Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

dentis: prob. mai. Tunc Deus solus censetur actum ad raesentiam intellectus creati producere quando hic intelis ectus non magis est potens intrinsece per illam Diuinam assistentiam , quam antea; sed in hoc casu non esset intellectus magis intrinsece potens, quam erat: ergo non posset visionem elicere, ac proinde Deus solus erit visionis productor. Resp. neg. mai. & pariter probationem maioris, & ratio est, quia, licet intellectus Creatus nihil intrinsecum in se recipiat per uberiorem illum concureum, nihilominus ut fiat potens, sufficit quod exterius adiuuetur, &eleuetur ad ordinem supernaturalem, ut talem visionem eliciat; exemplo hominis impotentis ad aliquod onus portandum ' declaratur ; Si enim illi assistat alius homo, eum subleuat do, absque eo quod ipsi addat vires intrinsece , fit potens ad onus ferendum; sic in nostro proposito aliqualiter est discurrendum is Arg. a. Haec conclusio directis militat contra Conci I Viennense in Clement.ad nostrum &c. in quo damnantur Haeretici appellati Beguinae, de Beguard i, dicentes Animam non indigere lumine gloriar ad Deum videndum, e go ex mente Concili j necessario exigitur lumen; sed ille concursus uberior non est lumen; ergo falsa concluso. Resp. iam mai. Nam Concilium nihil aliud destinit, quamqvbd requiratur aliquod supernaturale auxilium alvisionem aliquam eliciendam: quod autem tale auxilium, seu lumen sit quid intrinsecum; Conci l. non determinata quare non recte Thomime ita exagerant, ut dicere audeant, esse de fide dari habitum proprie dictitin luminis gloriar ; nam vi Doctores passim recte notant; Concit. ViennensC, tantum intendit destinire, animam non esse se ipsi naturaliter beatam, ac per consequens, eam indigere au- Nilio sanernaturali contra recensitos haereticos r quod quidem auxilium vocat Concit. lumen gloriae, eo quia nobis inanifestat Deum, qui est gloria, & foelicitas nostra, re mediante lumine producitur visio, quae Beatum formaliter illuminat. An vero illud sit habitus proprie acceptus, auspecies, an auxilium extrinsecum, siue creatum, siuet

202쪽

calet. & perrariens. siue totale, ConAl. reliquit indecisum, tribuendo Scholasticis, non errandi ut quidam malὸ loquntur) occasionem, sed opinandi libertatem in re, quae lex alijs authoritatibus non satis poterat deduci. Solent lenim Pontifices, & Concilia, quando damnant haereses, intactas relinquere Scholasticorum opiniones, & contr, iuersias, praesertim ad intentum suum particulare nihil s cientes , & de quibus in ordine ad decisionem non praece sit discussio. Itaque utitur Concilium nomine lumini gloriae in sua generalitate, prout est commune ad varias tignificationes adiuersis Doctoribus Catholicis usurpatas,&significat auxilium supernaturale requisitum ad viii nem Dei. Quod si proprietatem vocis lumen) urgeant Thomistae, non nisi metaphorice afferimus conuenire t mini gloriae, appellatione translata a lumine corporali. Et quidem ea ratione maximὰ conuenit Deo, qui in authoritatibus Sanctorum Patrum dicitur lux vera, lumen de lumine &c. similiter in Sac. Scriptura, & Concit. st quenter etiam auxilia actualia dicuntur lumen, & psalm.

Ia. Blumina oculos m/osctc psal. I 8. Praevium nomini luridum

iuuminans oculos: & alibi, & Concit. Trid. sess. 6. C. . Gratia, seu auxilium actuale praecedens infusionem habituum vocat illuminationem; denique D. August. Ia. Genes ad

litt. C.3 i. dicit. Lumen quo illustratur Anima , ut omnia, velissa , vel in illo veraeitar intelucra eonspiciantur ipsum Deum es

Ita discurrit Herinox Episcopus Iprensis nostrae Religi nis decus, & honoS. Arg. contra 2. Conc. Scol. in 3. d. I 4. q. I. videtur de elo abstulisse lumen gloriae, ubi docet, habitum acquilitum poni in potentia propter hanc persectionem, quia est immanens in Anima, transeunte actu, sed quando actus cs: permanens, & habet perfectionem primi, & secundi,scut est vilio beatifica, non oportet ponere habitum: ergo Scotus de facto negauit &c. item in A. d.49. q. IT. ubi post-quim docuit si voluntas sit mere passiua respectu fruiti

nis , Charitatem non esse necessariam ex parte voluntatis

ita subdit: sed quia secundum scripturam, & fidem habemus ponere charitatem supernaturalem, necesse est eam ponere in Beatis propter operationem eliciendam: lumen

autem gloriae ad visonem non videtur mihi necesse poni; haeia

203쪽

16 haec ille. Quae verba significant apud Scot. non esse de Gde in Beatis dari lumen gloriae. Quod Vero loquatur secundum legem ordinariam, couincitur eX eo,quod secur dum illam loquitur de charitate. Vnde secundum legem ordinariam ponit in Beatis Charitatem, quae tamen apud eum necessaria non est secundum potentiam absolutam , ita secundum legem ordinariam negat dari lumen, ergo

Priusquam detur responsio supradictis obiectionibus, inuestigandum est , quid reuera senserit Scot. in re tanti ponderis. Vnde obseruandum est primo, aliud esse i qui de possibili. spectata absoluta Dei potentia; & ita negauit apertissime Scotus omnes habitus, tam in Patria , quam in Via, Vt patet in 1. d. II. q. a. & in 3. d. 3. q. . & d. 14. q. I. & aliud de facto secundum ordinariam potentiam Dei, & in hoc secundo sensu non abstulit Scotus lumen gloriae. Et pro maiori Claritate obseruandum a. quod multis modis potest generatim accipi necessitas alicuius habitus, siue supernaturalis, siue naturalis in Creatura intellectuali ; primum est potentiam disponere, ut agat faciliter, d lectabi liter, ac prompte: secundum, ut iit totale princia pium, quo potentia simpliciter operetur. Tertium ut sit principium saltem quo potentia sic agat, nempe intensius, ει persectius. Quartum potentiam ornare, deCorare M. Ruintum, ut sit ratio recipiendi operationem. Quare iuxta omnes praedictos effecitus potest esse concertatio de habitu luminis glori Adum inquirere studemus,quid Sc tuusenserit. Et quidem, ut a notioribus incipiam, semper Scotus negauit generaliter de habitu necessario, ponendo in Creatura intellectuali, ut sit principium recipiendi Perationem, Ut patet in q. d.49. q. D.& in 3. d. Xq. qi I., realibi. Insuper negauit, habitum ponendum priecise eis ad ornatum, & decorem&c. ita expresse inq.lOC. citat. Rursus expresse negauit etiam ponendum esse habitum aliquem, vel uti principium simpliciter, & totale operai di, ita in I- d. I7. q.2. Vbi contra Henricum Probat, quod,

si habitus supernaturalis esset principium simpliciter re sye, tu potentiae, diceretur potentia cum Potclitia sic, IV quis simplicitur operari Fore f. .L V

204쪽

Verum nunquam Scotus negauit habitum ponendum esse in potentia eam disponentem, ut faciliter, & delectabiliter &c. operetur: & certe de intellectiti coniuncto, &etiam de voluntate dubitare non potuit ; immo ali eruit; ut aperte habetur in suis scriptis. Itaque Scotus propter duo asseruit lumen gloriae esse necessarium. Primum ut potentia intellectiva habeat in sua potestate Deum praesentem ad sui visionem mouentem, veluti ad effectum sibi debitum, supposi: a porentia ipsius ordinaria: secundum, Vt, mediante lumine, tamquam altera concausa partiali eliciat intensiorem, & persectiorem visionem; unde in s. d. I . q.2. in calce sic loquitur ; Nuli us negat communiter in Patria habitum luminis gloriae, & ita . Cit. Vbi respondens tertio principali, dicit secundum illam opinionem asserentem intellectum esse causim activalia vi sionis sine habitu luminis, hominem non habere potentiam proximam, sed remotam,cum habitu vero habet potentiam propinquam, & alibi eamdem doctrinam habet. Patet igitur responso ad obiectiones, quae in hoc consistit breuiter: Scot in I. cit. non negasse lumen gloriae, sed tantum in duobus casibus: primo, quando ipse intellectus se haberet, mere passive respectu Visionis beatificae, tunc enim non oportet ponere lumen, cum de se sit capax , & dispositus ad recipiendam visionem beati Aram: secundo neganit necessitatem luminis parte obiecti beatifici, quia obiectum increatum nullo eget lumine extrinseco, ut videri possit, cum ipse Deus sit lumen infinitum. Ad secundum. locum adductum e q. respondetur sicut ad primum ,&insuper addimus, Scot.non negasse lumen de facto,eo mi do, quo negauit charitatem,quando voluntas se habet in τὰ passive respectu fruitionis, sed dicit, ut patet attento lesenti textum: maius fundamentum esse in Sac. Scriptura ut charitas habitualis ponatur, quando voluntas adtiaue se habet ad fruitionem, quam de intellectu . Itaq; concludendum est Scot. sentire recte de lumine floriae iuxta determinationem Concilis Viennensis. Sed dato, & non concesso, quod Scotus negasset lumen habituale gloriae intellectu active se habente invisione beatifica elicienda; quid inde Z Incidit fortasse in Canon. Concit. α Clearum. memiumur, qui hoc assere audent,ebquia

205쪽

quia Scot. obi it 1 3o8. Clemen. Verd publicata suli sub Im

aa. ann. 13I8. Vt patet intuenti proῆmium illius Clemen. Insuper demus S t. negasu de facto lumen habituale , nunquam tamen negauit lumen actuale, hoc est auxilium speciale, quo intellectus eleuetur ad Deum videndum . Quare, cum Clemen. non distinguat de lumine, ut suptiinotauimus cum HerincX, non contradicimus definitioni Concili j, & Clement. asserendo, susti re auxilium actuale, quod pariter lumen appellatur in Sac. Scriptura, & hoc videtur fuisse intentum Concilij contra Beguinas, & B f huardos, asserentes Animam suis viribus naturalibus posse γeum videre, ut supra obseruauimus. C terum quare ex parte voluntatis ponatur habitus charitatis; & non ponatur habitus luminis ex parte intellectus, Vide responsi nem Scoti in a. dist. 36. qu st. Vn. art. q. Vbi claram dist ritatem assignat.

Utrum in Oisione beati ca daripsim i cie; -- pressa, cist datur Decisi expressa.

NOl. r. Quod species duplex est, alia dicitur linpressa,

alia expressa: prima est virtuat is similitudo obiecti, seu qualitatis quaedam intentionalis effective concurrens cum intellectu ad producendam cognitionem, Complendo , re determinando ipsam potentiam ex parte obiecti ad talem cognitionem producendam: dicitur similitudo, quia repraesentat obiectum illud, exhibendo praesens potentiae cognitiuae: dicitur Virtualis, quia speciςs non re praesentat obiectum tormaliter, sed virtualiter, quatenus obiecti vices gerit: dicitur qualitas intentionalis, seu intelligibilis, quia ordinatur ad cognitionem intellectus, cuius operatio interdum appellatur intentio. Species e rpressa est terminus internus, qui . quidem terminus Voca

tur Verbum mentis, in imaginatione phantasma; ct diciatur expressa, quia est expressio, & imago obiecti, formata ab obiecto, α intellectu, tanquam a duabus causis par sialibus, Nox. a. Quod triplex est munus speciei impres ': psi' L a mum

206쪽

mum est unire obiectum potentiq: secundum est deteri In mare potentiam indifferentem ad talem, & talem Cognitionem obiecti. Tertium est complere potentiam ex par- te obiecti: etenim cognitio habet duaς formalitates; est namque actus vitalis, & repraesentatio formalis rei cogni- tae: & licet ad utrumque concurrat, tam potentia, quam iobiectum enicienter; attamen potentia concurrit praeciasEad actum vitalem ; obiectum autem, & species, quasi semen , & vicaria eiusdem obiecti concurrunt partialiter ad cognitionem, qua tenus est immago, & similitudo ipsius obiecti. Vtrumque tamen Concurrit simul ad totam rationem actus cognitionis. Itaq; species expressa nil aliua est, quam Verbum mentis, seu terminus intelleetionis productus per intellectionem, ut est actio intelle lius patientis, qui dicitur patiens, qua tends recipit ab intellectu agente speciem impressam, qua mediante deinde producit speciem expressam, per modum qualitatis se habentem , ruatenus remanet in intellectu post intellectionem. Vne intellectio, ut est actio distinguitur ab intellectione, ut est species expressa, seu Vcrbum mentis, quia intellectio, ut actio est via ,& aetas, quo producitur Verbum mentis, quod est terminus productus : ex qua doctrina

colligitur huiusmodi definitio verbi: Uerbum est actus lintelligentiet productus a memoria saecunda, seu persecta, non habens este sine actuali cognitione repraesentans Vc bum Diuinum. Ita ex Scoto in I. dist.2τ. q. 3. Not.3. ex Scoto q. IO. quot. quod dupliciter sumi potest species, vel ut medium quo, vel Vt medium quod: Vt me-clium quo est ratio, qua mediante cognosci tur aliquod obiectum, & tale medium non oportet cognosci, nec in maliter, nec eminenter continere repraesentatum medium autem quod vel eminenter, vel formaliter repraesentatum continere debet; ac proinde semper est perfectius repraesentato: Et licet Statua C:Psaris V. g. non contineat Cusis irem eminenter cum sit imperistior homine vero, nec etiam sermaliter, quia non est verus homo,continet tamen formaliter repraesentatiue, nempe secundum rationem talis figurae, & coloris: idcirco cognosci debet prius, quid sit imago C saris, quam cognoscatur Cςsarem repre sent

m , quarς vi spcciei impraea, α quaeuii alia imago possit

207쪽

conducere ad cognitionem alterius, tria exiguntur. Priamum quod obiectum repraesentatum contineat, vel format iter, Vel eminenter. Secundum, quod Cognoscatur sub ratione imaginis, & talis repraesentationis. Tertium, quod haec cognitio terminetur ad obiectum praesens,ut sit intuitiua, vel ad absens, ut sit abstractiva. Vnde, cum species impressa sit medium quo , nec sormaliter, iacC em nenter continet obiectum, sed soluin repraesentative. C terum quaestio praesens supponit esse apud omnes Theol gos Certissimumdari speciem expressam, & quidem negari nequit, cum D. August. lib. I . cap.r6. de Trinit. aperte

sic doceat, αμααιο videbimur eum securi est, tunc Har m nostrum .ri Iaifum: Iti etiam D. Ansel. Monolog. cap. I 3. α commianiter Theologi. ' I. Onc. Species impressa D. Essentiae non est impossibilis; haec est contra Thomistas. Prob. nulla ratione probisci potest impossibilitas speciei impressae, ergo &c. Prob. ant. rationes potissimae , quae probare videntur impossib litatem speciei impressae petuntur, vel ex improportione obiecti, vel ex munere ipsius speciei, vel ex alijs rationiabus : sed eaedem rationes militant de specie expressa, Vt in

solutione argumentorum Obiter tangetur, CNO M.

II. Conc. Probabilius est de laeto non dari speciem imp xessam in intellectu, quae ipsum determinet ad visionem heatificam, aut cum ipso concurrat effective ad visionem forma ndam: haec est communis. Prob. quando obiectum est debite praesens, & potentjar applicatum, ac sufficienter proportionatum, nullo modo requiritur species impressa, sed ita se habet obiectum diuinum in ordine ad potentiam intellectivam respectu visionis beatificar: ergo in intelle- ct u Beatorum non requiritur species: mai. pat. nάun qu ties causa partialis agere potest per se ipsam, non est neces.se operari per virtutem instrumentalcm οῦ min. pariter ex dictis patet: ergo &C. . Arga. Contra I. Conc. Species impressa debet esse simia Iitudo obiecti; sed inter Deum,& speciem creatam nequit clari similitudo, ergo M. Resp.dissing. min. Inter Deum, α speciem non est similitudo entitativa, conc. repraesti taliua, seu intentionalis, nego, nam, sicut inter speciem

208쪽

entitativa, sed solum repraesentativa; ita etiam discut- rendum est de specie impressa. Arg. 2. Species impressa, quae se tenet ex pante obiecti debet esse purior, & perfectior obiecto,quia dicitur ipsam perficere, & repraesentare; sed nil dari potest persectius Deo : ergo non est possibilis species impressa. Resp. neg. iassumptum in mai. Nimirum speciem semper debere esse Persectiorem, & puriorem obiecto quocunque. Immo est aliquando imperfectior, ut patet de Angelo inferiori Co, gnoscente per speciem impressam Angelum superiores , . Led dicitur tantum purior respectu entium materialium . Caeterum, si species dicitur persectio obiecti,est tantum perfectio extrinseca, hoc est, quatenus reddit obiectum virtualiter intelligibile e deinde species expressa reprae-Setat obiectum puriusquam impressa,quia retrqsentat so maliter, ipsa vero virtualiter; & nihilominus Aduersari jadmittunt expressam, & negant impressae possibilitatem. Arg. 3. Si species impressa esset probabilis, er3o, ipsa admissa, Angelus poterit videre Deum naturaliter, sed hoc est salsum: euo &c. prob. sequela mai. Angelus posset vi- ldere speciem Uiuinae Essentiae communicaram alteri An- lgelo Viribus naturae: ergo naturaliter videre posset Deum. Resp. neg. sequel. mai. Ad probationem neg. ant.& ratio est, quia talis species impressa esset supernaturalis; eio letia autem supernaturalia per D. Thomam nequit Angelus videre. Immo si valeret haec ratio de specie impressa , v Ieret etiam despecie expressa, quae Deum persectius r

praesentat.

Verum admisso probationis ant. non est admittenda illatio : ergo naturaliter Angelus videre posset Deum ; ebquia species est medium quo, & non quod,Vt in 3. not.e plicatum est ; ac proinde posset Angelus per speciem tanquam medium, siue obiectum cognitum , solum abstracti-ue, & confuse Deum videre, sicut pariter species expressa, quae est visio Dei ab Angelo cognita non deduceret eum in cognitionem intuitiuam Dei, sed tantum abstrain, uam; de quo lato p .2. disp. I. q-- Arg. 4. Species impressa ordinatur essentialiter ad supplendas vices obiecti, quando illud, vel est absens, vel ii Proportionatum potentiae : sed non uose habet Deus res

spectu

209쪽

spectu intellectus Beati : ergouron est possibilis species im-yresia. Resp. neg. mai. quia dari potest species etiam ad supplendas vices obiecti, non agentis per se , neC Concurrentis immediate ad sui visionem. Vnde in tali casu, Deus, cum libere agat ad extra, non moueret immediate, sed

Arg. Nullum obiectum, quod est per suam Essentiam

proxime intellegibile repraesentari potest per speciem impressam : sed ita se habet Deus: ergo &c. Resp. dist. mai. ob laetum per se ipsum essentialiter intelligibile&c. si noli possit suspendere concursum suae intelligibilitatis immediate , cono. si possit nego; Deus namque suspendere potest concsrsum Essentiae suae : Vnde in tali casu Deus non

concurreret immediate obiectiuὰ , sed tantum mediate, Concurreret tamen immediate effective, quia nulla est peratio creata, ad quam Deus tanquam causa prima non

Concurrat.

Arg. contra a. conc. Visio con naturalius si mediante specie, quam sine specie: ergo ad hoc, ut Essentia Diuina debite suppleat concursum speciei, admittenda est de saeto species impressa : prob. ant. Intellectus modo conia turaliori completur, & cotisti tuitur in actu primo ad agendum per aliquod intrinsecum, quam per aliquod extrinsecum; sed Essentia Diuina sine specie solum extri sece constitueret intellectum in actu primo: ergo M. Resp. neg. ant. Ad probationem dist. mai. si intrinse

Cum, se teneat eX parte potentiae, Conc. Si se teneat s parte oblecti, nego: species enim se teneret ex parte Obi dii i, ac proinde non esset necesse talem speciem admistere, cum obiectum ex se connaturaliori modo compleat potentiam ad agend um,& maxime, quia potentia intellectruua est lumine gloriis suffulta . Arg. 2. Ibi est necessaria species impressa, ubi obiectunt praestare nequit, quod ipsa praestare potest : sed Essetntiae Diuina non potest praestare id, quod daret species: ergo species est necessaria. Resp. disting. mai. Essentia Diuina non potest scippi re vices speciei, ut est accidens, nisi insormaret ii tellectum, concedo maiorem : non potest supplere spec tem- ,

quatenus est vicaria obiecti, nego ; ad hoc namquQ suum

210쪽

dit extrinseca assi stentia Diuinae Essentiae cum efficaci Dei voluntate , qua Deus vult videri libere a Creatura.

Vtrum intellectus concurrat ad producendam viasionem beatiscam, o quommodo . . i

OLI. Quod, quamuis intellectus sit una potentia,nec 1 includat plures potentias formaliter distinctas, i men, quia eadem potentia diuersa munera exercet, idci co duplex distingui solet intellectus, nempe agens, & patiens, seu passibilis. Intellectus agens est ille qui recipit species immissas a sensibus externis ad phantasiam;a phaim rasia ad ipsum intellectum, qui quodam modo easdem sp Cies depurat a materialitate, & cxprimit. Intellectus pase sibilis est idem intellectus, qui quatenus recipit in se Drmatam spiritualem imaginem, ut per eam nat sorin liter intelligens dicitur passibilis , ita quod intellectio inchoative debeat consistere in illa intellectus actione , qua producit ipsam imaginem , completiue autem ita eiusdem imaginis receptione : eo quia talis imago , seu verbum mentis, cum sit rei intellecta expraesta similitu do, illum informando, & ei adh*rendo, itfam cum obi elo cognito assimilat, ac proinde complete intelligentem efficit. Not. z. Quod, sicut duplex est locutio: alia externa ia& sensibilis : alia interna, & spiritualis ; it1 duplex est

Verbum, aliud oris, quo homines exprimunt, loquendo se Iijs suos conceptus internos. Aliud vero mentis, & est ira Psamet loquito interna, seu formatio conceptus, quia in tellectus exprimit similitudinem, & imaginem obiecti, quod conspicit , de quo latius Deo dante agetur in tractis tu de Sanctissima Trinitate. Nol. 3. Quod hic reuocanda sunt ea, quae traduntur in Phylo sophia de causa essiciente. Alia enim est causa tot Iis, ali a partialis: partialis vero , alia magis principalis, alia minus principalis, alia etiam instrumentalis, quae, Ut docet . Scol. in A. d. I. q.3. dest non est activa, sed influit in cffectu in solum per virtutem causae principalis illam mo

SEARCH

MENU NAVIGATION