Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Nol. 2. Quod ad veram cemprehensionem duo maxime eXiguntur . Primum, Ut cognoscatur totum id, quod in aliqua re est cognoscibile. Secundum, Ut Cognoscatur totaliter, & secundum commensurationem intelligibilitatis obiecti, sicut tanta sit persectio in intellectivitate intelligentis , quanta intelligibilitas obiecti, ut loquitur

Scotus in 3. d. I l. q. a. id est ut tanta sit cognitionis repraesentativas , quanta est obiecti repraesentabilitas. Prior comprehen o dici solet extensiua, quia se extendit ad omnes obiecti formalitates, & perfectiones. Posterior vero appella tur inrensiua, quia intenditur eius perfectio iuxta persectionem obiecti. C terum ad Comprehensionem extensivam non sollina requiritur, ut res aliqua cognoscatur secundum, Omnia sua ptaedicata intrinseca , sue necessaria, siue attributalia, sed ultro requiritur etiam,vi distincte Cognoscantur Omnes termini, quos illa respicit, vel quos ipsa terminat, ac proinde cognoscatur secundum omnem terminationem, & terminabilitatem: & in hoc sensu nulla creatura ab intellectu creato sua naturali vit; 'tute comprehendi potest .

Conclus Deus est omnino incomprehensibilis ab omni

Creatura, tam existente, quam possibili. Prob. Conc. authoritate Conciliorum, & praecipue Concit. Lateran.cap. Damnamus, ubi habetur: Deus est uua quadam summa res ι compreha bilia, ct inast bilis. Et Concit. Basilien . in quo sesi. 22. damnatur tanquam erronea in fide haec propositio . Augustini de Roma. Anima Christi vidis Deum, ram ei G, O in ense, sicut Oet a se imum. Quae veritas patet in Sac. Scri- plura ; Nam Ierem. Cap.33. D.us duitur magnus consilio, is inis

comprehensebilis rog:ratu . Iob. II. Fors tan vestigia Dei compre- Οἀει, vistis au perfactum omnipotentem peruenians & D.

Paul. pluribi docet Dei incomprehensibilitatem, &prae

i Eamdem veritatem docent SS. Patres, qui passim a DO- - Ctoribus reseruntur, ad quos vos breuitatis causa remitto. Prob. Conc. ratione. Incomprehensibilitas, quoad cΟ- - . gnitionem fundatur in entitate infinita Dei; sicut in im- mensitate incomprehensibilitas quoad locum, & in arte

242쪽

tellectus creatus, vel creabilis potest comprehendere in nitatem D. Naturae : ergo Deus est incomprehensibilis, tam a creatura existente, quam possibili. Vnde merito

tradunt D. Augusta serm. 38. de tempore. attingere aliqua

rum te mente Deum , magna bsaritudo eli, comprehendere autem

omnitio im ossibila, &.Beda super illud. Videbimus eum sicuti est, Promittitur nobis viriro Deum , nam comprehendere co cedi non pMess. .

Adae , quod, etiam si cognitio creata esset infinitae vi tutis, tamen non foret comprehensiva Dei; quia Vt Creata, & dependens non pollet ita perie te cognoscere, sicut cognoscibilis est D. Nattara: ac proinde esset cognitio, non adaequale commensurata entitati obiecti, quod est esse infinitum. Prob.2. Contra Aleias Ricard. Bona u. & Thomist.co muniter tenentes visionem omnium possibilium esse comvrehensioneni, ex Scot. in I. d. I. q.2. Quilibet Beatus de iacto videt Estentiam Diuinam, & attributa, immo omnia, quae sunt sormaliter in Deo: ergo visio omnium possia hilium non est comprehensio, Confirmatur. Viso infiniti simpliciter magis accedere videtur ad comprehensionem Dei, quam visio possibilium,

seu infit si secundum quid: ergo si visio Essentiae, & Attributorum non necessario dicitur Comprehensio, multo minus visio possibilium. Prob. conseq. Omnia possibilia non adaequant perfectionem intensiuam unius Attributi Dei: sed visio infinitatis, Sapientiae non necessario Deum. Comprehendit, quia non videt Deum intensiue S ergo nec Videns omnes creaturas possibiles. Arg. I. Contra conc. Incomprehensibilitas non distii tuitur ab inuisibilitate Dei, sed intellectus creatus tumune illustratus potest videre Deum: ergo & Comprehen- re . Resp. dist..mai. Quoad obiectum, seu in re, conC. quoad nos, & secundum diuersum modum videndi, nego: on enim sequitur ex hac propositione Beatus videt D um, ergo Comprehendit Deum; quare patet, quod non sunt omnino idem visio,& comprenensio,ut dictum est in

primo notabili. . MArg. a. ςX D. August. Rea tune comprahenditur , inquit,s'Aou sc ς' --, ιν nihil altis latem Gontem c. sed Deus a

243쪽

Beatis totus videtur, cum sit simpliciis ma, 3c thdiuisibili

sub si antia; ergo totus Comprehenditur. Resp. conc. mai. & disting. min. Deus videtur a Beatis torus, & totaliter, nego: totus inadaequate, eu iuxta e rum capacitatem Conc. non enim a Beatis videtur Deus,

quantum visibilis est, quod ad comprehensionem exigitur. Contra. Qui videt Deum, & omnia, quae sunt in Deo, etiam possibilia, videt totum, & totaliter, sed Beati ita se habent : ergo Deum comprehendunt. Vnde D. August.

13a de Civit. Dei. Tunc res coguoscitur totalisὸr, eum serantis

cognitione Ditur: finitur autem , quando agnoscitur qui quid formaliter, & virtualiter in ea sunt, ac proinde Beatus videns omnia etiam possibilia in Deo, Deum comprehendit . Resp. transeat mai. & neg. min. Quia comprehensio in . tensiva non consistit in cognitione omnium possibilium, sed bene comprehensio extensiva. Unde dato etiam,quoa Beatus videret omnia possibilia; ex hoc tamen non sequitur, quod Deum comprehendat. Itaque si Beatus comprehenderet Essentiam D. quantum cognoscibilis est, tunci 1equeretur Beatum comprehendere Deum torum, & tota- litcr. Arg. a. Ad comprehensionem non requiritur, quod visio in genere entis sit aeque infinita, & perfecta, ac visio ii creata Dei, vel ipsa Essentia D. ergo visio adaequata omnium finitorum est. Dei comprehensio. Prob. antec. Aa comprehensionem substantiae hominis non requiritur, actum, quo comprehenditur, esse substantiam, vel aequalis perfectionis cum substantia: ergo pariter ad comprehensionem Dei non exigitur actus infinitus, & aequalis perses ctionis cum Deo. Resp. neg.assumptum primi ant. quia ad Comprehensionem requiritur, actum adaequari obiecto simpliciter in infinita repraesentatione, cum ad hoc Vt Deus comprehendatur , opus sit, ut videatur modo infinito, & illimitato iuxta eius infinitam perfectionem ; ac proinde comprehensio infiniti debet esse infinita. Ad ant. probat. dicitur visionem commensurari su Itantiae Dominis in finita repraesentatione,quae quidem re

Praei ratio habetur absque eo quod visio adsquetur obi

244쪽

icto in entitate, & hoc ratione entitatis finitae. Vel dic,

quod creatura ab intellectu creato nequit comprChendi. Arg. 3. Videns infinitatem Dei intensiliam, Deum coma prehendit, ergo & videns infinitatem Dei extensiuarro: Anteced. patet, quia tunc nil latet. Conseq. prob. Cogniato obiecto adaequa to D. Omnipotentiae, comprehenditur omnipotentia; sicut cognita Omnipotentia, non possunt non comprehendi creaturae, quia non minorem habitudinem dicunt creaturae ad Deum, quam Creator ad creaturas, ac proinde cognitis omnibus creaturis pollibilibus, comprehenditur omni tentia a Deo indistincta

Rei p. dist. antec. videns ei infinitatem intensivam , quantum visibilis est conc- sectis neg. antec. quia infinitum nequit comprehendi , nisi actu infinito, qui quidem actus debet esse adaequatus obiecto, non in genere entis, sed in genere suo. Quia , sciit D. Intellectus formaliter distinctus ab Esientia D. est infinitus, non ut Estentia D. 1ed in silo penete, ita cognitio exigitur infinita in suo genere: Intellectus autem creatus semper finito modo Deum intelligit. Ad illud, quoi pro confirmatione argumenti additur: respondetur admisso etiam omnia creabilia pose coinptehendi , siue in se, siue in virtute D. Essentiae quoadessentiales eorum persectiones, ex tali comprehensiones Oitur tantum comprehendi potentiam Dei, ut terminatam ad tales creaturas, non vero comprehendi sui,stantiam absolutam Dei, quae a creaturis est independens Contri . . Videns unam creaturam in Deo, videt infinitam virtutem Dei, ut pote talis creaturae causam , ergo videns omnes creaturas, videt Deum secundum adaequatam eius virtutem. Resp. neg. assumptum in anteced. quia nulla creatura

eontinet intelligibilitatem Essentia Diuinae, non enim cognoscit Essentiam Diuinam Beatus , quia cognoscit creaturas, sed e contrii, quia Beatus videt Essentiam Diui nam, quae est primum obiectum : & ratione ipsius videt etiam Creaturas, tamquam obiectum secundarium.

Quaeres. An incomprehensibilitas sit soli Deo propria. Rest .affirmative, loquendo de incomprehensibilitate Intennua, quae fundatur in infinita entitate, & intelligiabilitate Dei. Vnde cognitio, qua Deus cognoscit creat

rami

245쪽

Infinite eXCedit, immo etiam Angelus potest comprehendere se ipsum, & multo magis Angelum inferiorem, hominem &c. Verum quoad incomprehensibilitatem extensi-uam . Resp. cum distinctione o Etenim, si cum Smising.α alij requiratur ut cognoscantur, non omnia antum creaturae intrinseca, sed citam omnes termini, quos respicit, vel quos ipsa terminat, ut de Deo dictum est , &proindo Cogno1catur secundum omnem rerminationem , S terminabilitatem, satis constat nullam creatur m posse ab alia ita comprehendi Quod si miniis requiratur ad. comprehensionem extensivam , putant aliqui posse creaturam 1 creatura comprehendis Et haec sufficiant pro complemento disputationis visionis beatificae, ad quam Deus sua bonitate, & clementia dignetur nos perducere . Amcn . ,

CVm visio beatifica sit pars, & si minus principalis in

nostra sententia, completae beatitudinis, Congruum apparet ut post disputationem de visione beatifica, aratur de beatitudine, seu fruitione beatifica,de qua bentei tiarij pertractant in 4. Siquidem ordo doctrinae,& earumdem materiarum astinitas praescribere videtur, has duas disputationes non esse ab inuicem separandas, ideoque.

Vtrum beatitudo stast in bono increato, vel creato

NOl. 1. Quod beatitudo ex eommuni omnium Cone ptu est nomen impositum a3 sonis ni Aram mrram sciens excludens indigentiam, & imperseotionem, vitia matum cludens tendentiam ad aliud completius bo

alumi α quo habito satiatur habens si cap. .Arist. inquit,

DISPUTATIO VDe Beatitudine.

QVAESTIO L

246쪽

Beatitudo est bonum persectum absolute, quod propter se, & nunquam propter aliud sumitur , & st ipso fatis est: Tale autem bonum perfectum, quod dicitur etiam viti mus finis creaturae intellectualis, non est nisi Deus inlini Ite perfectus. Verum duplex distingui solet beatitudo in Menere, alia est extrinseca, & obiecitiua, quae est finis cuius simpliciter ultimus, & optimus in genere entis; & ista est ipse Deus, qui est obiectum beatificans; alia est formalis,

di intrinseca inhaerenS creaturae, per quam creatura attinxit vitimate modo sibi possibili obiectum beatificum.

Not.2. Quod de beatitudine tam variae, ac diuersie fuerunt veterum Phylosophorum sententiae, Ut octo supra iducentas, &octoginta enumerauerit MarCus Varro, in ,

quibus omnibus referendis, & improbandis longum tempus conmmere opus esset : Quare sic restringi possunt. Constat enim beatitudinis obiectum esse bonum; bonum aurem, cum sit aliud increatum, aliud creatum; idq; su diuidatur in bona fortunar,hominis,seu Animae,& corp ris; hinc quinque opiniones in genere subortae sunt de hominum beatitudine. Quidam enim Phylosophi in bonis

Animi eam collocabant . Alij ut Voluptuari j in bonis corporis; alij ut Avari in diuit ijs: alij ut Ambitiosi, de Politici in dignitatibus, & honoribus; alij denique ut Christiani lumine fidei edocti in Dei contemplatione, &I. Conc. Beatitudo obiectiva hominis in nullo bono

creato coni stit. Est de uide, Ut liquido constat ex Sacra Scriptura, quae pluribi promittit vitam aeternam hominibus iustis. Prob. Bonum naturale, quoa Phylosophis via sum est beatitudinis obieetum,vel est quid internum physicum Animae , quales sunt potentiae animasticae, intellectus, & voluntas, habitus acquisiti scientiarum, & alia id genus: sed hoc est quid inlaxius, imperfectius homine, Iicet accidentaliter perfici possit: ergo nequit in i , collo cari beatitudo. vel est aliquod morale, nempe principatus, dominium &c. sed omnibus comportum est, dignit tes, & honores plerumq; molestias,& inquietum animum facere, ergo &c. vel est aliquod bonum externum, ut ii nor , gloria, diuitiae&C. at neque ista satiare possunt l,

minem ι cum sitit homine Ionge imobiliora, siuenia , α

247쪽

transitoria in Yta illud Sap. tar vaσitatum, is ommIma nitas. Volest hominis bona valetudo, utrobat , pulchria ludo, quae dicuntur bona corporis, vel est delectatio alia qua in tactu, guitu; sed nulla ratione in praedictis reponenda est beatitudo, seti Delicitas. Siquidem stolicitas non est quid commune homini, & Bruto : quemad modun sunt fortitudo, pulchritudo, sanitas Corporis, delectati nes appetitus sensitivi ; ac proinde se situm voluptates sunt reiicitates bestialas; Hinc Arist. solo lumine natura

ii ductus in I. li x et hic. ait. Frequentantes ratas sunt omnino bestii iAs'. vitam pisudum eligento , non ereleuao3 vitam juam suxar conditionem vita bostia. -

Neque consistere potest vera beatitudo ; ut delirarunt Democritus, & Simonides, in contemplatione subc l

1tium, aientes : Cum enim simus mortaleS, quaeramus ino

talia : diuina gutem diuinis relinquamus. Nec in speculatione o testium, ut linxit Anasagoras. Neque in Contemplatione superciettellium, nempe substantiarum separatarum, seu intelligentiarum; tum quia non sunt bonum perfectius, tum quia speculatio rerum a materia separatarum est prorsus incerta, ac labilis ; teste ipso Phylosopho, qui moriturus, in haec verba ut refertur prorupit. Gomaus

misereremat. Itaque delirium est in recensitis bonis beatitudinem reponere: quod inagis patebit in psobatitatibus

sequentis conclusionis.

II. Cons. Beatitudo obiectiva vera, '& persecta hominis in solo Deo consistit. 'Haec est de fide certissiura; ut manifeste traditur a Sac. Script . a Sac. Concili D,&aSS. Patribus. Prob. V stimus ii his, & primum principium sibi inuicem correspondent, sed Deus est primum principium: ergo, & vltimus finis : Vnde Apocat. Cap. I. solus Deus dicitur Alpha, ct Omega. Tum quia solus Deus est bonum 1ummum, & infinitum, quo maius excogitari non potest ;ac proinde perfectis , & complete satiatiuum juxta illud

Deo coiisistit baatitudo obiectiva hominis o Prob. ratione theologica . In illo solo obtest reponer da est beatitudo hominis in quo reperiunt ar torrines Per-

lacti omnia bona, quae perfecte, oc cui iere satia

248쪽

: te possunt hominis capacitatem; sed solus Deus est huius.

modi; quia solus Deus est ens infinite perfectum, Contia mens, Vel sormes itςr, Vel virtualiter, Vel eminenter omne bonum: ergo solus Deus dic. Vnde aiebat D. August. si ter verba illa Apostoli , oos ad omnia in omnibus. Eeuarquad

Et quidem Deus est bonus omnibus modis, quibus bonum excogitari possit. Est enim bonus, bonitate illa eL. sentiali infiitities infinita, independens imparticipata . . bonus bonitate principi j; quia est principium omnis

honitatis creatae . Est bonus bonitate communicationis, teste D. Iacob. Omne datum opt imum, &omne donum

persedium desurium cst descendens a Patre luminum. Est bonus bonitate exemplari, eo quia D. Voluntas est regula perfectissima omnium nostrarum operationum iuxt i illud Mati. Estote orgo, & vos perfecti, sicut Pater vester coelestispersectus est. IArg. contra L. COnc. & 2. Ciniem argumento. Bomino increatum est improportionatum , & honum Creatum estvroportionatum creaturae humanς ergo bonum reatum,

vi non increatum est obiectum, in quo reponenda est hominis beatitudo. obiectiva. Resp. disting. primam partem ant. bonum increatum est improportionatum quoad ηntitatem conc. in ratione obiecti a togibilis per Animae

potentias, nego ant.

Contra. Animaepotentiae sunt finitae, &limitatae, ergo nequeunt attingere obiectum infinitum ; quia sniti ad Infinitum nulla est proportio . Recti. conc. ant. α disting. cons. nequeunt attingere modo innnito conc. modo finito nego. Quare finit i ad infinitum nulla est proportio in ratione entitari ua, non Vero in ratione obiecti ad potet etiam modo finito dumtaXat. AN.a. Deus potest satiare sensum gustus,e. R. creando uliquem cibum ominem saporem includentem in summo ergo pari ratione posset creare aliquod obiectum ita pers et um, ut citiare posset Animam cum suis potenti jMac pr finde beatitudo reperiri potest in aliquo bono creato: ant.

patet per illud de Manna Deserti , quae Omnem saporem habebat.

249쪽

Resb. dato antecedente, de quo nolo disputares non sequiitir posse a Deo creari obiectum, quod tiare posset complete hominis appetitum, cuius capacitas est ad obi ctum infinitum. Quaeres. An in hac vita dari possit homo beatus secum. dum leges ordinarias naturae, & gratiae. Resp. Nullus hominum in hac mortali vi ta potest ein perfecte beatus, bene tamen impersecte. Prob. prima pars responsionis. Ibi nulla potest esse perfecta hominis foelicitas, Vbi homo nec perfecte citiari, nec miseri js vacare potest; sed sic res se habet quamdiu hanc mortalem vitam agimus i ergo &C. Prob. a. Si aliqua perfecta hominis beatitudo in terris viventis comparari pollet, maxime esset Dei cognitio, do amor; sed neutrum potest hic hominem beare; nimon nis cognjtio, quam hic habemus de Deo; vel est naturalis vel est super natura lis: neutra autem potest hominem perfectes tiare, cum non coniungant hominem omni modo meliori, & possibili obiecto beatifico: ergo &c. Prob.2. parsalictoritate D. Aug. qui lib. D. de Cluitato Dei appellat beatos illos primos homines innocentes.

Prob. ratione. Ille potest saltem dici imporfecto Beatus.

qui sortC sua contentus nullis turbatur anxietatib03, n Calamitates, aut prae iurae, quae olestiae sunt in hac misera vita, eum a sua interna et a tete dei jcere valent, sed plures homines fuerunt, & sunt in Dei Eccletia, qui bonorum omnium fonti firme adhaerentes, neque a rebus prosperis. aut aduersis concutiuntur, adebui remoueri possint ab amore Dei, &ab honesto; inimo rident,& irrident omnes huius vitae miserias: ergo dic.

Quaeres a. An de potentia Dei absbluta homo in hac mortali vita perfecta beatitudine frui possit. Resp. Quamuis hoc quaesitum ex ijs, quae in simili dissicultate de visione beatifica dicta sunt, resolui possit nihilominus ad uberiorem doctrinam respondetur ex Scoto in 6. d. 09. q. o. amrmative. Ratio, quia nulla app)ret re-

Pugnantia, neque ex parte Dei, nam de facto post mortem eis beatitudinem completam largitur ; tum quia Christus in terris degens fuit vere, & persectissime beatu neque ex parte passi; nam talis rςpugnantia, vel oriretur

250쪽

homo beatificari posset. Vel oriretur ex parte alicuius formae, vel conditionis existentis in passio, idest homine: at haec superari a Deo non est impossibile; haec siquidem sorma maxime esset mortalitas , sed haec non habet forma-Tem repugnantiam cum beatitudine; alias Vniri non posset in Christo; ergo est repugnantia solum Virtualis ; quia videlicet istae duae causae beatitudo, & mortalitas natariunt producere effectus diuersos; ac proinde a Deo saperari potest per miraculum ; sicut in Christo, in quo beatitudo non habebat effectum immortalitatis ; sic pariter per Dei potentiam suspendi potest beatitudo Animae, ne redundet in Corpus. Itaque est tantum repugnantia, seu impossibilitas secundum quid, non autem simpliciter.

Vtrum omnes homines naturaliter a etant .

homines naturalbeatitudinem δο

NOt. ex Scoto in 4. d. 49. q. Io. Quod duplex est appe

titus in nobis, nempe, naturalis, & liber; licet a tem sit eadem potentia voluntas naturalis , α lib*ra ; t men aliquid intelligitur addi Potentiar per hoe, quod est libera, quia tam intellectus, quam voluntas, ac etiam omnis natura naturalem habet appetitum ad actum suum:sed praeter hoc voluntas habet velle liberum aliud a velle naturali. Ipsum autem velle naturale non est aliquis actus elicitus a voluntate, sed tantum naturalis inclinatio adactum: Si enim esset actus elicitus, ille esset perpetuus, &Continuus, nec lateret nOS : nunc autem non experimur in nobis talem actum.

Nol. 2. Quod beatitudo dupliciter apprehendi potest, vel in uniuersali, quommodo apprehendebatur ab anti quis Phylosophis, videlicet, ut est bonum persectum,&optimum confuse cognitum, &apprehensum absque C gnitione distincta praedicatorum eius. Vel apprehendiatur in particulari, & in re determinata, in qua reperiatur Tatio persectissimi boni, vel inesse reali, vel inesse appa- enti, vel in eue praestituto, ut a Phylosophis apprehendebatur,

SEARCH

MENU NAVIGATION