장음표시 사용
311쪽
eorum paginae locis e Glossariorum libris petitis, repletae se ni. Etiam in hac Animadversionum Volusitana charta cum nobis explicare velles quo sensu adverbium simul apud Latinos sumi soleret, Onomastica de .lossaria te consuluisse professus es. Sed dic mihi, ω γλωμο ροα Ψάδη, an glossaria te ipsum docuerunt Testamenta olim prius signari solita quam subscribi Z Nam certe Jurisconsultorum veterum libri id te doce- Te non potuerunt. Vnde ergo hanc hausisti doctrinam 3 Ex speculo Durandi. In eo vidisti quod non erat, & inde te vidisse retulisti quod non videras. In illo quippe speculo utrumque potuisti animadvertere, dc signatum prius quam subscriptum, & subscriptum prius quam signatum testamentum. Certe utrovis modo potuisse subscribi&signari, aut signari & subscribi secundum formulam quam praescribit, si quid vi disses, videre potuisses. Sed cur non perte vidisti quod iam supra tibi videndum objeci,& clarius quidem quam per speculum
Durandinum .subscripta prius More & jure Romano fuisse olim testamenta quam si gnata, unico loco leg. V ID. Cod. Qui testamenta facere possunt, ubi mentio diserta extat, tessamenti testium manu stubscripti, dehinc consignati. Haec sunt Glossaria, si nescis,
o improbe nebulo , ex quibus Salmasius V 3 didi-
312쪽
didicit , quod ignorasti, subscriptionem intestamentis faciendis praemissam fuisse actui signandi. Quid ad hoc responsurus
sis, impatienter expecto , & an ulla Glossaria te ex isto Iuto sint expeditura quo te ignorantia tua demersit, & pertinacia tua te immersum detinet. Tam suriose confidenses in utroq; ut in Elencho sectionum primet tuae Animadversionis Num.xi I .proscribere
non dubitaris, Vesanamosuriosam Salmasti a rogantiam, Iurisconsultos nescisse quid esset sigηare tenamentumscribere ausi, pari ignorantia pensatam. Nunc placide & sine iracundia dispisciamus ac disceptemus utri ex vobis conveniat illa furiosa & vesana arrogantia pari ignorantia pensata. Adside istic, ego ex adverso sessibulum mihi capiam. Iam consedimus. Dic mihi ergo primum an tua dissideat sententia de signando & subscribendo testamento ab opinione novitiorum DO-ctorum Idem tecum illos sentire dices.
Optimum est,&jam id significasti cum a Speculatore propositam signandi& subscribendi testamenti formam pro antiqua MRomana nobis obtrusisti. Atqui scire debuisti Durandum in illo speculo juris Α-ctionum formulas ad temporum suorum usum accommodasse. At, inquies, eaedem tunc fuere quae olim usitatae Romanis. Bene
est. Ergo & in charta pariter complicat
313쪽
ANIMADV. HERALD. 3II seribebantur ic stamenta apud Romanos veteres ut apud Narbonenses tempore Durandi. Septem chordulis ad latera membranae transfixis claudebantur, ad singulas
chordulas appendebatur sigillum unum. Septem illae chordulae pro lino possunt acci- pi, quo legimus fuisse tabulas testamenti ligatos in jure prisco. Lino illo inciso resisnari dc aperiri solita testamenta non solum in Digestis, sed etiam in Codice occurrit leg. penult. de Testamentis, ubi mentio habetur testamenti, quod legitimo modo condι-
tum, septemque restium signa habens, psea sortuito castu, vel ipsim testatoris vera, lino toto vel plurima ejus parte incisa in ambiguitatem incidit. De lino uno cum haec sint intelligenda supra quod imposita & impressa signa forent, ut factitatum olim docuimus, non uno loco id poterat incidi. Sane vel una parte si incisum esset, aperiri potuit testamentum. A nergo linum unum de septem chordulis aliquis possit interpretari, nisi tali pecuina stoliditate & ignorantia, ex te quaero. Apud Marculsum in formulis , testamenti post
mortem aperiendi fit mentio lib. M. cap.
. XVII. Recognitu prius sigillis, O thcise lina ut Romana legis decrevit auctoritas. Qui septem chordulas resolverit vel incidet it quibus
trajectae erant membranae testamenti tem
Pore Durandi, an linum tabularum incidisse V potuit
314쪽
potuit videri λ In Institutis Iustiniani tabulas pupillaris substitutionis proprio Iino &propria cera consignari oportere traditur.
Hoc est ut Graece reddidit Theophilus ἰλα- ζον, λίνω. An linum illud proprium de septem chordulis intelligi debet aut potest Senatusconsultum sub Neronis imperio factum decrevit ut linum triplex per tabulas perforatas trajiceretur in lignandis tabulis& supra linum quo tabulae consti ingeban tur inpositae cerae signa imprimerentur. Anappensa chordulis ligna, ut in formula Du- .randi, eadem videri queunt cum impositis lino quo tabulae ligatae sunt 3 Antinum quo constringebantur tabulae ligneae, idem fuit cum s eptem chordulis quibus in circuitu
orae membrans complicatae cohibiliter Du- .rando junguntur Franciscus Connanus in commentario Iuris Civilis lib. ix. cap. H. de testamento praetorio notavit primum
impressa signa fuisse tabellis, tabulas debuit
dicere, nam tabesivi Romani dixere de codicillis epistolaribus, non de codicibus testamentariisuepostea Neronem voluisse ut lino appenderentur. Locum deinde subjicit Su tonii, quo dicitur, tunc primum adversus falsarios repertum fuisse, ne tabula nisi pertusa ac ter uno per stramina trajecto obsignarentur. At nulla in his verbis appensorum lino signorum nota nec vestigium. Smpliciter
315쪽
ANIM ADV. H ER A L D. 3I3 tantum dicitur, ut tabulae pertuis, id est perforatae, obsignarentur lino per foramina ter trajecto; hoc est, ut triplici lino ducto circum tabulas,& per foramina, quae in summa margine etant facta, trajecto, signis supra linum impositis obsignarentur. Quod explicat clare Paulus in lib. Sententiarum ad Leg. Corneliam testamentariam , ubi diserte scribit ex sententia illius Senatus decreti tabulas ita debere signari , ut in summa margine ad mediani pa rem perforata triplici lino coηstringantur atque imposita supra tinum cera signa imprimantur. Linum quo constringuntur & colligantur tabulae, non potest laxum ita videri, ut dependeat ulla ex parte. Sed nec signa illi lino appensia possumus imaginari, quae supra linum ipsum stricte tabulis inhaerens imponebantur. Non igitur ut stulte putavit
Connanus, hoc novum tum ab illo Senatu Dconsulto introductu est ut signa lino appenderentur, cum antea tabulis ipsis imprimerentur. sed cum ante illud decretum amisplissimi ordinis unico lino tabulae ligarentur& simpliciter circum tabulas linum duceretur, tunc sanxit Senatus, ut triplex linum pro simplici fieret, & foramine in tabularum margine facto ad mediam earum par
tem , per illud foramen triplex illud linum
trajiceretur & circumvolveretur constrin.
316쪽
314 SPE cIMEN CONFUT. gendis tabulis. Subjungit Conanus, ut ses-remus quali modo putaverit appensa signa lino testamenti ; quod de lino dicit Suetonius smile esse quod hodie si in diplomatibus Regiis, quas chartas appellamus, in quibus sigillum Regis fericostio imponunt. Iam tenemus qualis Jurisconsultorum novitiorum fuerit sententia de testamenti signandi forma , non aliam nimirum Romanis usitatam fuisse, quam quae hodie visitur in diplomatis Regiis, in quibus sigilla filo appensa sunt. Hoc idem credidit Durandus cum tradit unum quem que testium in signando, debere ad unam ex chordulis appendere suum sigillum. Dictu, redivive Trebati, post istos omnes quae tua sit super his opinio ' Vtrum imposita censes & impressa lino fuisse signa, an ero appensaὶ Appensa, inquis. Nam vidi non paucos contractus ita signatos, quorumno inullis signatorum Agista appensa adhuc extabant, quadam prorsus integra. Inde & colligere te ais Num. xvii. non solum testamenta, sed & caeteros contractus ita Olim
signatos, & morem hunc priscum ac Romanum diu durasse , dc ad nostra usq, tempora. Jam vides ex his & sentis, nisi asininae prorsuS es ανα Θησῆας, uter Vestrum Vesaniore ac magis furiosa laboret arrogari
tia &inscitia, Salmasiusne qui dixerit Ju- Iisconsultos Neotericos nescisse quid esset signa L
317쪽
AN iM A D. H ER ALD. 3is 'signare testamentum, an tu qui id scire cum tuis Doctoribus praesumpseris, quod omnino ex his quae jam docui te constat ignorasse. De subscribendi & signandi actibus, uter praecesserit cum etiam ostenderim te non esse sapientiorem tuis magistris, fatearis pariter oportet te vesania plusquam tralaticia vexari, qui id ausus sis carpere quod te nescire intellexisses si sanus fuisses. AN firmare non dubitasti subscriptionem posteriorem fuisse signatione. At tuus ille Doctor, cujus in speculo si te diligenter inspexisses, asinum pro Heraldo vidisses,alias subscriptionem anteponite , alias signandi actionem rut videat Hr velut in bivio ancipitem stetisse, quia in leg. xx I. Cod. de Testamentis , uno loco subscriptio videtur postponi signaculis, in aliis quatuor subse- 'quentibus lignatum testamentum post subscriptum memoratur. Eadem haesitatio ab eadem causa alios etiam Jurisconsultos magni nominis in ambiguo tenuit, ut pror sus definire nequiverint . utrum subscriberetur prius an consignaretur testamentu. Duarenus inter eos occurrit. Is commentario in
Titulum Codicis Qui testamenta facere possunt, scribit, tertio subscriptionem testium esse necessariam. Testatorem autem tabulas clausas complicatas offerre testibus
praesentibus δέ a se vocatis ut eas tabulas Obsignent
318쪽
signent & in illis tabulis subscribant. Quibus verbis videtur subscriptionem posteriorem facere obsignatione. Contrarium mox
signjficat in his quae continuo subjunxit ad hunc modum; uuarto post subscriptionem ne- sessam est testium obsignatio,ut duitur hic in dicta lege Consiuitisma. Hotomannus in libro de 'partitionibus Juris cap. xx I. consignatum prius innuit a testibus testamentum, deinde thbscriptum. Mitto alios qui non meliora
attulerunt. Horum tu dictatis temere a Diensus es. Ut reliquae oves ovem sequuntuPquae prior in aquam se projecerit , ita ruasellus bonae mentis errandi duces sectatus es in aliis longe te doctiores, sed in hoc more explicando nihilo intelligentiores. Si pari diligentia Codicem tuum evolvisses &Novellas sequentium Imperatorum, ut veterum G tollariorum libros studiose nocturna diurnaque manu versisti, teque ex illis didicisses, signandi actum post subscriptionem testium fieri olim solitum, ut ex glose sariis nos docere hie instituisti simul Latinorum idem esse quod Graecorum αμα Sed quoniam flecti non potes, ego te, si potero, frangam. Praeter legem Codicis quam supra protulimus, Novella xLIr. Leonis, diserte etiam demonstrat subscriptionem antesigna sieri solitam. Ttia jure quod olim apud Romanos obtinuit, concurrere de
319쪽
ANIM DA V. HERA L D. II buisse ad consummationem persecti restamenti ibi dicit, scripturam , bubscriptiο-nes, & Agnae. Hoc ordine non solum enumerat ut facta fuere, sed etiam eodem ordine ita fieri debuisse, ut recensentur, quae ibidem narrat, ostendunt. Nempe scripturam esse testem voluntatis ejus qui test mentum fecit. Ergo prior est ordine voluntas testandi quam scriptura testament quae eam declarat. Testium deinde subscriptiones sinceritatem scripturae ad testari dicit. Subscriptiones itaque quae scripturam testa in menti firmant, ea posteriores esse oportet. Postremo signa subscriptionibus fidem praebere ait, α σψρογδες πιπροχοδα
φας. Ergo signa subscriptionibus necesse est videri posteriora. Hoc ipsum est quod in Senatusconsulto sub Nerone facto dicitur , Exteriorem ceram interiori fidem servare. Nam subscriptiones interioris scripturae partem faciebant, quae in cera exarahatur. At exterior cera signorum fuit supra linum quo tabulae erant ligatae impreubrum. Locum ipsum integrum ex Novella illa Leonis adducam, quia paulo corruptior
320쪽
quod sicripta fit, nisi hac omnia simul conνeniane
ad ipsius consummationem, Scriptina, qua volantatem testantis segnificari Subscriptiones, qua scriptura veritatem adstruunt: Signa, qua bubscriptionibus=dem praestant, nisi inquam hac concurrant pri quam e vivo excedat ille cu3M te- flamentum est, irritum esse ac nullum. Et paulo ante testamenti quod scripto conficitur, firmitatem in his tribus consistere eadem Novella statuit, in scriptura in testium sub
eri ν. Quid tu ad haec, O Causidicet Quam causam dices, ne tu indoctissimus omnium tuae farinae hominum videaris 3 Hiabis, sed frustra. Certe ringi potius tibi dabitur quam hiscere. Sanxit porro ea Constitutione Leo Testamentum ratum futurum tametsi neque subscriptiones testium neque signacula haberet, si modo sum ciens numerus testium adfuerit. Vident jam omnes, non enim curo quid ipse videas, non posse ea verba ex testamento Remigii signari ub- scripsex juris Romani quae in subscribendis prius, dehinc & signandis testamentis tenuit,
