Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

- Autu An v. Hi R Axu. 289 scriptura desinit, tres figuntur chordulae totidem locis perforata membrana. In lateri bus hinc inde binae chordulae per totidem foramina trajiciuntur. Dependent illae chor-dulae omnes e duabus extremitatibus singulae extantes. His extremitatibus junctis appenduntur signa vel sigilla. Nihil simile inugnatis veterum testamenti tabulis, sed omnia diversa ut jam demonstratum est. In tabulis autem ceratis, qualibus plurimum utebantur antiquiores Romani,longe alia ratio. fuit occultandae scripturae' testamenti, atque in voluminibus chartae, in quibus siem-

per scribi solita sunt testamenta sub medii imperii post Constantinum principibus

Nihil erat hoc tempore facilius quam invol- Vere volumen eo usque quo renus scriptum fuerat, & sic scripturam includere. Si quis vellet & ligare lino partem involutam,id poterat facere. Si tum etiam testatori placebat & signare, id est signum filo imprimere, hoc etiam facile fuit. At in tabulis ligneis quae ex pluribus paginis ceratis erant Compactae .longe alia ratione opus fuit, ad celandam scripturam testamenti. Cum enim in prima cera, id est prima tabula, no men primi haeredis scriptum esset, in secunda nomen secundi haeredis, hoc est secundo gradu scripti dc per substitutionem ad hae- Ieditatem venturi, non poterat hoc occul-T tum

292쪽

aso SPE cIMEN CONFUT. tum esse subscripturis : ideo cautum sub Nerone , ut prima duae cera, hoc est prima dc secunda tabula, testatoru modo nominem- scripto pacua bubsignaturis ostenderentur. Ex nomine testatoris inscripto planum fiebat testibus qui subsignaturi erant tabulas, hanc ejus voluntatis esse testationem , in qua ideo & nomen suum inscripserat, ut postea

caeteram scripturam quae nomina haeredum contineret, ibidem exararet. Quod ex eo .

Ioco Suetonii plane probatur.Nam sivesubsignaturi vel signatores ibi retineatur , tantumdem est. Postquam enim ostendisset testibus tabulas testamento scribendo paratas in quibus de nomen suum ideo in icripserat,& declarasset iis, has esse tabulas suae ultimae voluntatis testes, imo & postquam eas illi subsignassent, nomina haeredum testator in iis scribebat, non palam nec comram ipsis testibus sic ut scire possent quinam haeredes in tabulis scripti forent. Idque etiam colligere est ex leg. xxi. D. Qui testamenta. ubi dieitur, licere testanti vel nuncupare haredes vel scribere. Sed fi nuncupat, inquit , palam debet. Ergo si scribit, non debet

palam scribere, nisi velit testamentum suum testibus innotescere. quod multi tunc factitabant. Sed in eo testamento quod μυς μὴν dicebatur, non palam a testatore nomina haeredum suorum scribi consueverant. Palam

293쪽

ANIMADV. HERALD. 2'Itim autem explicat lex suprascripta , nos

utique in publicum sed ut exaudiripsit, o exaudiri autem non ab omnibus , sed a testibus. Et si pluressuerint testes adhibiti, si ficit ollamnem numerum exaudire. Haec debent observari cum nuncupantur haeredes. Cum vero scribuntur, clam testibus scriptura fieri potest Id etiam liquet eo quo diximus modo factum

exleg. XXI v. D. eodem. ubi habetur: Ex.ea

scriptura qua ad testamentum faciundum parabatur , s nullo iure testamentum perfectum est, nec ea qua ideicommissorum νerba habent patipo sse. Quo loco scriptura ad faciendum testamentum parata, non potest videri alia quam de qua loquitur Sue tonius, in qua nomen im tantum insetipsit & testibus ostendit, declarans has esse sui testamenti tabulas. Ex ea scriptura si nullo jure testamentum perfectum esset, id est si reliqua sollemnia juris

impleta non essent, nec ea quae fidei commissorum verba habent, peti posse pronuntiat Iurisconsultus. Haec igitur in tabulis solis locum habuere ex Senatusconsulto quod sub Nerone factum est, & quod etiam servabatur temporibus Jurisconssiliorum cum testamentum in tabulis ceratis fiebat. In Charta .vero aliud observari solebat. Cum enim in volumine vulgo haberi soleret, potuit aliter consuli testatori nesciri

cupienti quos haeredes scsipsisset, etiamsi X α tota. o

294쪽

a.' χ sΡEcIMEN CONFUT. totam tuam voluntatem in haeredibus nominandis perscripsisset. Id jam explicavimus. Eadem tabularum & voluminum chartarum differentia servabitur in pupillari substitutione, quam tectam & secretam esse volebat te stator,&a substituto ignorari. Si tabulis res ageretur, quales in usu fuere priscis Romanis, in extrema cera sive pagina testamenti, fieri debebat, ut sentie Gaius in Institutionibus. Pars illa, inquit,

idem , in qua substitutio pupillarii scripta est,

qllandiu pupillus annos pubertatis egrediatur obsignata permaveat, o prior pars testamenti in qua hares scriptus est reseretgr. Saepe pupillari-hus hujusmodi tabulis superscribebat testator ne aperirentur. Att.tamen Iurisconsultus leg. V II I. D. Testamenta, Sistorsim signatas eas reliquerit testath quampis nihilsuperscripserit, Pratorem eas aperiri nis causa cognita non esse passurum. Ergo in iisdem tabulis ita substitutio pupillaris scribi poterat ut etiam seorsim signaretur; ut prima nempe pagina aperta & reserata, sive resignata, in qua vulgatis substitutio erat perscripta , extrema quς continebat pupillarem substitutionem, 'clausia & signata permaneret , usque qum pubertatis annos egressus esset pupillus. Innis itaque tabulis quae pupillarem substitutionem habuere, duplex linum fuit, dupli-eia signa,& duae diversae ο ψυγας, sive Ob-

295쪽

ANIMADV. MERA t n. isti signationes. Tabulas igitur testamenti in duas partes divisas & separatas esse oportuit , quae sieorsim quoque signatae, ut ex Justiniani Institutis patet lib. I. Tit. xv I. de

pupillari substitutione, ubi dicit, eam partem proprio lino, propriaque cera consignari debere. Ergo prior pars in qua haeredum institutio vulgaris substitutio scripta erat, proprium linum & propriam ceram quo consignabatur habere debuit: item posterior suum quoq; linum & propria signa. Iustinianus cujus telnporibus sola chartarum volumina in usu erant scribendis testamentis , primas partes testamenti δc priores partes, inferiores vero partes & abusive inferiores tabulas quae extrema erant in tabulis veris

pagina , vocat. Diversus autem fuit signandi modus in tabulis ligneis & in voluminibus chartae. Cum tabulae ligneae semel signabantur, per latitudinem ipsam linum cir- . cum volvi solebat, ut patet ex verbis Senatusconsulti cujus meminit Paulus, ubi dicit perforatas in summa margine ad mediam partem tabulas triplici lino trajecto con- . stringi. Si vero unae & eaedem tabulae in

duas partes divisae seorsim signandae essent, non per latitudinem cujusque partis linum circumduci debuit, sed per longitudinem. Ad eum modum primae paginae ligari & signari potuerunt , & extremae silmiliter se or-

T 3 sim.

296쪽

ααλ SPECIMEN CONFu T. sim. In Tabulis ceratis primae tabulae fuere α extremae, quae si separatae fuissent &pro-' prio lino ceraque singulae consignatae, non aliter id fieri licuit, quam quo dixi modo. Primae igitur tabulae quae vulgarem substitutionem continebant, statim post mortem testa toris aperiebantur. Secundae in quibus

substitutio pupillariu erat perscripta, non nisi post mortem pupilli aut postquam pubertatis annos excessisset. In volumino chartae si scriptum esset testamentum cum

duplici substitutione vulgari & pupillari, quas de duabus separatis ligaturis seorsim signari oportuit, alia via & ratio signandi fuit quam in tabulis. Prima pars,& summa voluminis quae continebat vulgarem itistitutionem, involuta proprio lino, & propriis signis per longitudinem voluminis obsi- .gnabatur. Altera vero pars & inferior voluminis in qua substitutio pupillaro convo

erat, ab imo & extremo voluminis convol- .lui solebat,&proprio etiam lino constringebatur per longitudinem pariter voluminis

ει signis propriis impositis solebat obsignari. Sic duo erant volumina conjuncta quamvis ex eadem charta facta, unum a principio, alterum a fine chartae convolutum. Puore aperto resignato atque evom luto , alterum clausum & ssignatum dc involutum manebat. Volumioa ex membrana ut

297쪽

ANIMAD v. HERALD. 29sut ex charta fiebant, de in his eadem ratio servata ut in chartaceis. Similiter de Codices membranacei in usu fuere, qui eodem modo ligabantur lino & cera, signabantur ut lignei. Haec explicanda erant ,quia Iuris- peritos etiam doctissimos latuerunt.

C A P. XXX. Formam signandi testamenti a Durando tra itam nonfuisse Romanam iterum ostenditur. Portentosa Heratri inscitia qui pro antiqua eam obtrudar. Non minore imperitia obsignare ct signare ab eo tanquam diversa significationis notari. Alia multa observat A.

T Ost prolixum illum Durandi locum

A citatum, Σκυλι- ρηMν dicere liceat, ita barbarisinis foetus est , & moris antiqui jurisque Romani ignorantia multiplici scatet, in haec verba prorumpit vetus Sedanensis Ludi magister: Iam vides, opinor, Salmasi,

quid sit signare testamentum, quomodo signatum fuerit Opostessubscriptum. Immo jam vides,

Asine, quantum hςc tua hariolatio a veritate se longe spernat, quam tu sis in his infans, in quibus te magistrum summum & doctorem unicum facis. Quantum ille tuus Durandus ab antiqui juris morisque in signando & subscribendo testamento formulis regulisque aberraverit. Recognosce nunc

saltem plicatam illam chartam , Das in ea

298쪽

los , & alia somnia ab illo prodita, tibi prohata , quam nihil habeant assine Praetoriis edictis, Iurisconsultorum rationibus,aut amperatorum costitutionibus. Vel tui illius Durandi testimonio convinci potes secundum formam ab eo agnitam dc descriptam nihil magnopere referre utrum subscriptio testium praecedat & posterius signa procedant: an utrumque fiat contrarium. Nam ubi testator membranam suam complicavit cui scriptura suae testationis ingessit, septemque in ea fixit chordulas & spatium reliquit in inferiore parte apertum expositum ad . subscriptiones testium recipiendas, an multum putas retulisse utrum signarint prius testes, sigillo cujusque appenso ad singulas chordulas,an subscripserint ZIdeo sane idem Durandus modo signa praeponit,modo subscriptiones, ut ante dictum est. At in more signandi Romano non potuerunt signa a testibus imprimi nisi post subscriptiones eorundem. Nam subscribebant testes in paginis interioribus sub testamenti scriptura. Signa ipsa in exteriori superficie codicis vel voluminis imprimebamur. Signa ad hoc solebant cerae imprimi & supra linum quo tabulς erant ligatet ut sic testamentum cla sum& obseratum usque ad mortem testa. toris servaretur, quod post ejus mortem

299쪽

aperiri 3c reserari demum debuit lino inciso' vel rupto & signis ablatis. Sub signo igitur

fuere et que testium subscriptiones ut reliqua testamenti scriptura.At in forma Durandina sola testato iis scriptura clausa exhibetur per plicaturam chartae & chordularum fixionem in omnibus lateribus, quarum extremitati

applicanda sunt signa.Subscriptiones autem testium minime sub signis latent, sed expositae exhibentur, ut in spatio illo conscriptae quod plicatura non tegit. Cur ergo in tali modo signandi testamenti non debuerunt subscriptiones suas agnoscere testes, ut & signa λ Nam sane fraus illis potuit fieri, cu nec clausae essent nec signatae, sed in propatulo positae. Ideo & signa apud veterem formam

recognosci oportuit a signatoribus, quia cuessent impressa in extimo corio tabularum,

adulterari ea facile fuit; non idem de subscriptionibus quae intus latebant &occultae erant cum reliqua testamenti scriptura. Informa secreti testamenti . quod ab Imperatoribus Theodosio & Valente proponiturleg. xxi. Cod. de Testamentis, testator signat ipse prius proprio annulo eam partem

chartae in qua voluntatem suam cripto expressit. Deinde testibus adhibitis & rogatis offert eam subscribendam.& signandam. Ubi testes subscripserant, in eo nimirum chartae spatio quod vacuum a restatore re-

T s lictum

300쪽

- 298 SPECIMEN CONFUT.lictum erat, tum ea quoque pars in qua subinscriptiones testium scriptae fuerant, cum re- 'liquo volumine involvebatur, ligabatur simul, & signabatur a testibus. Si quis aliud quid se posse dicere putat in his observatum fuisse, prodeat atque id prodat. Nunc audi, Lector, facinus majoris inscitiae. Formu lam subscriptionis testium ex ingenio ne scio quam finxisse Salmasium objicit Ad- Vocatus. Quam impudenter Sc falso id di ' ctitet, quae notata sunt a Salmasio in lib. de modo Vsurarum testificantur. Non enim aliam commentus est forma subscribendi ab ea quae in testamento Gregorii Naziangeni extat, ubi testes profitςntur simpliciciter se Gregorii testamentum subscripsisse sua manu , absque ulla signandi mentione. Ipse Vero probare eam se dicit quam Salmassius rejecit, quae proposita est a Gothostedo, quamque adeo veram esse a stirmat & juri consentaneam. Credito qui volet huic homini aliquid ρsse juri contentaneum, ego certe non credam, cum didicerim nihil eum in jure nosse. Vis hujus rei certam fidemὶ En accip3. Docet eam formulam a Gothoste doo adnotata veram futuram si pro obsignavi, dixisseisignavi. Ita enim scripsit Gotho-fredus , subscripsisse Olim testes in Testamentis, Ego Lucius Titiussubscripsi, ct Gaii Sese' res eruum obsignaνi. Si pro O ignaνi ille celebris

SEARCH

MENU NAVIGATION