Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

I40l sceptiuus talis sormae, neque lapis porcst Videre, quia noni habet .virtutem, nec initiativam ad visionem producet

l Conc. Deus est supernaturaliter visibilis a Creatura in- tellectuali: haec est de fide contra Armenos, & Recenti Tes Graecos existimantes Deum non posse videri in se, sed tantum in quodam fulgore ab eo profluente, quem theola' niam vocant; & haec conclusio fuit definita a Benedicto XI. in quadam exstra uaganti apud Castr. V. Beatitudo: &a Concilio Florentino in litteris unionis his verbis ; l quendo de Animabus iustis,& non indigentibus Purgat

rio . In Gωlum mox recipi intusri clare ipsum Deum Trrnum, ct unum , ses uti est, pro maritorum tamen diuersitata , adium alio, parfectiks .

Probatur eY multis locis Sacrae Scripturae: & praesertihi

Matth. Io. angati eorum semper vident faciem Patris. D. Paul. ad Corinth. I ridemur nunc per speculum, o is Anigmate , tuncautam facia ad Iaciem cte.

Prob. ratione desumpta ex Scot. in o. d.49. & in d. I . In Anima, & eius potenti js datur appetitus, & inclinationaturalis ad visionem Dei, quia quodlibet persectibile na. turaliter inclinatur ad suam persectionem, ut constat inductione: ergo intellectus supernaturaliter eleuari potest ad visionem Dei, qui est eius perfectio, teste D. August.

lib. I. Confession. cap. I. Fecisti nos Domine ad te, O inquierum est cor nostrum, donee roqui eat in to , & in Psal. I 6. dicitur .s .riabor eum apparuerit eseria tua.

Prob. 2. CX Scot. in prol. quaest. I. & in η. d. M. quqst.6 Omnis potentia habens obiectum primum adaequatum ,

potest serri in quodlibet contentum sub illo: sed intellectus habet pro suo obiecto adaequato ens, & Deus est ens: ergo potentia intellectiva potest se ferri in ens, quod est

Confirmatur, quia Phylosophi mediante sensu acqui Merunt aliquam notitiam abstractivam Dei: ergo inteli Ctus a sensibus separatus perfectiorem cognitionem acqui rCre potest, ergo etiam intuitiuam per auxilium speciale Dei eleuatus compara re valebit. authoritate Sacrae Scripturae, & Patrum, & pra serim D. Chrysost. homil. 14. in Ioan. qui videntur in . K s --nuare

192쪽

snuare Deum in substantia absolute non posse videri: e

go &c. Resp. cum D. Bonau. in I. d. Iq. art. I. q. 3. authoritates Sacrae Scripturae, & SS. Patrum diuersimode posse exponi iuxta materiam, de qua loquii sunt. Primo de viribus naturae et Unde super illud I. ad Timoth. 6. Lusem inbabitat, arce bilem. G lolla. Inaecessibilis est vitibus nostris, aeeesbia 'muneribus suis Secundo de statu viae r Vnde super illud

primo ad Timoth. cap. 6. Luam uustus hominum uruare poto . Glossa Pataraa autem aliquandὸ Tertio de plena compta hensione: Unde super illud Iob. I I. Forsitan vestigia Des comis prehendes Glossa ι Mus essentia a nullo plene viribitur, idess omnino comprehensiuὸ ; de qua comprehensiva visione iuxta

.Τheologos passura est cxponendus etiam D. Chrysost.,&i quidam alij Patres,quos VasqueZ perperam ad sententiam haereticorum trahit, ut tradit noster Herincxp. I. disp. de visione beatifica. Arg. 3. Inter obiectum,& potentiam deber esse proportior sed inter Deum, & potentiam creatam intellectivam nulla est proportio, ergo &C. Resp. disting. mai. debet esse proportio in persectione litativa, nego: in ratione obiecti ad potentiam Conc. Contra. Obiectum omnino supernaturale ut sc non est intra latitudinem obiecti adaequati intellectus creati ; sed Deus clare visus est obiectum supernaturale : ergo &C. prob. mai. Illud non est obiectum potentiae creatae, a quo haec non potest specificari: sed non potest specificari ab obiecto supernaturali, quia ex se est naturale: ergo Obi elum supernaturale non est intra obiectum adaequatum

potentiae creatae.

Resp. neg. mai. Ad probationem disting. mai. quatenus, potentia naturalis est reduplicatiue,& secundum se; concedo : quatenus est in potentia obedientiali, & eius virtus inchoata diuinitus eleuatur non potest specificari nego; quia ut fic est supernaturalis, saltem connotatiue,idest ratione principi j eleuantis. Arg. 3. Visio quiaditativa Dei non potest non esse infinita et sed intellectus noster nequit elicere visionem infinitam, ergo &c. maia prob. cognitio crescit iuxta incremen-

tum obiecti: ergo cognitio obiecti infiniti non potest non Πι - esse infinita. Resp,

193쪽

Resp. neg. mai. ad cuius prob. dist. Cons. si talis cognitio attingat obiectum infinito, & adaequato modo, Conc., si modo inadaequato, & finito nego; esto enim cognitioi nostra terminetur ad obiectum infinitum, tamen infinita. Non est, quia non versatur circa illud infinito modo. i Ari . 4. Plus distat Deus ab intellectu creato, quam Ar gelus a visu corporeo, sed ob hanc distantiam oculus co poreus eleuari non potest ad videndum Angelum : ergo ai fortiori intellectus creatus eleuari non poterit ad videi cum Deum, ut in se ipso est. Resp. disting mai. plus distat &c. quo ad entitatem , concedo; quoad proportionem habitudinis potentiae ad objectum nego. Quaeres. An possbilitas Diuinae visionis intuitiuae posist ratione naturali demonstrari, aut euidenter sine reu latione cognosci. Resp. negati ue: ratio est, quia, si aliqua demonstrati ne visio Dei intuitiua demonstrari posset: vel per demonstrationem a priori, vel a posteriori; non a priori, quia illa beata visio non est effectus, qui necessariam connexi nem habeat cum causa; demonstratio enim a priori fieri debet per causam proxime continentem effectum I neque a posteriori, quia nullus effectus extat beatae visionis, ex cuius cognitione possit intellectus creatus peruenire ad causa cognitionem: ergo &c tum quia beatitudo est O dinis supernaturalis, ac proinde connexionem nullam habet cum ordine naturali;tum quia quς demonstrantur lumine naturali innotescunt, vel per ingenita principia , vel per effectus sensibiles, talia autem non habentur de ipsa beata visione. Restat igitur, quod solum per reuelationem diuinam agnosci possit possibilitas, seu futuritio Diuinae visionis intuitiuae; dc hac supposita, suaderip test cum Scot. ln ς. d.40. q.8. quam vide, si placet; nam hic ratione breuitatis unicam tantum rationem afferam, quae est huius modi. Euidens est lumine naturali intellectum Creatum posse cognoscere quicquid continetur in- et 'eius obiectum adaequatum : sed Deus continetur sub obiecto ad quato intellectus creati, saltem secundum naturalem inclinationem, ergo lumine naturali constat Deum posse videri xb intelleetu creato. Mai. patet, Hana I K 4 interu

194쪽

intellectus non est deterioris conditionis, quam sensus; Vnde quemadmodum visus, quia versatur circa obiectum visibile incommuni, ferri potest circa quodlibet visibile in particulari; sic pariter intellectus poterit intelligere quodlibet contentum sub ente eius obiecto adaequato. Quaeres et. An Deus videri possit ab homine in hac vita mortali, seu ab intellectu Corpori coniuncto. Resp. Certum est: poste Deum supernaturaliter videri ab intellectu in mortali corpore, seu in vita mortali. Patet responsio exemplo Christi, qui iuxta sententiam omnium Patrum, & Theologorum ab initio conceptionis fuit beatus ea beatitudine, quam possident Beati in Coelo. Patet

etiam ratione manifesta, quia nulla esst repugnantia, tam CX parte mortalitatis corporis, quam ex parte dependentiae a sensibus, a quibus potest intellectus etiam in hac vita diuinitus non dependere; neque Vlla est repugnantia ex parte visionis, cum ipsa intrinsece sit independens. Verum in hac vita nemini fuit concessa Dei visio permanet ter, praeterquam Christo Redemptori. Et si quaeras. An is, qui clare Deum videret, Connaturaliter raperetur in extasim persediam, adeout cessaret ab omni sensuum, etiam interiorum operatione. Resp. assirmative cum D. Thom. q. I 2. art. D. &nostro Smising. disp. de visione Beatifica, & videtur esse aperta mens D. August. lib. I 2. Gen. ad lit. c.29. Eum inquit) πη-- vivens vrdat vita ista qua morta iter vivitur in viis sensibus corporis, sed nisi quisque ab hae mira quodammodo moriarur , sua Anima exiens de corpora flue ita alienatus a carnalibus sensibus vemerito nesciat, scat Aps l. ait: An in Corpore , siue extra corpus

nascis, Deus Dit. Ratio est, quia vis Animae finita, quo V hementius occupatur circa unum obiectum, eo magiS in peditur operari circa illud, ut patet experientia: quare, cum obiectum sit infinitum, tantam vim habet, ut homi nes iusti, etiam in hac vita mortali degentes extra se Dei Amore rapi videantur. Quanto magis hoc eueniret, &Perfectiori, ac inexplicabili modo ; si aliquis etiam breuiremporis mora Deum videret intuitive 3 sed de hac materia lege Theologiam mystiCam ..Qutares. . Ait aliquando ab aliquo homine iusto in hac mortali vita fuerit: visus Deus visione intuitiua.

195쪽

Resp. Discrepant inter se Doctores circa hoc quaesitum, alij attirmantes, alij negantes. Vtraque opinio est probabilis, ut videri potest apud scribentes. Solidior tamen apparet Opinio nega tiua ; quia, cum Sac. Scrip t. aperte i quatur, neminem in hac vita Deum vidi sie. Ioan . I. Detim mmo vidit valvam ς & D. Paul. ad Timoth. I. cap. 6. memnullus εominum vidit, Isa neώ Oiae a potare; ab hac lege generali non est facienda exceptio sine fundamento vero, & suia ficienti. Neque Visiones Moysis Exod. 33. ubi dicitur loquebatur

3 1s Dominus Deis ad fariam sicu3solet Amiciss eum Amico loqui,& Num. I a. ubi Dominus Aaron, & Mariae. Si quis fuarit inter vos Probetas Damini in visione immaginaria, scilicet, sue per figuras, seu per species proprias rerum, siue per aenigmata, lic enim explicat noster Herinex) Loquar ad illum.

Ao non talis Ieruus meus Mones ora onam ad os loquar ei,'claνὸ.ct non per enigmara, ct figuras Dominum videt; neque huiusmodi visiones inquam cogunt asserere, Moysen Deum vidisse intuit tua visione beatifica: nam prima Script. bene explicatur de Angelo in corpore assiimpto, qui in Persona Dei loquebatur praesens praesenti, formando voces humanas, ut Amicus cum Amico in signum maximae familiariatatis ; alioquin non postulasset infra Moyses ; Ossanda mihi faciam tuam. Secunda pariter optime intelligitur, & interpretatur, si dicatur , non aliud significari, quam quod Deus Prophetis ordinarie non appareret tanta familiaritate , sicut Moysi loquebatur, esto solum per Angelum os ad os, ut supra explicatum est. Neque ex visione recensita a D. Paulo in propria Persona a. ad Corinth. cap. 12.Vbrtestatur se fuisse raptum usque ad tertium Coelum, quod infra ab ipsomet Apostolo Paradisus vocatur, &audisse , arcana verba, quae non licet homini loqui, inferri potest euidenter, sed pie tantum D.Paulum vidisse Essentiam Dii Minam: etenim audire arcana verba non est videre Deum,

sed solum indicat sublimem extasim Apostoli rapti usque ad sedem beatorum; & si visionem ipdicare voluisset, clarioribus verbis usus fuisset , praesertim cum ipsemet s. ae

Timoth. cap.6. testetur, Luem nullus homsuum vidit.

Verum opinio opposita, qu muis non habeat euidensiundymentum , nihilominus, cum a pluribus grgibila

196쪽

Doctoribus doceatur, apparet valde pla,& maxime de immaculata Dei para : certe, si ulli puro homini, ut optimo uiuertunt Smiisng. Heri nox, Erassen,& alij credatur fuisse concessum in hac vita priuilegium aliquando videndii ' Deum, potior i iure est afferendum de Beata Virgine tu ta sententiam D. Bernardi relati a D. Bonavent. 3. d. 3. q. Ι-

sini fui a uetarum. Caeterum, quod aliqui audeant extendere tim singulare priuilegium etiam ad alios plures Sanctos, videntur gratis loqui,& sine milicienti fundamento; qui plura optat , consulat Doctores; haec sufficiat hic adnotasie ex doctrina nostri doctissimi Guillelmi He-rincx; nam de hac re in disp. seq. redibit sermo.

QVAESTIO IV.

Virum intellectus eleuetur ad Deum videndum mediante aliquo habitusuper naturali.

Ol. i. Quod ad intellectionem duo concurrunt, nempe potentia intellectiva, & obiectum intellegibile ;obiectum autem potest dupliciter concurrere, primo, reper se,& immediate sine ulla interuentione speciei, sic Angelus intelligit suam essentiam : secundo per speciem derivatam ab obiecto, quae vices gerat obiecti, & hoc fit quando obiectum non est praesens, sed per speciem in phantasia derelictam agnoscitur; V. g. intelligo Romam lam viam, vel quando obiectum est praesens, non tamen potest uniri potentiae, nisi per speciem immissam in sensus,

Ut patet de pariete , quando videtur Viptaesens. Igitur, cum certum sit intellectiam creatum suis viribus naturalibus, non posse attingere obiectum diuinum visione in tu tiua, merito quaeritur per quid eleuetur ,& adiuuetur . Not. a. Quod auxilium supernaturale, quo mediante eleuatur intellectus ad Deum Videndum, vocatur a The

Iogis, & a Concit. V iennen. in Clement. ad nostrum de haereticis, lumen gloriae, eh quia, sicut oculus indiget i mine d videnda obiecta; ita intellect us indigeat quodam lumine supernaturali ad Deum videndum. Verum, ocii

Theologi conveniant in positione luminis, disserunt ta-

197쪽

men circa munera ipsius luminis in ordine ad intellectuna. hliqui sentiunt, totum luminis ghoriae munus consisteret in hoc, quod disponat intellectum ad eliciendam visio

nem Dei; non tamen concurrat esticienter, neque Vi cau

sa principalis, neque Vi causa instrumentalis, sed solum per modum ultimae dispositionis, qua posita, potest intellectus Deum videre At contrarium communiter do cent Theologi, estb in aliquo discrepent; nam Thomistae existimant lumen gloriae Concurrere active cum intellectu ad productionem visionis, & disponat intellectum ad illam recipiendam : Scotistae vero c0m Scoto tenent lu

men gloriae concurrere tantum active tanquam Concau

sam essicientem eleuando , & roborando ipsum intellectum, Ut attingere possit obiectum beatificum, hoc e Praesse docet Scot in q. d. 49. q. II. g. ideo dico; quod Α-nima humana in puris naturalibus est immediate sui ptiuum beatitudinis; adeoque intellectus creatus ex solis naturae viribus Qsceptiuus est visionis beatificae, nec ad. . illam receptionem indiget alia forma pr uia supernat

rati, licet indigeat illa ad visionis productionem. Not.3. Quod grauis est controuersia inter Scotistas, re Thomistas An lumen gloriae sit habitus, seu qualitas s pernaturalis intellectui Beati impressa, Vt videtur indicare Concit. Viennen.; vel sitsblummodo quoddam auxilium supernaturale actuale,per quod eleuetur ipse potet tia intellectiva. Quare pro maiori explicatione triplex lumen gloriae distingui potest, nempe obiectivum, habia tuale, & actuale: primum est ipsemet Essent ia D. concurrens immediatε, & effectivo per modum obiecti cum ii tellectu beatifico ad visionem eliciendam : secundum d citur qualitas supernaturalis recepta in intellectu beat

fico, illum eleuans, corroborans, re complens anteceden .

ter ad actum: tertium dici potest qualitas actualis etian supernaturalis, qua intellectus, non quidem antecedenter ad actum perficitur, sed in ipsiusmet actus producti ne, sicut gratia, seu auxilium ac uale, quod de secto, & a

uestier concurrit ad actum supernaturalem ficti , spei I. Conc. Probabile est lumen gloriae esse concursum

198쪽

sentiam Diuinam ad instar obiecti concurrentem cum intellectu ad visionem; ita Smising. Heri nox,Frassen, & alij

Scotistae; an vero sit opinio Scoti, dicemus inscii. Probatur conc. Lumen gloriae exigitur tantum propter supernaturalitatem visionis, sed ad hanc videtur susticere concursus unius principit supernaturalis, qualis in praesenti est concursus ipsius obieeti Divini, ergo probabile est lumen gloriae consistere in huiusmodi concursu. Confirmatur, quia, si nota susticeret concursus extrinsecus Dei, sed requirerctur lumen habituale, requireretur etiam estentialiter habitus fidei, spei, & charitatis ad om- rem actum earum, quia tales actus sunt supernaturales, sed consequens est falsum, ergo & antecedens: patet falsitas; quia quando primo homo conuertitur a peccato ad Deum per actum charitatis, actus ille praecedit habitum, Meumdem habitum causat, ergo ex parte supernaturalietatis non exigitur lumen habituale, sed sudicit lumen ebiectivum. Prob.2. Deus sua omnipotentia non magis per eXtrinse- eam assistentiam potest supplere defectum speciei, quam

luminis; sed potest supplere defectum speciei: ergo & lu

minis. Prob. 3. Deus per seipsum facere potest, quicquid fisciunt causae secundae, CONCUrrentes solum eicienter, non

vitaliter; potest enim calefacere sine igne, illuminare sine Sole: sed lumen gloriae, non vitaliter, sed effective solum concurrit ad visionem, ergo Deus potest se solo id estic re &C. II. Conc. Probabilius est, & magis conforme Concilio Viennensi, lumen gloriae esse qualitatem habitualem a spe cie impressa , & actuali coucursu distinctam: hqc est communior Doctorum sententia,& videtur conformior menti Scoti; maxime in a. d. I7. q.3. Vbi ad argumentum,quodsbi hoc modo proposuerat. Sine habitu informante potest este visio; ergo & fruitio perfectissima. Resp. Scol. Nul l us communiter nepat in Patria habitum luminis gloriae in intelleimi, & iste ex parte intellectus potest poni correspondere charitati ex parte voluntatis, constat ergo, di magis intra constabit de mente Scoti.

Prob. Conc. & primo quod illud lumen non sit species

199쪽

requiritur; sed species impraesta necessario non requiritur : ergo lumen gloriae non est species imprqna : probatuet min. Ad eliciendam visionem necesse est, ut intellectus compleatur, non solum ex parte obiecti, sed etiam ex parte potentiae ; at per speciem impressam completur solum ex parte obiecti, cu ius illa species est imago repraesentatiraua : crgo Vltra speciem impressam necesse est ponere lumen gloriae; ac proinde species impressa non est lumen gloriae, nec necessario ponitur ex parte obiecti, quod de se est immediate causativum visonis. Prob. 2. Quando obiectum est praesens in se, &secundum se satis visibile, frustra requiritur species, quae est v caria, & semen obiecti, supplens eius absentiam, aut in suffcientiam : at Deus est praesens intellectui Beati, & est: de se satis visibilis; si vult videri: ergo frustra ponitur spe- Cies : mai. pat. quia Angelus ideo intuetur se ipsum sta specie impressa , quia citis essentia, & substantia concurrit per se immediate: ergo a fortiori est asserendum de obiecto Diuino. Prob. secunda, & tertia pars conclusionis; nempe quoalumen gloriae potius dici debeat habituale, quam actualea Omnis causa esliciens, priusquam suum essectum producat, debet const itui in actu primo potens illum producere; sed intellectus creatus non potest con naturaliter ita Constitui, nisi per lumen habituale, ergo probabilius est, lumen esse habituale. Prob. a. Connaturalius visio beatifica elicitur a princia Pijs perseuerantibus ,& permanentibus , quam traseuntibus, sed lumen habituale est principium permanens, actuale vero transiens: ergo connaturalius visio beatificae fit per lumen habituale.

Confirmatur, ,

quia, lictit ad actum fidei supernaturalem quiritur lumen fidei habituale ex parte potentiae intel in lectivae, similiter adactus spei, & charitatis; ita maiori ratione requiritur ex parte intellectus Beati lumen gloriae ad actum illum sublimissimum visionis Dei: ergo lunae .

-loriae est habituale potius, quam actuale. 'Arg. coni. I. conc. Implicat dari actum secundum sine--:

primo ἱ sed lumen gloriae est actus primu respectu visio-

200쪽

nis: ergo implicat visio Dei sine lumine gloriae actuali,

vel halbituali. . Resp. conC. mai & disting. min. Lumen gloriae, siue obiectivum, siue habituale, sue actuale, conc. lumen habi- . tuale, & actuale, nego. Deus enim per specialem Dei concursum potest eleuare, & constituere in actu primo intellectum ad visonem producendam. Contra . Visio beatifica , quatenus est super naturalis, non minus pendet a lumine, quam quatenus vitalis pendeat ab intellectu, sed ut vitalis dependet essentialiter ab intellectu, ergo ut supernaturalis dependet essentialiter alumine: ergo &C. Resp. disting. mai. Dependet essentialiter a lumine, siue obiectivo, siue habituali, conc. i. a lumine tantum habituali, nego maiorem . . Contra. Ad hoc ut intellectus concurrat estective ad producendam visonem super naturalem, prius debet eleuari, & constitui in actu primo; sed non potest eleuari, &constitui in actu primo per solum lumen obiectivum, seu

concursum extrinsecum: ergo requiritur lumen habitu a-1e: prob. min. Per illam specialem assistentiam, vel aliquid additur intellectui intrinsece,vel nulla virtus: si priamum, habetur intentum ; quia talis virtus superaddita estrarticipatio Diuinae intellectualitatis, ac proinde lumen gloriae, vel habituale, vel actuale: si secundum, sequitur, quod ex tali assistentia intellectus creatus non possit fieri intrinsece potens ad eliciendam visionem beat incam; quia non potest potentia aliqua de non potente fieri potens absque aliquo in se recepto: ergo si intellectus creatus nil intrinsece recipiat, nequit fieri potens ad visionem beatam producendam. Resp. neg. min. Ad probationem dicitur, quod nihil ad ditur intellectui intrinsece per modum qualitatis ipsum assiciens, sed extrinstce eleuatur, & roboratur per illud speciale auxilium ad unionem eliciendam, quam cum communi, & generali concursu non potuisset elicere, Ut patet de actu supernaturali, de quo supra &C. . Contra Ex responsione data sequitur Deum solum ad Praesentiam intellectus creati producere visionem bea tifi-ςm i scd cunsequens est talium; ergo a responsio antec

SEARCH

MENU NAVIGATION