Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

vult. adebui sit distinctio solum per connotata, sed per

diuersa principia intrinseca; ac proinde distinctio vi tuai is non sumcit ad componenda contradictoria , sed exigitur formalis. Replicant Thomistae. Contradictoria a nobis allata de intellectu, & voluntate non esse vera contradictoria;quia propositiones contradictoriae sunt assirmatio, & negatio eiusdem praedicati de eodem termino, ut homo habet intellectum, seu est intellectivus, & non est intellectivus, intellectus autem, & voluntas sunt duo termini, seu Pr dicata . . ' At haec replica manifeste ostendit, Aduersarios non bene intelligere rationes Scoticas. Etenim, si per illos nulla sit distinctio ante operationem intellectus in Deo inter intel lectum, & voluntatem, consequens est, ut sit prorsus idem terminus subiectum, & praedicatum, quia per Tho-mistas idem pgnitus est intellectus, & voluntas, ac proiam de erit contradictio de eodem respectu eiusdem. Arg. I. Cont. I. ConC. Persectibile,& persectivum distinguntur realiter, sed attributa sunt persectiones D. Essentiae, ergo &z. mai. patet,quia nihil est perfectivum sui ip-

us. Resp. disting. mai. Si persectivum sit quid distin

dium realiter, se habens per modum formae informantiς subiectum, conc. mai. si sit tantum sormalitas, ut est in proposito afficiens essentiam, a qua profluit, perfectivum per modum proprietatis, & actus purissimi intrinseci, ne

go maiorem.

Arg. 2. Illa , de quibus verificantur contradictoria distinguntur realiter; sed de Essentia D. & attributis verificari possunt contradictoria, ergo distinguntur realiter.

Resp. neg. assumptum in maiori, nam, Ut supra notauimus, ad saluanda contradictoria sufficit distinctio form

dis inter essentiam ,& attributa. U Ar I. Contra I. conC. auctoritate SS. Conciliorum, &SS. Patrum. Patres latini in Concita Florent. sess. 2 . in . consess. fidei, ab Eugen. iv. approbata, dixerunt; Essentiam D. nonre a arro, Dd ratione tantum; ct modo intelligendi: & sess. 38. dixerat Ioan. Theologus, dictus de Montenigro Ord Mis Praedicatorum: D erro rarium modo intelligandi; ex sesis.

6. Andreaa Archiepisc. Collosiens. eiusdem ordinis di-G a Xerat,

142쪽

nia aperte videntur militare contra nostram Conc.erg.&C.

Accedunt decisa a S. Bernardo, & Episcopis Gallicanis

contra Gilbertum, approbante Eugenio iij. Nam Bernatadus serm. 8o. in Cant. contra Gilbertum osten fit, magis proprie veram esse hanci, nempe iuxta statum realem, Pater est veritas, quam Pater est verus ; quod de posteriori. Contendebat Gilb. & 1imiliter admittere debent Scotistae. Et Episcopi Gallicani in consessione Fidei dixerunt; nullo catholico sensu posse negari, quin Diuinitas sit Deus, poterit autem secundum Scotistas; nempe, quod non sit

Armaliter Deus. Insuper in cap. Damnamus de sum.Trin.

destini t Concit. Lateran. Quod id , quod est Pater,& Fialius, & Spiritus S. est idem omnino; & sic etiam sonant

auctoritates Sanctorum Patrum, quas breuitatis causa mitto. Resp. Scotistae, & signanter noster Herincae prima p. sum. Theol. & Frassen. Doct. Parisiens prima p. sum. . Theol. Scoli: Concilia, seu Conciliorum auctoritates non agere de praefata controuersia in Scholis agitata; nec quidem leuiter velle praeiudicare, tam solemni doctrinardc distinctione formali. Quare verba Conciliorum intelligenda sunt secundum mentem, & scopum ipsorum Pistrum , qui contra Gilbertum, ponentem distinetionem realem inter Essentiam,& relationes personales loquebantur. Itaque Patres Concili j damnarant Gilbertum, &eius realem distinctionem inter Essentiam, & relationes. Caeterum auctoritas Io: Theologi; ut optimo aduertunt Macedo in I. sent. & Herinox non est irrefragabilis; immo superiora verba bene consonant nostret doctrinς de distin.ctione formali; sormalitas namque a nobis describitur esse rationem obiectivam, quae non est res, sed realitas rei, apprςhensa, & concepta modo imperfecto, quo concipi mus diuinas persectiones ad instar formae. Ad obiecta ex

Bernardo. Resp. etiam secundum nos magis proprie, v xam esse praedicationem in abstracto;siue magis exprimere ipsam Veritatem, quam praedicatum in Concreto, eo quia

illa exipit inter extrema realem identitatem; hqc qui: fo malis est, seu denominatiua,reperitur etiam iii realiter disti iactis inuicem connotantibus, seu significantibus. Qua-Vς ncgamus Lugotium iij. approbasse Synodum, quaelin Sedis

143쪽

Sedis Apost. auctoritate facta fuit; & disso uta Synodo so

lum damnauit Eugenius articulum Gilberti de distincti ne reali, ut supra M. - Ad alias auctoritates adductas, & quae asserri possunt. Resp. non contradicere nostret distinctioni formali, immo sauere, ut par. in probatione nostrς Conclusionis, sed contradicunt distinctioni reali; vel intendunt maximam v-nitatem, & simplicitatem in Deo adstruere quae Omnia optime coligrent doctrinae Scoticae, ut insta patebit. Arg. ratione. Deus, & Personae D. sunt ens summe si plex, ut definitur in cap. firmiter; sed distinctio formalis insert aliquam compositionem, & multiplicitatem; posita enim tali distinctione Deitas non esset irinaliter relatio, neque relationes essent de essentia Dei tatis, & e contra, quod videtur esse contra Concilia,& Ss.Patres, ubi supra ergo &c. Resp. conc. mai. & disting. min. infert multiplicitatem realitatum conc. rerum neg. Nec tamen si quitur compositio, quia omnes realitates transeunt in

persectam identitatem latione infinitatis, & ratione eius. dem infinitatis excludunt omnem compositionem , ad quam exigitur quod unum se habeat, ut potentia, & alterum ut actus; Contra. Simplicitas,& V nitas D.sunt pers ctiones simpliciter simplices , ac proinde in Deo admittendae sunt secundum maximum gradum simpliciter, &vnitatem excogitabilem, sed ille est maximus gradus, qui omnem compositionem,multiplicitatem,& diuersitatem, nedum realem,sed etiam form*lem excludit,ergo &C.mai. pat. min. etiam est clara, quia res, quae nullam in se admit.

tit distinctionem, etiam formalem, est fimplicior, & m gis una, qiuini quae pluralitatem formalitatum inuoluit; ergo &c. Resp. dist. mai. sunt admittendet secundum m ximum gradum simpliciter, &vnitatis, compossibilemacum Essentia D. Conc. secus neg. non enim maximus gradus simpliciter, & unitatis a nodis excogitandae, est CO possibilis cum Essentia D. Immo nec est excogitabilis 1 cundum veritatem: quia nequit dari alia res, quae sit m gis simplex Essentia D. quacunque enim data esset Deitas, ac proinde Rcunda, & productiva tam ad intrii, quam adlextra. Et idem dicendum de simplicitate excludente Ommmm formaUtatem , ob rationes supra assisnata3. Vndς a

144쪽

valeret argumentum, militaret e iam contra Aduetiariceronentes distinctionem virtualem; eo quia maior Vnitas

esset sine tali distinctione quam cum ipsa.

Arg. 3. Si Essentia D. distingueretur a parte rei a suis a tributis; & e contra, sequeretur quod neutrum eorum esset infinitum; immo nec Deus adaequato sumptus esset infini tus: sed hoc est falsum, ergo etiam ant. patet sequela, quia Essentia in suo conceptu non includeret omnem per feetionem fimpliciter, nec pariter attributa essent infini Q, quia unum non includeret perfectionem illius, a quoso aliter discreparet; ergo vel attributa non distinguuntatur formaliter, vel Deus non est infinitus.Resp.neg.sequ lam; quodlibet enim eorum infinitum est in suo genere; cssentia quidem in rarione entitatis, secundum quam includit i maliter omnem persectionem essentialem: Sapientia esset infinita in ratione qualitatis, & sic etiam caetera attributa; omnia autem simul sumpta constituunt rem simplicissimam realiter, quae est simplicirer infinita. Contra. D.Essentia, ut formaliter distinguitur a sapientia, V. g. non includit illam formaliter; ergo non est in nitu perfecta; cons. probatur. Illud non est infinite pe sectum, quod non includit sermaliter omnem persecti nem simpliciter simplicem, sed Essentia D. ut praescindensa sapientia non includeret formalitEr omnem persecti nem simpliciter simplicem ergo non esset infinite perfecta. R P. Hegiaconsequentiam; non enim ex distinctione sormali licet inferre aliquid non esse tale, sed solun non esse conceptibile, ut tale, quod idem est ac diceret, C gnitione praecisiua Essentia D. ut praescinditur a Sapientia, non concipitur ut Sapiens; ex noc tamen non bene ii sertur , quod non sit sapiens, quia sic fit transitus a cogni tione praecisiua ad diuinuam. Ad prob. Conc. mai. & neg. min. nam aliud est dicere, essentia D. ut praescindens a sapientia non includit &c. aliud non intelli itur tunc , ut capiens formaliter, quamuis intelligatur sapiens radic

Contra. Si responsio esset vera, sequeretur,essentiam D. Perfici abattribiatis, cum in illo priori non includat in suo esse quid ditatiuo attributa; sed hoc est absurdum νῖ

145쪽

me erit essentia D. ad illa in potentia, ac proinde pers clibidis ab eis. Resp. neg. sequelammai. Ob rationem in superiori responsione adductam. Neque ob id dici potest lesie in potentia ad attributa; eo quia non dicitur aliquod esse in potentia, nisi ad id, quod est a se distinctum reali- iter, cum nihil dicatur in potentia ad se ipsum, qua rati ne, non dicimus, hominem esse in potentia ad risibilit tem, sed ad albedinem. Itaque Essentia D. ut docet Scor-q uol. I. in suo esse quid litativo, Ut prior attributis est. perfeci istima formaliter quoad perfectiones primarias importatas per praedicata quidditativa, &quo ad alias radi-caliter , quae Continentia radicalis operatur ne dici possit per eas periectibilis, cum ex tacunditate infinita eiusdem D. Essentiae huiusmodi perfectiones profluant. Arg. q. Quae distinguuntur formaliter non praedicat tur de se inuicem in abstracto; haec enim non est bona prς- dicatio . Rationalitas est: animalitas; sed attributa D. de se inuicem praedicantur in abstracto; nam haec est Vera , sapientia est iustitia , ergo non distinguuntur formaliter QResp. disting. mai. in creatis conc. mai. in Diuinis ne mai. ratio autem disparitatis est, quia intellectus conci piens abstracta creata, non relinquit inter illa vinculum- aliquod volonis, ratione cuius unum possit praedicari de altero a se formaliter distincto; secus autem in Diuinis, quia cum attributa sint infinita formaliter, infinitas ipsa est vinculum unionis, & identificationis. Siquidem in

nitas de siti ratione postulat sibi identificari quam libet perfectionem sibi compossibilem; adeout si perimpossibile

non unirentur in esientia D.adhuc ratione infinitatis uniarentur inter se; & de se inuicem identice praedicarentur; quod non reperitur in realitatibus creatis, quae si non v-nianturiin tertio, nulla inter eas esset identitas. Inam, Cum realitates, c. g. animalitas, & rationalitas in homine

fiat formalitates fuat ,& non persecte inter se identificatae , sed tantum ratione terti j, in quo uniuntur, Vere, α proprie una est in potentia ad aliam, idq; susscit ad compositionem metaphysicam, quae Divinar smplicitati repugnat .

Arg. . Si attributa distinguuntur formaliter, ergo MPIa dicata quid litativa, qual ia sunt ens, substantia, spiri di

146쪽

eus &c. distinguuntur sormali or ; sed consequens a vobis

non admittitur, ergo nec ant. est admittendum. prob.priama cons. Etenim Deus per rationem entis conuenit Cumincreaturis, per Deitatem non; tum quia non eo Deus, quo

ens: ergo ratio entitatis, & Deitatis distinguuntur ex natura rei, quae sunt contradictoria, quq saluantur per vos non admittentes inter praedicata quidditativa distinini nem formalem, sed solam virtualem; ergo vel attributa non distinguuntur sormaliter,uel si distinguuntur form liter, etiam praedicata quidditativa sic distinguuntur. Resp. neg. Primam cons. Ad prob. dicimus disting. antifin re, & ex natura rei neg. ex parte nostri intellectias in quate concipientis rationem entis;Substantiu &c.conciant. adeoque admittimus solam distinctionem virtualem inter praedicata quidditativa, quae sufficit ad huiusmodi contradictoria componenda, ut supra&c. & si nonnulli

Scotistae etiam inter praedicata quidditatiua astruant io malem distinctionem.

Vtrum Deumst in ita perfectionis:

Not 1. Quod hic non loquimur de infinito in genereta

cuiusmodi esset, si daretur infinitum in quantitate, vel continua, ut linea, vel distreta, ut numerus infinitus hominum, lapidum ; neque de infinito in qualitate, ut gratia, quae haberet infinitos gradus, vel albedo &c. sed a-ximus de infinito in entitate, & extra genus. Huiusmodi autem infinitum potest sumi dupliciter, Uno modo Pro materiali, hoc est pro entitate, stu re infinita, ad quam sequitur necessarib negatio finis, S termini ; alio modo Pro formali, & sic dicit carentiam, & ne ationem finis, Myermini; unde licet infinitas a parte rei videatur import

. . . vi is, . . - - a

147쪽

Γgnificatum rei est aliqua entitas infinita, sed instilinperfectionis: Quam Scot. Optime expliCat quOl. s. in primis absolute hoc modo. Infinitum est illud, cui nihil ei tiratis, seu persectionis deest eo modo, quo possibile est i Iud haberi in aliquo uno; notanter dicitur, quo possibile est illud haberi, quia impossibile est, quod aliquid omnem

omnino entitatem formaliter, & realiter contineat. 2. e

Plicat comparative sic. Infinitum est,quod excedit quo ιCunque ens finitum, Ultra omnem determinatam, vel d terminabilem proportionem. Nol. 2. ex Scot. in q. d. I i. q. I. quod duple* est infinitas in Deo, alia radicatis, seu fundamentalis,alia formalis; Prima Competit essentiae D. per modum praedicati qui ditatiui, & veluti ratio constitutiva Deitatis. a. Competit diuinis persectionibus; vique perspicue pateat men inostri Doctoris, produco eius praecisa Verba ex I. d. 8. q.3. Ens autem, ut conuenit Deo, scilicet ens per caentiam est 'ipsum esse infinitum; & non aliquid, cui tantum Conu nit ipsum esse, & ideo ex se est hoc, & ex se infinitum, ut quasi per prius intelligatur aliquo modo infinitas esse m dus entitatis per essentiam, quam ipsum ita telligatur esse hoc, & ideo non opportet quaerere, quomodo hoc ens sit infinitum; tale enim primo determinatur ςx se, ut si tale ver essentiam, & ut sit infinitum tale, & ut sit hoc de s , a haec Scot. in F. respondeo quod quando, in calce quaest cit. Hinc doctissimus Scoti Commentator in I. d. 8. q. a. Iespondendo ad argumenta principalia sic habet. Dico Primo, quod sorte non esset inconueniens, & ad mentem Scoti ponere, ipsam infinitatem esse de essentia, & ratione formali Dei; neque obstare videtur Scot. dixisse, infiniutatem esse modum; ac proinde non esse de ratione formis. Ii Deitatis; non obstat, inquam, siquidem Scot. tunc la. quitur secundum conceptum inadaequatum, quatenus ea modus diuidens ens transcendens, non vero secundum Conceptum adaequatum, quatenus est propria latio Deiaetatis, quam indicamus per infinitat radicalem Deita ris, cui repusnat etiam concipi praecisa ab infinitate,quias Deitas est Deitas, est sormaliter infinita, vel saltem eam inuoluit in suo conceptu quidditatiuos sicut creatura

148쪽

I. Conc. Deus est ens sinapi iciter infinitum in persedibo

piuntur a Theorogis, & a SS. Patribus de inlini cate pers otionis ; idem traditur in cap. firmiter desum. Trinit. Vnde D. Dion. de diuinis nominibus p.a. ait. Vias munitu

- em numerism excedens, omnνm transeliens infinitatem .

Prob. etiam ratione naturali,& euidenti,est , ocham,&alii existii ni non posse ratione naturali infinitatem a monstrari a posteriori, sed poste solum afferri ad hoc probandum rationes probabiles. Nullum datur ens limitatatum, nisi habeat aliquam causam suae limitationis, ut patet de entibus creatis, scd D . a nullo potest limitari, e

' Prob. 2. Omni ente finito potest dari aliquid maius, sed

si Deo posset dari maius, Deus non esset Deus ῆ nomine enim Dei intelligimus quoddam ens omnium entium perfectissimum; ergo &C. - Prob. 3. Infinita potentia arguit infinitam essentiam, ac proinde caeteras persectiones infinitas, sed in Deo est infinita potentia, quia quantum est ex se potest produc re infinita specie distincta, si forent tot creabilia sine in perfectione producibilia in esse existentiis : adde etiam quod modus producendi indipendenter a subiecto, & ex nihilo non est potentiae finitae; alioquin Creatura eX nihi- Io posset aliquid producere, ergo Deus est ens infinitum in yersectione. Confirmatur. Etenim nulla est perfectio et ualis, vel possibilis, quae in Deo non rcperiatur in gradu infinito: est namque infinitus in duratione ratione aeteranitatis habet infinitam existentiam ratione suae immei statis ; est infinite bonus, intelligens, sapiens, Volens &C. ergo Deus est simpliciter, & absolute ens infinitum. II. Conc. In Deosint perfectiones omnium rerum. Est de fide, & traditur expraesse in Sac. Script. & signanter: ad Rom. II. εκ ino, )er ipsum, is in ipsosunt omma, psal.93. Qui

Hautauit aurem nouaudiet, aut qui fluxit oculum non considerat ε

Eandem veritatem docent unanimi consensu SS. Patres. Immo, & hoc idem nouerunt Phylosophi gentiles, qui ap-

149쪽

1 Iib. . de perenni Phylomphia c. 8. Prob. ratione. Omnis periectio est, ver increata, & haec soli Deo competit, vel est creata, & haec pariter non potest non esse in Deo, cum ipse sit causa uniuersalis,& principalis omnium perfectio-.arum creaturarum, & Creabilium; unde D. Petrus docuit,

Luod Daus est omnia in omn bas, ergo Deus continet persectiones omnium creaturarum, productarum, & possibilium ad produci, non quidem formaliter, sed eminenter, ut supra dictum est. Arg. Cont. I. Conc. Finitum,& infinitum conueniunt quantitati ex I. phys sed Deus non est quantus, quia nota est corpus, ergo &c. Resp. distii g. mai. Infinitum in potentia Conuenit quantitati, Conc. mai infinitum in actu

Meg. & in hoc sensu locutus est Arist. λ4.2. Quod ita est hic, quod non est alibi, in finitum secundum locum, ergo quod ita est hoc , quod non est liud, est finitum secundum substantiam, sed Deus est hoc,

α non est aliud; non enim est lapis, neque i ignum M. Cr--.go Deus non est infinitus. Resp.eXSCOt. in I. d.a. q.2. g.

ad 3. Quod consequentia non valet, nisi illud, quod esset in loco sit finitum. Exemplum: si esset aliquod ubi infiniatum per imposii bile, & corpus inlinitum repleret illud, non sequeretur, hoc corpus est hic; ita quod non alibi, cringo est sinitum secundum ubi; quia ly hic) non demon-nrat, nisi infinitum, ita in proposto non valet conii

quentiae ἀ

Arg. 3. Infinitum secundum substantiam est Infiniis

virtutis, sed virtus infinita non datur,quia nullus effectus infinitus datur talis virtutis, ergo nec datur virtus infinita ; minor patet, quia effectus debet proportionari viri cti illum producetiti. Resp. neg. min. & ratio est, quiae Deus est infinitae virtutis, sed liberum ad extra; libere se determinans ad ea, quae vult producere, ac proinde libera agit ad extra, & non necessarib, ut somniarunt Phylosophi Fonentes, primam causam nihil contingenter producere, med necessario secundum ultimum suae virtutis. Quare e sectus creatus, cum de sua ratione non possit ellis infinitus in entitate, non debet suae causae infinitae proportionarientitatiue, sed susticit, ut ei proportio actar quoad μὴ

150쪽

Arg.4. Finitum ab infinito in infinitum distar,sed Deuς

hon distat in infinitum a creaturis, quae sunt finitar ; ali uin omnes creaturae essent aequat is perseetionis, cum dia antia infinita non possit esse maior, vel minor,ergo Deus non est ens infinitum. Resp. Conc. mai. &n . min. Ratio, quia inter extrema tanta est distantia, quan ta est ei titas extremorum: e.g. Deus distat in infinitum a creat ra, etiam data suprema possibili, ratione suae infinitatis; cum hoc tamen stat, quod creatura una minus distat a Deo, quam altera Ob sui maiorem persectionem; & quai Ho dicitur, quod omnes creaturae essent aequales in pers ctione, resp. disting. quatentis omnes sunt ens Creatum, &Iimitatum; & sic est verum, creaturas aequaliter distare SDeo; quatenus Vero Vna magis participat decialitativa

Iersectione, & altera minus,& sic non est verum esse qqua- es inter se, & aequaliter distare a Deo . Quaeres. An aliquid aliud a Deo possit esse infinitum

rer essentiam.

Resp. negatiue, & ratio est,quia quodlibet ens creatum est ens per participationem, participare autem est partem capere, ergo nihil praeter Deum potest esse infinitum petessentiam. Tum quia ens infinitum per essentiam post Sat esse a se, & ex se; at nulla creatura potest esse talis, nec per Dei potentiam, ergo nulla creatura potest esse infiniueta per essentiam, alias non usset Creatura, sed Deus, quod manifestam dicit contradictionem. Ex quo euidenter iam sertur, infinitatem entitatiuam esse ita propriam Dei, ut ne quidem de potentia absoluta possit a Deo communic ri creaturae,& si possint ei Communicari qternitas,immei sitas&c. haec enim reperiri possunt in creatura absque ii dependentia; & persectione entitatiue infinita, cum non

ab intrinseco, & sua Virtute, sed Dei potentia esset talis: at infinitas entitatiua identificat sibi omnem perfecti

nem sibi possibilem.

AESTIO II. Vtrum Deus sit perfecte, umm inplen

ot 1. Quod simplicitas generatim sumpta diuiditur in naturalem, seu entis i α in moralem, seu virtutis;

SEARCH

MENU NAVIGATION