Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

non dantur demonstrationes a Driori,sed a posteriori, idost per Dassionem priorem demoliuramus posteriorem. Not.3. e scot. quod lib. I4. 1. de . principali, ubi docet, quod non potest Anima attingere ad notitiam Dei propriam , & immediatam ex persectione sua naturali, etiam pro quocunque statu naturae, Concurrentibus et iam

quibuscunque causis naturaliter motivi ipsus Animet ad cognoscendum, & idem docet de Angelo ; & subdit hanc rationem; quia talis intellectio, scilicet per sq, di propria,& immediata requirit ipsum obiectum sub propria ratione obiecti praesens; & hoc, vel in propria existentia, puta, si est intuitiua,vel in aliq uo perfecto repraestimante ip*m sub propria ratione cognoscibilis, si tuerit abstractivata: Deus autem non est praesens sub ratione obiecti, idest Di. uinitatis vlli intellectui creato, nisi m e voluntarie, ne que aliquod creatum potest esse causa eius prςsentiet etiam abstractivae apud intellectum, quia non hotest causare aliquod, quod sit repraesentativum proprium, per se Deitatis sub propria ratione cognoscibilis, quia tale repraesentativum non potest causari, nisi ab ipsomet cogno scibili, vel ab aliquo perfecte continente ipsum sub rati ne suae cognoscibilitatis, & istud non potest causari , nisi ab ipso Deo; Itaq; de Deo habemus conceptum proprium, sed inad quatum; ut alias dictum est. Not. q. eX SCOt. in A. d. 43. q.q. quod naturale sumi potest tribus modis, nempe prout opponitur voluntario, supernaturali,& Violento: primo modo omnis potentia non libera, seu agens ex necessitate naturali, qualescumque ei elus producat, dicitur naturalis: a. omnis potentia etiam

libera agens secundum vires sibi a natura inditas, diςitur naturalis: 3.omnis potentia agens eti in supra vires ad quem effectum producendum, qui si eius persectivum , dici potest naturalia. Addi etiam potest quartum, videlicet illud dici posse naturale,quod opponit ut acquisito, licpotentia videndi est naturalis, cyxharrugandi Vero ne

quaquam.

I. Conc. Deus neque naturaliter, neque superitaturat, ter videri potest ab oculo corporeo : prima pars conci conis est de fide contra Hireticos Nouatianos, qui ai Er

182쪽

Secunda pars est communis apua Theologos , quorum filiqvs assirmant illam esse de fide, eamque probant auth titatibus Sanctorum Patrum, &praecipue Cyrilli Hier

Glimitani Cathechesi 9. Garne1ῖ quiaem oculis contemplari naum imp i,ile ess . qu a evim Corporis est ex ars: in carnis oculos caderε nequit, & D. Hieronym. Cap. 24. in mia dicentis, Deus nequaquam sermonibus ex=licatur, nec oculo Esntomyiabilire'Dd ab his videtur, ce quibur dictum erit Beati mundo carde M. Prob. ratione. Repugnat, potentiam vita Iem ferri e

tra spheram sui obiecti ad quati, & formalis, sed Deus, cum sit substantia spiritualis, est extra spheram obiecti a d quati,&specificatiui oculi, ergo &C. Confirmatur Deus in ratione obiecti vis bilis spiria tualis magis distat ab omnibus obiectis sensibi libus, quam unum obiectum sensibile ab alio obiecto selisibili, v. g. quam sonus a colore; sed implicat sonum, ver odorem per

se videri ab oculo corporeo, ergo multo magis implicat Deum vi ieri ab oculo Corporeo. Deinde sio lusco poreus posset eleuari ad Deum Videndum, ergo etiam posiset eleuari oculus Bruti: sed hoc est absurdum, quia si Bruta possent Deum Videre, possent eo frui, quod est hqreticum, ergo oculus Corporeus nec Iupernaturaliter eleuari potest ad Deum videndum. II.Conc. Deus ab intellectu Creato viribus naturς viii xi nequit: haec est: de fide determinata in Concilio Viennensi contra Beguinos, & Beguardos, qui asterebant,ut re fertur in Clementina ad nostrum; hominem posse natur

Iibus viribus assequi finalem beatitudinem; re' quamlibet sintellectualem naturam esse in se ipsa beatam naturaliter, neque indigere lumine gloriae ipsam eleuante ad Deum vivdendum. Vnde Scot. in q. d. . qa Io ait hanc haeresim peiorem esse haeresi Pelagi j, afferentis hominem sine gratia posse iustificari: Et veritas huiu* conclusionis patet ex Sacra Scriptura I. ad Timoth. I. Rest faculorum immortala, o knuti biiι ος. 6 C. 6. 3Mi solus habet immortalitatem, o, luce,

183쪽

tast. Ad Roman. diuis bilia Dei cte. &Iλ l. 8 . Gratiam, is gloriam dabit Dominus, quae Scripturae non subsisterent, ii Deus ab intellectu creato, sine humano, siue Angelico videri posset. Prob. etiam ratione assignara in p. notabili ex Scoto quodl. I 4. &tia 4. dist. 9. q. I I. Intellectus creatus non habet omnia, quae requiruntur ad Dei visionem eliciendam, cum non habeat obiectum praesens sub ratione obiecti, ergo naturaliter nequit Deum videre, qui est obieetum vo

luntarium ' .

Dices posse Deum naturaliter mouere intellectum Cre tum per aliquid aliud, quam per liberam sui manisestationem: ergo M. Resp. neg. suppositum, & ratio est,quia illud aliud mouens intellectum creatum, vel formaliter contineret D uinam naturam, vel eminenter , Vel intentionaliter, seu

tanquam species intelligibilis perlacte reppraesentans Deum : sed neque primo modo, neque secundo modo, quia nihil dari potest, quod participet formaliter , vel Gminenter naturam Diuinam , alioquin daretur aliquod persectius, vel 4que persectum, ac Deus, quod implicat; nequ etiam per aliud, quod contineat esse Diu haum ii tentionaliter, & per modum speciei intentionalis, quia, esto haec species in nostra sententia sit possibilis, non tamen produci potesst a Creatura, sed a solo Deo; species uim cum sit ex praessio, & similitudo obiecti, non nisi ab obiecto formar i sotest, & a Deo per creationem: er O multo magis species Diuinae Litentiae a Deo formari aenet; sed Deus ad extra non operatur naturaliter, sed libere : ergo sue per se, siue per speciem inanisestetur, semper libero

iacit. Arg. Cont. 2. pari. prim. Conc. authoritatibus Sac. Scriptura: . Genes. 23.ait Iacob . Uidiι Dominum facis ad Iaciem, Iatua facta ast animamsa Iob. I 4. ει o quca Redem Ormeust vivit is in earna maa v dabo D.um, & alijs similibus,ergo &c.

Resp. ad authoritates adductas, & ad consimiles o .co, Vidisse, non Deum, sed Angelum, qui in corpore assumpto Dei vices agebat, & Iob loqui de visione Redemptoris se

Arg. a. D. August. censet Deum videri pota opulo cor

184쪽

ι poreo, ergo non repugnat oculum eleuari ad Deum viru

dendum .

Resp. D. Aug. valde dubitasse de hae quaritione, nil tamen resoluit; immb denique se subscribit sententiae Gre

gor. NaZiant. Hieronym. & aliorum. ut videri potest pud Frasten p. I. qnc de visione beatifica. Arg. ratione. Deus eleuare potest aliqua entia corporea ad producendos effectus spirituales; Vt patet de aqua Baptismi ad productionem gratiae , & de igne Inscrni ad a- gendum in spiritus, ergo potest eleuare etiam oculum ad videndum spiritum, ac proinde Deum. Resp. neg. assumptum: quia in nostra sententia aqua Baptisini non attingit physice, sed moraliter producti nem gratiae: Negamus pariter i nem agere physice in spiritum, sed intentionaliter tantum. At dato etiam, quod aliqua entia corporea attingere posti ni productionem alia cuius qualitatis spiritualis, nihilominus dicendum oculum non posse videre Deum; nim dato, quod concurreret supetnaturaliter ad visonem spiritualem, & eam in se reciperet; non tamen mediante tali visione vitaliter tet Heret in obiectum, quia non habet virtutem, saltem ii ethoativam, & inad quatam ad talem actum. Vnde si poneretur intellectio in lapide, concurrente supernaturaliter ad productionem illius, adhuc lapis non intelligeret. Itaque dispar ratio de enicientia, receptione, & tendentia, quia efficientia maxime instrumentalis,& receptio est quasi quid extrinsecum subiecto: vitalis autem tendentia est quasi in generecausae formalis, ac proinde est manis sta repugnantia. Arg. a. Magis distant purus actus, & enS potentiale ,

quam Corpus, ct Spiritus, sed intellectus creatus, qui estens potentiale, potest eleuari ad videndum Deum, qui est purus actus rergo & oculus potest &c. Resp. disting. mai. Magis distant secundumentitatem,

conc. mai. secundum proportiopem nego. Vel negatur raritas;& ratio est,quia impotentia intellectus est extrii seca , quatenus scilicet nequit habere Deum obiective Praesentem, tanquam concausam principaliorem effectinam visionis: impotentia erb potentiae visuae est intrin- seda, quda nallam virtutem habet, nec iniiaariuam, nee

inadetqua mi ut dictum est supra diri Arg.

185쪽

Art. Intellectus Animae videt entia materialia, Argo& oculus corporeus eleuari porest ad videndum Spiritum ἰ cons. prob. Ita opponitur spir ituale corporeo, sicut

corpineum spirituali,sed neque inferioritas potentiqco poreae tollit proportionem eius respectu spir itus, quia tiam intellectus naturalis est inferior Deo, & hac inser i ritate non obstante, eleuatur ad visionem Dei, erso non obstante inferioritate potentiae corporeae, potest eleuari oculus ad videndum spiritum. Resp. conc. ant. & neg. cons. Ad prob. neg. paritas, &ratio est, quia intellectus est potentia superior sensu, ac proinde continens virtualiter ipsius cognitionem, & p tens habere actum repraesentantem obiectum corporeum,& diuisibile, secus autem sensus,cum sit potentia inferior,& materialiS. Arg. Contra a. Conc. Si intellectus creatus naturaliter non posset videre Deum,ergo nec supernaturaliter eleuari

posset ad Deum videndum: sed hoc est falsum, ergo & antecedens prob. sequela. Nulla potentia vitalis potest Gleuari extra spheram suae activi tat is: ergo si Deus est extra spheram intellectus creati, non poterit nec supernat raliter eluueri, sicut nec oculus. Resp. neg. sequelam. Adprqb. con .ant. & dist. concDeus est extra spheram secundum attingunt iam, Conc. Ω- Cundum naturalem inclinationem , neg. n mintellectus habet virtutem inchoativam, quae supernaturaliter adiuta potest eleuari ad supernaturalem visionem, Rcus autem de oculo& Arg. 2. Essentia Diuina mouet intellectum Beati in eo signo, in quo antecedit voluntatem, ergo naturaliter m uet, ergo &C. ant. pat. quia sub ea ratione mouet intelli

ctum , sub qua est Obiectum beatificum: sed est obiectum beatificum, ut haec essentia est , etiamsi per impossibile in

Deo non esset voluntas, ergo cum citantia Diuina naturaliter moueat intellectum creatum, poterit intellectas eam naturaliter videre. Resp. neg. ant. quia, esto essentia Diuina terminet vi sonem, non tamen causatur illa visio immediate ab edentia, velut ab obiecto motitio, sed a Diuina voluntat is

qua, si Deus per impossibile carerct , nil ιιι ς Ira ei licer*

186쪽

non ad cognitionem essentiae. .

Resp. Conc. ant. & neg. Cons. Ratio est, quia Voluntas Diuina, cum sit realiteradentificata Diuina essentiae,m uendo mouet, tam ad sui, quam ad essentiae cognitionem; quod Voluntas creata praestare nequit ob suam finitatem.

QUAESTIO IL

Vtrum possi creari aliqua Creatura lutesiectualis, cui esset connaturalis visio D eatisca.

Not. i. Quod aliud est connaturale potentiae, aliud est

praeter naturale, seti supernaturale. Illud dicitur connaturale,ad quod potentia auxilijs sibi congenitis se ri potest absque supernaturali adiuvamine. Praeter nat rate vero dicitur illud, quod facultate naturali attingi non potest; potest tamen, si supernaturali auxilio eleus tur : Quirere ergo an Deus possit producere aliquam Creaturam intellectualem, cui sit con naturalis visio intuitiua, idem est quaerere ; An aliqua natura intellectu Iis possit Creari, cui lumen gloriae, quod est supernaturale Angelo, & homini sit naturale, vel quae habeat potentiamitatelligendi ita excellentem, Ut sine lumine gloriae, &quocunq; alio supernaturali auxilio videre possit Deum. Nol. 2. Quod aliquod dici potest connaturale diaplici ter, scilicet proprie, & improprie. Illud dicitur proprie connaturale, quod fluit abessentia, & quo sublato, nat xa maneret imperfecta; sic species intentionales in Ang lis nora sunt naturales, sicut nec lumen gloriae, si a principio illi, insusum fuisset. Illud antem dicitur connaturale improprie, quod datur a Deo alicui Creaturae secundum exigentiam sui status, qui tam excellens est, & perfectus, vi exigat infusionem talium donorum, quae sunt tamen supernaturalia in substantia , sic species intentionales . sunt connaturales Angelis,& ut multis placet gratia habi-Tualis , sicut & lumen gloriae fuissent connaturalia Christo, esto fuissent proprici crnaturalia in sua entitat , impraeno itu ui . . . H. Conta

187쪽

4sConc. Non est dabilis aliqua Creatura intellectualis su pernaturalis ; seu cui sit con naturalis visio intuitiua Dei: haec est contra Durandum, Molinam , & quosdam alios Recentiores,quorum opinio a VasaueZ appellatur inepta, a NaZZario temeraria, a Baianes docta ignorantia, & ab alijs simpliciter falsa : praedicta tamen Conclusio est Scoti

alijs Scotistae omnes. Prob. I. nostra Conc. sic. Non potest dari substantia creata infinita, esse enim creatum, & infinitum m nt te mini repugnantes, sicut esse ex nihilo, & non esse ex nihilo ; ergo non potest creari aliquis intellectus, aut substantia spiritualis supernaturalis: prob. Cons. Supernaturaliatas substantialis non minus est: principium constitutivum Dei, qu m infinitas: ergo impossibile est, aliquam Creaturam intellectualem supernaturalem de facto esse supernaturalem, & non esse Deum; talis enim substantia exced ret , ut supponitur, omnes substantias, ac proinde supc naturalitatem cuiuscunque accidentis supernaturalis, &sic estet aliquod Diuinum substantia Ie ex natura sua beatum, & habens ius naturale ad Dei visionem; & cons quenter esset filius naturalis Dei, a ut Spiritus Sancti, & sieesset Deus, ouo nihil absurdius. Prob. 2. Nulla substantia creata potest produci, quae non sit persectionabilis aliquo accidente suternaturali. alias esset purus actus, sed substantia intrinsece supernat 'ralis excederet, Vt supponitur, omnes substantias, & accidentia supernaturalia, ergo nullo accidente perfici posset; ac proinde perfectiones omnes emanarent ab illa naturaliter ; & sic per naturam esset sapiens, bona, iusta in--telligens, volens&c. Vel si persectibilis esset aliquo accidente supernaturali, non .esiet substantia supernaturalis: Nam accidens supernaturale dicitur tale respectu illius, quod eleuat, & perficit super suae naturae vires, substantiet autem supernaturali, cum perfectior sit quocunque accidente supernaturali, repugnat perfici ab accidentibus f pernaturalibus; sive sit fides, siue sit spes, siue Charitas. Arg. Contra Conc. Si repugnaret dari substantiam ali quam supernaturalem, maxime, vel quia est ens creatum,

vel quia est substantia, sed ex neutro capite repugnat i . Κ non

188쪽

non quidem eXDrimo, quia lumen gloriae vi sio beat i sica, & Virtutes infuse sunt clatia creata, & tamen supernaturalia; non eX secundo, nam, si accidens, quod est minoris perfectionis, quam substantia possit eleuari ad gradum s pernaturalitatis, a fortiori substantia, ergo &c. Resp.Repugnare substantiam aliquam creatam neri s pernaturalem praecise , quia substantia creata sit, ratione enim utriusque non est immediate, & per se viaibilis fini supernaturali, idest absque motione, & auxilio agentis extrinseci, & alterius ordinis , alias esset purus actus,quoi

Creaturae repugnat: haec autem ratio non militat de accidente, quod, cum sit ipsamet attingentia obiecti superii turalis, ex sui unione immediata cum illo, non sequitur ipsum esse purum actum, immo est actus potentiae substan. tialis ipsam eleuantis, & Vnient is, Cum fine supernaturali. Contra. Deus creare potest intellectum tantae virtutis,& perseὲtionis, Ut adaequet activitatem intellectus beat fici lumine gloriet instructi, ergo posset producere aliquam substantiam, & naturam, quae Deum naturaliter videat; ant. prob. Intellectus Beati cuiuscunque sit perfectionis, semper perfectionis finitor: sed omni finito potest Deus

ploducere aliquod persectius: ergo Deus poterit creare antellectum tantae persectionis, Ut adaequet intellectam Beati lumine gloriae eleuatum . . Resp. falsum esse aiat. &ad eius prob. Concellamat. distino. min. Omni ente finito Deus potest facere maius intra eumdem ordinem, conc. e tra, seu supra eumdem o

dinem, nego; licet ergo intellectus praeditus lumine gloriae si finitus, tamen non potest dari intellectus lane lu- ne gloriae, qui sit tantae aetiuitatis respectu visionis beatificae, ac ille; quia iste remaneret semper in statu naturali , & ille ad statum super naturalem mediante lumine, loriae eleuatus ad ordinem supernaturalem spectat.' Contra. Dantur accidentia supernaturalia, ut fides, spes, gratia, & charitas: ergo dari potest etiam substantia Resp. neg. cons. quia non est par ratio de accidentibus, di de substantia. Accidentia namque sunt necessaria, &non inuoluunt repugnantiam, sicut si daretur substantia

189쪽

quia perficiunt naturas intelleetuales in ordine ad opera tiones supernaturales, neque dicunt repugnantiam, sicut substantia supernaturalis, si daretur: quae CX Vna parte non esset Deus, quia creata; ex alia tamen esset Deus, quia superaret totam naturam, ut tactum est in probatione

conclusionis ; quod dici non potest de accidentibus,quae, licet sint supernaturalia, attamen semper remanent dependentia, cum sint instrumenta subiectorum, a quibus mouentur, & applicantur, & non a se ipsis; secus autem se haberet substantia intelle6tualis supernaturalis. Arg. vltimo. Potest Deus multiplicare genera, & species in infinitum : ergo potest infra eamdem speciem in tellectus creare aliquem intellectum infinitς perfectionis, Vel qui eminenter Contineat omnes intellectus, &consequenter , qui naturaliter Deum videre possit; Cons. probatur : talis intellectus contineret in se activitatem luminis, quod ponitur ob defectum intellectus: ergo cum huiusmodi intellectus contineret perfectionem possibilem intellectui, per consequens sine lumine esset per se

test fieri maius. Vnde, ut ex Scoto tradidi in Phylosophia per absolutam Dei potentiam non potest fieri intellemisse infinitum alio creabili essentialiter persectior : esto

enim esset supremus in toto genere naturalium persedito-aaum Creaturae intellectualis, esset tamen ens finitum , &Participatum, ac proinde perfectibile aliquo supernaturali accidente, quod in sua naturali virtute continere non

posset. Aduertendum pro uberiori Doctrina, quod aliquis actus dupliciter dici potest supernaturalis: Vel secundum modum tantum; vel etiam secundum substan etiam: primo modo est ille actus; qui, esto secundum suan

Cotitatem praecise naturae VireS non transcendat, tamcn

naturae vires excedit ratione modi, quo producitur; quo Paeto visus caeco nato restitutus dicitur effectus superna- Turalis. Secundo modo dicitur ille actus, qui & in modo, rao producitur,& in physica entitate penitus excedit naturae Uires. Insuper additur, quod actus, habitus, seu forma quaecunque dicitur supernaturalis, quatenuS non cXi

xitur connaturaliter ab ulla substantia creara sine princi Κ a pio

190쪽

pio aliquo supernaturali speciali, ut docet Scot. pluribi,& maXime q. I. prologi , & inq. d. 3. q. . ex quo sequitur, quod supernaturalitas actus, seu formae supernaturalis radicaliter desumatur ab exigentia proxima principi j supra Vires naturae agentis: formaliter vero ab ordine, quem ducit forma illa ad agens supernaturale. Vnde per nunc OG idinem explicamus essentiam, & differentiam ultimam su- lPernaturalitatis, quae alioquin nos latet, sicut aliae diffs irentiae ultimae.

QVAESTIO III. Vtrum Deus supernaturaliter lac sit Oi iti

a Creatura intelDLIuali. Nol. I. Quod, tam potentia passiua, quam activa triplex a Phylosophis distinguitur. Prima activa naturalis, quae potest aliquid agere secundum Vires a natura sibi inditas, ut potentia loquendi in homine: Secunda su-Pernaturalis , qua potentia eleuatur ad eliciendam aliquam operationem transcendentem Vires naturales eius, qualis est visio beatifica elicita ab intellectu lumine gloriar praedito: Tertia obedientialis, qua potentia potest Ggere modo sibi nec proportionato, nec persectitio suae naturae , sed solum quatenus subiacet supciemo dominio sui Creatoris; & talis fuit potentia in Asina Balaam. Potentia pariter passiua in ordine ad formam, quam recipere potest est triplex, nempe naturalis, & est, quando subiectu habet potentiam naturalem ad formam recipiendam; vi lenta, quando recipit formam Contra eius inclinationem,ri neutra, seu indifferens, quando, neque est contra , neque iuxta eius inclinationem. Not.2. Quod potentia obedientialis nil aliud est, quam capacitas Creaturae, qua cum eXtraordinario Dei concursu aliquem effectum producere, vel formam aliquam recupere potest ultra suas naturales vires , & naturalem suae activitatis spheram; ex quo patet, quod potentia Obed iei tialis alia est activa, alia passiua; & utraque supponit in subiecto saltem potentiam, seu virtutem inchoativam ad hoc ut eleuari possit ; Vnde neque Angelus, ut Scot. d Cet in q. d. Iz. q.a. potest ede albus quia nullo modo est susceptI-

SEARCH

MENU NAVIGATION