Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Vnde aeternitas sic sumpta definitura Boetio lib.

H ; dicitur interminabilis, quia caret principio, di fine ; ponitur Vita pro quacunque perfectione essendi, ut notat Scot. quol. 6. Tota simul significat non dari s acesti nem ullam in aeternitate, sed totum esse rei aeternae haberismul. Perfecta possesso significat vitam, siue Ierfecit i

nemomnem actualiter haberi ex intrinseca naturae necesistate, ut docet Scot. Vbi supra . Haec autem descriptio non est formalis, Ut aduertit Heri nCXῆ aeternitas em IT

sormaliter non est vita Dei, sed eius stabilis duratio. Not.3. Quod aeuuiternitas est duratio rei permanentis, Nincorruptibilis ab intrinseco; ex qua descrittione patet discrimen inter aeternitatem, &aeuum. Nam aeuum,&si iuxta idioma graecum , acla tinum coincidat cum d ternitate ; usu tamen Doctorum sumitur pro duratione

rei permanentis quidem, sed dependentis, & terminabilis, ut Angeli, Animae &c. Tempus vero, ut docent Phylosophi diuiditur in tempus intrinsecum, & extrinsecum, doequo satis in Physicis egimus: ideo&c.

NOt.4. Cum Smi sing. disp. . q. I. aeternitatem Coincidere cum immutabilitate, & in hoc solum ab ea differreta, quod aeternitas addit supra immutabilitatem respectum aptitudina lem coexitendi cuilibet durationi creatae, ac proinde dici potest ratio proxima fundandi aeternitatem,&ob id plerumque concipimus aeternitatem ratione durationis sub quadam extensione in ordine ad tempuS Verum, siue immaginarium, qui respectus non videtur inuolui in conceptu immutabilitatis; haec enim intelligeretur in Deo, esto nulla creata duratio esset possibilis; cui doctrinae subscribitur HerincX. Hinc patet qualiter in aeternitate sit successio virtualis; idest quatenus coexist re potest successivae durationi, seu omnibus temporis differenti js. Non tamen coexistit aeternitas semper cuilibet temporis differentiae: non enim tempori praeterito, dum est praeteritum, aut futuro, dum est futurum; cum nil pos sit realiter coexistere, nisi rei realiter existenti. Nihilominus necessarib coexistit omni tempori, quatenus nullum est tempus praeteritum, cui non extiterit; praesens, cui

Mn C Sistat , futurum, cui non coexistet, &possibile,

162쪽

cui non coexistere possit. Itaque omnia sunt aeternitati praesentia, toti aeternitati quidem, sed non totaliter, seu non semper, sed singula pro parte suae durationis; sicut Omnia sunt praestiatia immenlitati, sed non ubique his no

Conc. aeternitas proprie dicta conuenit Deo. Haec elide fide ex cap. firmiter de sum. Trin. & ex Symbolo D. Athanasij ; ubi dicitur aere ηs Pater aremus sitius, eternus spiaritus Sanctus. Item psal.80M Iaculo visus in faculum tu es Deus,

Prob. etiam euidenti ratione. Si Deus non esset arte nus, sequeretur, ipsum ab alio originem accepisse; ac pro inde non esse primam omnium Causam,& independentem,

M per consequens nec ene Deum,quod solus insipiens hoc dixerit. Praeterea si Deus ab aeterno non fuit: vel aliud ante ipsum existit, vel nihil: si aliquid aliud fuit, hoc esset Deo melius, & persectius, quod Deitati repugnat: si nihil omnino fuit, consequens est, nec aliquid etiam futurum esse, orgo &C. Prob. a. ratione desumpta ex D. Essentiae plenitudine; stu existendi per Essentiam. Nihil potest esse a se ipso, &Continere in se totam essendi plenitudinem, nisi sit ab cererno, ergo Deus necessario est aeternus. Vnde D. Ansel. in Monologio cap. 22. sic ait. Tu vero es quoa os , quia qui qu3d alιquando aut modo es, hoe totus, semper es, o quia V prie, os liciter es non habesfuisse, aut futurum ossa sed tantum presens esse, nee ρ otes cogitari aliquando non ego. Hanc catholi-Cam Veritatem agnouerunt etiam Sapientes gentiles;vt IN

quido patet apud Doctores. Arg. I. Cont. Conc. Nihil factum potest dici de Deo; sed ternitas est aliquid factum; nam teste August. lib.83.q. l.

Daus est Auctor aternitatis, & Boet. lib. de Trinit. ait. Ea μοι nunc fluens facit tempus, nune flans facit aternitatem, ergo Deo in non competit aeternitas. Resp. conC. mai. & disting. min. Sternitas sumpta proauuo conc. pro intrinseca duratione Dei neg.min.D. A gust. & Boetius intelligendi sunt de aeternitate sumpta

Arg. 2. Quod est ante aeternitatem, &post aeternitatem non u

163쪽

non mensuratur aeternitate, sed Deus est ant8, & post xternitatem, dicitur enim LXod. 3. Dominus regnabra m ata num, ct vltr a, ergo Deo non competit aeternitas.

Resp. disting. mai. quod est ante aeternitatem proprii dictam Conc.mai. quod est ante aeternitatem sumptam pro Geuiternitate non mensiiratur aeternitate proprie didia nego. Vnde Deus est ante , &post aeternitatem, id est aeuiternitatem.' Contra. Aternitas est mensura, sed Deo non conuenit esse mensuratum, ergo neque ei competit aeternitas.

Resp. dist. mai. secundum nostrum modum concipiendi conc. secundum rem, & a parte rei nego mai. Quia si esset mensura, vel esset activa, Vel esset pastiua, neutrum a tem dici potest ; mensura namque passiua dicitur tantum respectu activae, at nulla est mensura extra Deum; tum quia de ratione mensurae est ducere in cognitionem quantitatis alterius; qterni tas autem est duratio Diuini esto; ac proinde non potest hanc durationem metiri, alias dicero tur mensura sui ipsius, & in sui ipsius notitiam ducere. Arg. 3. Ateriaitas est duratio quaedam, sed omnis dura tio est diuisibilis, quaelibet enim duratio alteri comparata, vel est maior, vel minor; & Deus quoad suum esse est immutabilis, & indivisibilis, ergo &c.

Resp. conC. mai. &dist. min. intrinsect, quatenus est stabilis permanentia Diuini esse, nego; extrinsece, quat nus coexistit omnibus temporis differentiis conc. min. Arg. 4. Si Deus esset arternus, ergo etiam filius esset ternus ; sed in psal. a. videtur insinuari non esse aeternum, dum dicit Pater aeternus I Filius meus es tu s ego hodie genui te crξο&c. Resp. Conc. mai. Cum sequela, & neg. min. Generatio namque D.est aeterna,& nunquam transi jt in praeteritum, sed 1emper fuit, nunc est, & in aeternum duratura. Explicatur autem in Sac. Scriptura per tempus praeteritum ad denotandum it tam esse totam simul, completam, & pers Quaeres I. Vtrum Tteriaitas seli Deo competat . Resp. Jternitas proprie dicta, ut eam supra descripsimus, soli Deo conuenit. Ratio est, quia talis aeternatas

Praesereri necessario totam persectionem essendi . ac proin

164쪽

de ex se, & independenter. Quare si Deus creasset Ang

tum ab aeterno, diceretur artemus imprpoprie, idest arte nitate dependenti, & participata, quae longe distatet ab aeternitate Dei, quae est ex se, & idependenter ab alio. Dices egentiae crea urarum dicuntur aeternet, & propo-stiones, in quibus praedicatum est de essentia subiecti, d cuntur aeternae VCritatis; ergo Sternitas proprie dicta potest competere Creaturis. Resp. Aternitatem essentiae creaturarum. non esse aete

nitatem alicuius entis veri, re positivi, sed solum priruatiui, seu non repugnantiq ad cne, ut eleganter explicat Scot- in s. d. 36. hic autem agitur de clate existente, & positivo. ςres a. Vtrum res temporalcs coe istant aeternitati

ab aeterno.

Resp. Res temporales non coexistere qternitati ab qte no, quia coexistere supponit existere, res autem tempor Ies ab aeterno non existunt; ac proinde non coexistunt; existunt tamen aeternitati, quando existunt in tempore , quatenus aetori itas coc istit cuicunque differentiae semporis .

Vtrum Deus sit immensus, ubiquὸ.N Ol. i. Quod immensitas Dei est modus intrinsecus

naturae D. quo Deus aptus est, esse praesens omni l co . Quare ex immensitate, quae est eterna, sequitur ub quitas in tempore, tamquam actus secundus ex actu primo ; itaut Ubiquitas sit praesentia actualis, qua Deus dic tur actualiter praesens in rebus, quae quidem praesentia alio nomine vocatur inexistentia. Itaque immensitas est quid absolutum Deo ab aeterno conueniensi ubiquitas a tem est quid relatiuum Deo in tempore adueniens; nam Deus per ubiquitatem habet relationem rationis ad loca

in quibus est. Not. a. quod tres sunt modi communes, quibus Deus dicitur in omnibus rebus inexistere ; nimirum per esse xj mi per praesentiam, & per potentiam. Esse in rebus peressentiam est Dei essentiam, & substantiam esse indistan-

Mm , quacunque re, scut Anima est indistans a corpore: -- Lita

165쪽

&cognition a,.quatenus omnia distincte,& perfecte cc

gnoscit: dent queesie in rebus per potentiam est e se in Llis per Operationem, q uatenus Deus immediate, non solum immediatione virtutis, sed etiam suppositi omnia o- Ilitur inn0bi , Vt habetur in I. ad Corint. Cap. 2. Preter hos modos Communes. dantur etiam modi speciales. QuIbiis dicitur Deum in nobis existere:primo modo est in

rustis per gratiam auxilia specialia,

Dinin Beatis, & in C in pergi:

m in fialasno,& in damnatis per iustitiam pon .ndifatiua m s. est in Ecclesia per assistentiam, &directionem spec1alem. 6 est in Templis per exauditi . 'aliquibus hominibus per gratias gratis datas. 8.est in loc1ς, & in rebus. inanimatis per vi nes,& apparia. tiones, ut In rubo ardenti,& in Monte Sinai. mot-3 inod non est omnino idem, Deum inexistere 'omnibus rebus realiter intime presentem, & Deum esse sebique nam primo modo inquirimus praesentiam Dei su stantialem precise spectatam in omnibus rebus: ut res sunt formalitὰ tales secundum naturam ; secundo' ve o modo in omni loco; Vt prς- loes su ria, P RiI0xλδm ζius in rebus, quae rationem loci funda re possunt ; Aduerbrum enim hoc Vbique) l- PT ii ii t , Cuius ratio non in omnibus rebus reperitur, nam locus est tr1ma superficies corporis Contia

quantitate , in qua stilum ratio loci reperitur, &ra-d icitur esse Deus in loco non quidem formali-

, I Corpora, sed formaliter secundum modum estandi. .: substantiae spirituales locum λ aliter replere dia ruri nempe ob simplicem exhibixionem propriae sub ,

166쪽

stanctae per totum locum indivisibiliter ditast: cum hoc tamen discrimine, quod substantiet spirituales creatς siint in loco dissinitive, idest; ita in uno loco, ut non possint

esse naturaliter eodem tempore in alio Idque ratione I nitae entitatis: DeuS autem, cum sit infinitus, Nimmei sus, neque Circumscribit ur, neque distinitur, leu determ

natur a loco, sed est Ubiqu*- . in ca Conc. Deus cst immensus, & ubique. Haec est de lide, ut habetur definitum in cap. firmiter de sum. Trin. & in Symbolo D. Athanasi j, & clare patet ex Sac. Script. vi I

cedit etiam Sanctorum Patrum Communis consentiuS: e sto de fide habemus hanc conclusionem. Prob. rarione. Deus ratione suet infinitatis excludit te minum persectionis essentialis, durationis, potentiae &C. ergo etiam terminum praesentialitatis excludit, ac proi de est ubique. - Praeterea nullo coarctari loco,sed posse, & necessario el- se ubique, dicit persectionem, e contra vero coarctari l

co dicit impersectionem; ergo immensitas, & ubiquitas Deo necessario competit; cum omnipraesentia sit perfectio simpliciter simplex. Rursus prob. Aut Deus nullibi est, aut tantum alicubi est, aut ubique est: sed non potest dici, quod Deus nullibi sit, quia ex communi axiomate ,

Quod nullibi est, ni il est; nec dici potest, quod sit alic hi tantum; quia quod est in illo loco, est ibi vel per voluntatem, vel per essentiam : non libere, & per voluntatem est in loco, quia Deus voliuntarie mutaretur de uno loco ad alium, quod inuoluit impersectionem : neque per naturam, quia esset ad illum determinatus: vel esset in loco, v t conseruaretur a loco, vel ut perficeretur ab illo, vel vimperaretur in illo; at omnia ista sunt manifeste falsa; ergo Deus est ubique, & tales rat iones etiam ostendunt, pos Mnaturali ratione demonstrari Dei immensitatem . . Verum D. Thom. q. t. arta. & alij probant Deum esse ubique ex eo quod ubique operetur sed inessicacitor, ut e- Ieganter Scot in I. 1l 3 . ostendit. Quia valde probabili

xur potest etiam creatura immedi te agere indiuans; tum

e sti

167쪽

quia, & si id non posset naturaliter, saltem potest supe

naturaliter; ac proinde idem posset Deus , . si per impossibile non esset ubique, tum quia , esto rei impossibile a ctionem inchoare a distanti,non tamen requiritur intima praesentia, sed sufficit approximat iO; ergo 1aon sussicienter a Thomistis ostenditur Dei immensitas, & ubiquitas

Per operationem, neque per consequentiam formalem, sed materialem id inserunt . Arg. L COnt. Conc. Quod continet in se omnia, omnia

sunt in ipso, & non ipse in omnibus; sed Deus continet in se omnia; ergo omnia sunt in Deo, & non Deus in omniabus : Vnde dicit D. August. lib. 83. q. q. Suod in Deo potios

sunt omnia, quam Daus alicubi .

Resp. disting. mai. Quod continet omnia , omnia sunt in ipso, Ut in causa conc. ratione immensitatis nego malis iam per immensitatem suae essentiet Deus est in omnibus rebus, Ut supra explicatum fuit, & sic patet responsio ad D. August.: Arg. a. Si Deus esset in omnibus rebus; ergo Deus mutaretur, quia de nouo acquireret praesentiam in rebus, quae de nouo Producuntur, & amitteret praesentiam in rebus, quae des Dunt esse; sed hoc est absurdum, & falsum, ergo&c. Resp. disting. sequelam mai. mutaretur Deus, terminatiue, ει extrinsece conc. intrinsece, & formaliter nego maiorem . Dices, Deus dicitur accedere, & recedere, descendere , ambulare, stare de longe, quae omnia denotant Deum non esse in omnibus praesentem: ergo &C. Resp. haec omnia esse metaphorice intelligenda, ut ostendatur

per sensibilia aliquod insensibile; uti euenit in nobis, Ut quasi sentibiliter intelligamus, quommodo De s recedit a nobis, quando peccamus, & accedit per gratiam. Arg. 3. Esse ubique significat esse in omni loco; sed esse

in omni loco repugnat Deo; incorporalia enim eX BOet. 1roia sunt in loco, ergo &c. Resp. Conc. mai. & dist. min. Repugnat Deo esse in loco, circumscriptiue, & dimniti-ueCOnC. incircumscriptiue, & ratione suae immensitatis nego. Boetius ergo loquitur de ubicatione circumscriptiua, & dimnitiua, non verb de ubicatione immensitat in

Arg. 3. Quod est totum alicubi, nihil eius est extra il- .lum locum sed Duus est totus in aliquo loco, ergo non est

168쪽

ubique, sed in illo loco, in quo est totus- Res dist. mai

Si illud totum sit finitum, & limitatum conca mai. si infimitum ; ut est in proposito nostro, nego maiorem. Arg. 4. Si Deus esset ubique, esset ubique per essentiam, praesentiam, & potentiam ό sed sic nequit esse ubique, ergo&c. Prob. min. Si Deus esset ubique per estentiam, pote tiam, & praesentiam , sequeretur quod diceretur esse in omnibus rebus, etiam per scientiam, aut Voluntatem, aut per gratiam; & similiter per alias suas persectiones . Resp. conc. sequelam mai.& neg. min. Ad probat.COnc. sequelam, diuerso tamen modo ; nam Deus dicitur esse in rebus per scientiam, per voluntatem, & per caeteras Diu nas perfectiones, quatenus Deus illapsu generali illabitur sua voluntate cuilibet creaturae; & cuilibet creaturae dest praesens; & sua scientia omnia intuetur, & intuitiue attingit: Sicut enim cuncta in esie cognito, sunt in ipsa scientia Dei& in esse volito in voluntate ipsius Dei, inquantum ab aeterno istae potentiae producunt talia in tali esse ; ita in tempore Deus per easdem potentias dicitur esie terminatiue in rebus productis in esse simpliciter, tan-quim in effectibus sibi realiter coexistent ibus, & ab eo ec sentialiter dependentibus : est autem Deus ubique per suam essentiam, quatentis Essentia D. per suam infinitamentitatem diffunditur quodammodo in omnibus rebus, &locis; re consequenter est in omnibus etiam per praesentiam, & potentiam&C. Quaeres I. Vtrum Deus per suam immensitatem sit e

tra Cadum in spatijs imaginarijs. Priusquam respondeam quaesito; suppono ex ijs, quaeetradita fuere in phylosophia spatium imaginarium dici

vacuum interminatum, sicut Vacuum terminatum dicitur spatium pariter imaginarium. Itaque per spatium imaginarium intelligimus quandam inanitatem, vel vacuitatem, maiorem , α maiorem in infinitum; cui possiet correspondere quicquid Deus posset, ac vel let creare; &haec vacuitas dicitur spatium non quod vere si aliquod corpus continens, seu aptum continere, vel quodcunque

aliud positiuum; sed quia in illa Concipimus capacitatem

quandam negatiuam,quam explicamus per non repugnar

tiam ad recipienda quqcunque locabilia a neque existia i

169쪽

mandum est dici imaginarium, quasi sit aliquid fictilium,

ut multi imaginantur, sed quia in illo concipimus superficies, lineas, puncta; ut reuera sunt in spatio realip sitiuo Praeterea suppono, quod Deus potest concipi esse extra mundum duobus modis, nempe negati uis, & positive, primo modo significat, Deum non limitari, nec coarctari ii tra ambitum Vniuersi. a. modo denotatur quod Deus sit positive, &eodem modo diffusus per spatia imaginaria is quo per uniuersum mundum Diuina substantia diffunditur his praenotatis. Resp. I. Deus reuera non est praesens spatiis imagin rijs ; Vt docet Scot. in I. d. s . q. unica, & ratio est manifesta ; quia Deus non potest esse praesens nihilo; sed spatia imaginaria sunt nihil ; non enim habent esse positiuum . quia tunC melcias creatum positiuum, ergo &C. . Resp. z. Reus est extra mundum, & in spatijs imaginar ijs, non quidem positive, sed negatiue; prob. utraq; parvresp. brea iter , & clare iuxta principia nostrae Scholae. Potest Angelus e. g. esse in vacuo terminato; ergo potest Deus esse in vacuo, seu spatio interminato; ant. pat. quia per Scotum in z. Sent. Si daretur Vacuum posset in eo fieri motus, Vel Angeli, vel etiam lapidis; ac proinde Ang lus esset in illo spatio imaginario absque alterius corporis existentia : cons. prob. Nulla potest adduci ratio, quare o Potius Angelus possit esse in hac Schola,si a Deo quodlibet corpus de medio eiusdem Scholae tolleretur, & non possit esse Deus extra Coelum in spatijs imaginarijs; quae sunt Vacuum interminatum; ergo Deus potest esse in spatijs imaginarijs, iaOii quidem positive, sed negat iud. Vnde leganter D. August. in psal. Iaa. & tib. de fide contra Manicheos inquirentes, ubi erat Deus, antequam Terra, MCoelum fierent: Antequam faceret Deus Coelum M Terram, ubi habitabat 3 Sic Manichei interrogabant: respondit: Ino Minabat, apud fa habatabat . O apud Io est Dεus 3m' o , inquit, ubiquas in sa ιλ raiqua scirit quianinquum es Abisonitu se ipso ausam quia non rautitiatur ab eis,quibus est praθοεῖ& D. Greg. Nazianz. Molog. I docet. Dour is voluerio est, o Iupra unius sum; & sic loquuntur caeteri Patres , qu- longum esset referre.

170쪽

' Itaque ubicunque imagInamur creaturam Inicii mundum produci posae, ibi cesso improprie dicatur ubi, & ibi

Deus de facto est cum aptitudine coexistendi creaturae ibi creabili;itaut ratio quare Deus extra mundum non sit alicubi, vel in aliquo, solum sit desectus termini, cui dici possit pretesens, vel respectu cuius dici possit, alicubi esset:

vel ut docet D. Bonau. in I. d.37. q. 3. L. non sit propior limia pati nem fui sed loci defactionam.

Ouaereset. An immensitas sit aliqua specialis persectio Dei. Resp. amrmative contra Theodorum Smysing. insignem Scotistam, qui opinatur eam non distingui ab in mutabilitate, & infinitate. Verum cisi intelligatur im- mensitas oriri aliqualiter ab infinitate , & immutabilita te, probabilius tamen est, ipsam praecise s p m ab vir que distingui. Rar io est, quia constituere Deum pr sei tem in rebus est effectus distinctus ab effectu aliarum persectionum, eigo immensitas est specialis Dei persectio: prob. ant. Etenim si illa praesentialitas oriretur ab alia perfectione,maxime ab infinitate, ut putat Smysing.quod non apparet verum : quia vel procederet ab infinitate attributorum, quod dici nequit, vel ab infinitate essentiae D. quod etiam non videtur probabile,quia infinitas estentiae nil aliud importat nisi quod praedicata essentialia sint infinita, at hoc non facit Deum esse praesentem omnibus rebus substantialiter; estδ enim, quod Deus per impossibile non esset in rebus pr sens substantialiter,non ellat tamen minus infinitus in essentia; cum talis praesentia non dicat persectionem, sed tantum respectum rationis ad res, . quibus inexistit; ergo fatendum est , immensitatem esse

specialem Dei persectionem ab infinitate distinctam. Ex dictis liquido patet, quam manifeste a veritate a uiarunt nedum Phylosophi antiquiores, qui diuersimode de existentia Dei sentientes, limitabant Deum; & quidem nonnulli ad quandam Spheram igneam; ali j ad circumserentiam Vniuersi: alij ad centrum: alij extra mundum scirca conuexam Coeli laterficiem, instar figuli a ssidentis

Totae, quam mouet; Verum etiam Iud i ab ipso Deo ed etia vera doctrina aberrarunt, credentes, teste D. Hieron.

in illud Isaiae cap. 66. Coelum sedes mea, Deum concludi posse

SEARCH

MENU NAVIGATION