthaginensi secunda non plura genera memorantur nisi

haec duo gestis conscribendis idonea, uois lumina & codices. Marcellinus vir Clarissimis Tribunus ac Notarius dixit, suscepta tabula ab Ecclesiasticis notariis recitentur cuinq; intra sabanum volumen scheda membranarum pro parte dein scriptum, ct codices tabularum pariser obsignati judiciariu osserrentur obtutibus; Marcellinus vij Clarisiimus Tribunus O Notarius dixit, custodes edicant utrum signa cognoνerint. Leo Episcopu3 Ecclesia Catholica dixit, cognosco sigillum meum. in arcellinus vir Clarisiimus Tribunus ct No- rarius dixit , Quoniam ab utraque parte impresse βnem agnitam constat, ea qua pracepi a Nota riis religantur ; Petilian in Episcopus dixit, δμ-lent testamenta non gesta reserari. Volumen

Schedae membranarum nominat, convolu

278쪽

1 cribebant extemporaneas & tumultuarias commentationes, quae postmodum emendatae referebantur in Codices & Tabulas, sive codices tabularum, ut ibi vocantur, id est codices sive corpora ex tabulis, id est -άγκοις contexta. Sic accipienda haec Epiphanii verba in fine librorum de Haeresibus , o Ein με κα*ἱ--των - ώ- ω Ue M-; hoc est , qui de schedis in codices tabularum transtulit. Sche

dae quae Graecis 6c Σεδαυια , chartae sunt vel membranae volumina opistographa quibus nondum emendata scriptio mandabatur, aut notis excepta,aut etiam litteris , mox transferenda in codices tabularum. Sic schedarum volumina a codicibus tabularum distinguuntur in Collatione Carthaginensi loco supra citato ; Volumen sicheia membranarum ct codices tabularum pariter ο gnati. Schedae volumen κιδάριον est, codex tabularum ηὐωδες vel Nam tabulae sunt quae-ῶς hisbent , sive ex ligno sive ex membrana sint, codices nimirum ex pluribus tabellis compacti , sive meoeor. Imperitus Lojolita

perperam reddidit in illo Epiphanii loco, qui illud opus esichedis in quaternionibus descripsit. Imo, ὸ schedis in tabulas pes tabularum codices transcripsit. Nam sunt tabulae, qua

279쪽

AN IMA D. HERALD. 27 dratae ex membranis paginae ex quibus codices componebantur. Isidorus , Scheda est quod adhuc emendatur, OT necdum in libros re

iactum est. Cum non facta est με κα*η m οἱm. Hae τε πάδες dicuntur pagina in Collatione Carthaginensi , Acta adhuc digesta non esse in paginas, si ς π αλα. Pro quo ali bi dixit Tabulas. Ex tabulis Notariorum Ecclesiasticorim hac eadem conditio relegatur. In eodem libro distinguuntur quae in Codicibus descripta sunt, & quae in Schedis. Haec magnam partem ex Salmasii scriptis mutuati

sumus, sine quibus cum nec scribendorum . testamentorum ritus apud veteres bene

sciri possit, ne quidem intestigi posse cer

tum est, quae signandorum eorumdem vel subscribendorum ratio fuerit.

C A P. XXVIII. Guillelmi Durandi barbaries notata se Latinitatis iurisque Romani ignorantia.Charta pro litteris ab eo dici qua in membranascriptasunt: Annulam Osigillum confundi. Subscriptionem modo posteriore eum signisfacere mori, priorem.Sigillum characteratum pro annulo habente characterem barbare dici. Heraui hac probant f non minorem inscitiam videri.

CVm igitur quae priore capite explicata sunt, si ignorata fuerint, non recte inveniri possit rario antiquis servata in subscribendis & signandis testamentis, cum ne- , i S 3 quo

280쪽

2 8 SpEcIMEN CONFUT.que tu neque Durandus tuus horum ullum

sensum habueritis , proinde frustra ex eo quem sequeris δc probas, quicquam de his certo te pronuntiare postulas Barbariem igitur illius tui pragmatici, infantiam,inscitiam , tuamque cum illius insulutate con

junctam paucis delineare. sed graphice

constitui, ut sciant homines qualis tu ho umo sis, quam imperitus omnis antiquitatis verae juris doctrinae, qui totus a pragma ticorum nugis pendeas, quos certum est eo seculo vixisse quo lumen nondum litteris affulserat, non solum humanioribus, sed etiam jurisprudentiae. Baldum & Bartolum aeque potuisses nobis obtrudere, aut A cur- sinam, quam Durandum, velut idoneos ape liendis his secretis juris antiqui, quae ipsis procius incognita fuerunt,non minus quam Durando. Quam confuse itaque, quam inepte, quam etiam barbare exposuerit formam scribendi & signandi testamenta, jam faxo liac videas. Vult primo testamentum scribi in membrana bona Osolida. Postea chartam vocat illam ipsam membranam. Ouo facto, inquit, plicabitur charta ipsa. Hoccine Latinum est aut antiquum, chartam vocare quae membrana sit 3 Idioma illius temporis fuit, quod etiam nunc viget, quo charta appet lantur omnes litteret &instrumenta. NO uno jurisconsulti omnes inter chartas & mem bra

SEARCH

MENU NAVIGATION