- 아카이브

Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

llos debatur , qui ramen, vel in contemplatione Dei, vel in is virtute Animi, vel in voluptatibus eam sitam esse put

bant, ut supra narrauimus. Conc. Omnes homines apprehensa beatitudine, siue in uniuersali, siue in particulari eam naturaliter appetunt. Est Scoti loc. cit. D. Bonau. in .49. q. I. ari: 3. D.Thom. ibidem,& videtur Communis. Prob. I. auctori t. Boet. 3.de Consol. prosa a. ubi ait. Mentibus hominum vari boni eupiditata

in ινδa U; & D. August. pluribi hoc docet, & signanter in

Enchiridion cap. Io . Baati sic obse volumus , ut miseros nos ego melia non m mus; ergo omnes homines naturaliter appea tunt beatitudinem. Prob. ratione ex Scor. in A. d. 49. q. 2. g. ad primamin .

Qui libet homo appetit, & vult bonum, & inter hona magis bona, optimum, & supremum iuxta regulam: Sicut simpliciter ad simpliciter, it a magis ad magis,& maximum ad maximum ; sed tale supremum honum est beatitudo; CVΟ&C. mai. pat. quia esto voluntas appetat multa bona Propter alia, tamen non procedit in infinitum site volendo. icit, apprenso aliquo per se volibili, in eo sistit; ergo &c. Prob. min. Dum concipitur beatitudo, concipitur Vt b num quoddam infinitum, seu ut status omnium bonorum aggregatione perfectus, ergo &C. Prob.et. Quilibet homo appetit, quod est ultimate suum Perfectivum secundum modum sibi possibilem illud li hendi ; sed huiusmodi bonum est beatitudo, ergo &C.

Arg. I. Cont. Conc. Voluntas non potest ferri in incognitum; sed beatitudo non est omnibus nota, nam apud Phylosophos gentiles, & hodie quoquo inter eos, qui in .etenebris infidelitatis vivunt, sunt variae opiniones de beatitudine: ergo &c. Resp. disting. min. Nota est nota distincte Conc. Consu se nego min. nam omnes homines, vel ex naturae dictamine, vel ex aliorum dictis apprehendunt aliquem COnCeptum de beatitudine; ac proinde voluntas non sertur in

incognitum . Quod si loquamur de appetitu naturali ,

non opus est cognitione. Arg. 2. Damnati non appetunt beatitudinem; ergo non omnes homines eam appetunt; am. pat. alioquin appzῶς

252쪽

- Resp. ex Scoto in A. cit. q. Io. neg. ant. & licet de facto fit impossibilis Damnatis acquisitio beatitudinis; tamen absolute est possibilis, ac proindὸ eam intense appetunt,& maxime cruciantur, quia non possunt ad beatitudinem cognitam peruenire. . Arg. 3. Si omnes homines appetunt beatitudinem; ergo non merentur in appetendo; consequens est salsum, ergo

dic. Prob. min. Nut lus meretur in eo , quod V tare non potest ex

D. Aug. lib. 3. de lib.arb. ergo si naturali necessitate omnes appetunt beatitudinem sequitur, fideles eam appetendo,

non mereri. , . .

Resp. neg. min. & disting. ant. probationisi quod vitare non potest, siue contrarie, siue Contradictorie conc.ant. Si non possit vitare solum contrarie neg. Etenim ex Scot. voluntas non potest velle miseriam apprehensam, Ut malum, neque odio habere bonum apprenensum, ut bonum ;potest tamen voluntas sua libertate suspeludere omnem

actum; idest non velle bonum, & non odire miseriam; in quo consistit libertas contradictionis: at de hac D. Aug. auctoritate alibi redibit sermo.

Vtrum voluntas ereata nece fario velit,seu appetat be itudinem in particulari apprehensam ; immo an obiectum beatiscum clare visum voluntas necessario velit. Not. Quod nulli dubium est, quin Beati Deum videntes neceisitentur necessitate specificationis ad Deum. amandum, Cum in Deo clare viso nulla omnino apparere

possit ratio mali, sed summa,& infinita bonitas rapiat ni do inaessabili voluntatem Beati in Dei amorem ; sed dubium est de necessitate exercitii, cuius dissicultatis res lutio pendet a modo, quo statuitur, & definitur libertas voluntatis; an videlicet si per indifferentiam intrins cam, & modum connaturalem agendi voluntatis per an vero radicaliter oriatur ab indifferentia intellectus proponentis obiectum sub ratione indifferenti boni, &mali; itaut si sub ratione determinata boni proponatur

253쪽

III cuserat libertatem seu indisserentiam voluntatis ad pro. secutionem boni sic propositi. Hunc posteriorem modum tenent Thomistae; quare consequenter afferunt, Voluntatem necessitari ad ultimum finem Clare visum necessitate, nedum specificationis, sed etiam exercitis , seu contradictionis, quia visio clara Dei, & ipse visus continet determinate omnem rationem boni; exclusa quacunque rati ne mali; ac proinde indifferentiae. Doctor autem noster, priorem modum sustinet, ac proinde exercitium amoris beati esse liberum, & contingens ex natura sua, esto ab intrinseca Dei prouidentia auferente Omnia, quae pollunt a tanto amore d i uertere, habeat, quod sit huiusmodi amor in aeternum duraturus. C terum, quae spectant ad voluntatem, eiusque libertatem alibi notata fuere: ideo sit. I. Conc. Quamuis intellectus Viatoris apprehendat, &certo teneat beatitudinem es h visionem, & fruitionem Dei, nihilominus adhuc voluntas non necessario, sed libere eam appetit. Est Scoti in I. d. I. q.4. g.quantum ad istos; ubi refert Henricum velle, quod apprehenso ultimo fine confuse, sed in particolari potest voluntas eo non frui; quam doctrinam approbat, sed subdit in F. quantum igitur &c. rationes Henrici factas pro prima parte, in qua sus mei, quod si intellectus apprehendat beatitudinem, ut sic, nempe, ut dicit cumulum, seu aggregationem bonorum, Voluntas eam necessario amat, esse contrarias primae. Si enim ratio sua aliquid valet, inquit Scot. oportet necessario dicere, quod si de necessitate voluntas vult beatitudinem in uniuersali, quod Velit etiam in particulari. Cum nulla sit malitia, nec defectus boni in aliqua illarum, tum quia uniuersale non includit aliquam bonitatem .

quae non includatur in particulari; inam. hoc est impos sibile. Prob. igitur conc. Distincta cognitio beatitudinis non necessitat Voluntatem ad ponendum in esse omnia media ad eam assequendam; ergo neque necessitat ad eam amandam: ant. patet experientia; unusquisque enim in se ςXperitur, se non adhibere omnia media utilia, inamb nec necessaria ad beatitudinis assecutionem: consequens prob. Amans necessario finem, nisi impediatur, ponere debet inesse, seu applicare omnia media, ad eum comparandum i alioquin non necessario ψmat; ergo cum ab Amante Via-

254쪽

rore non applicentur huiusmodi media, manifestum est.

non necessitari, sed in eius libertate remanere.

Prob. I. Beatitudo confuse, & in uniuersali apprehensa non appetitur necessario: erg. neq;distinci d concepta,mia Particulari: ant. pat. prob. cons. Distinctio illa cogniti nis obiecti non ponit in Voluntate qualitatem aliquam determinantem eam intrinsece , sed ad summum est conditio quaedam obiectiva magis alliciens voluntatem ad ipsum amandum, ergo &C. Prob. 3. Ex dicendis de beatitudine formali, ipsemet actualis amor, & fruitio obiecti beatifici clare visi, & amor reflexus beatitudinis illius est actus liber saltem remote, i lcet diuerso modo, ergo multo magis actus voluntatis Viatoris, II. Conc. Voluntas non necessitatur ab ultimo fine clare viso, sed libere elicit actum quoad exercitium, est. n cessitetur quoad specificationem. Est Scoti in I. d. I. q.q.

art. In 4. d. 9. q. 6. eandemque supponit in I. d. I 8. de

merito Christi, & libertate, &ubicunque agit de modo operandi voluntatis creatae, supponens agere libere esse ei disserentiam essentialem; quem sequuntur omnes eius d scipuli, & signanter Lychet. Tatar. Bargius, Angles, Ouandus, & ali j , cui sententiae adhaerent etiam Nominales, ut Ocham in I. d. r. q. 6. Gabriel, Almainus, & alia. Prob. conc. ex bcoti doetiina. Necessitas non potest esse nisi per aliquod intrinsecum principio agendi : sed per

hoc, quod intellectus nunc videat obiectum, quod antea non vidit, nihil fit intrinsecum voluntati, ergo voluntas non necessitatur circa obiectum beatificum clare visum. mai. prob. Necessitas in agendo est a principio activo; e go si talis necessitas est ab extrinseco, actio erit ab extrinseco, & non a voluntate. Prob. 2. Si principium elicitiuum non agit necessario, habens tale principium non immutatum, non agit neCes

sario , sed nihil potest poni in Noluntate, quod habeat

vim immutandi eius libertatem; nam siue ponatur charitas, sue lumen gloriae, semper principium intrinsecum libertatis manet in suo esse; ergo voluntas non necessario, sed libere amat obiectum beatificum. min. prob. Charitas in Viatore non tollit, aut diminuit et iis libertatem, & ii

1 d j fferentiam ι ergo si priui non necesiitabat i nec postea ia

255쪽

- operatur; per hoc enim . quod perseuerat in aliquo priud

confuse cognoscente, deinde clare vidente Deum, non mutatur eius natura; ac proinde per nullum habitum, aut

qualitatem superuenientem voluntati immutari potest eius principium; quia, ut docet D. Aug. in Enchirid. Cap.

I q. voluncas est, aut liba a diranda s

. Prob. 3. Principium agendi est prius omni conditione agendi, quia ab intrinseco est tale, siue agat, siue non : e go, & modus connaturalis eius agendi,qui oritur ex differentia virtutis, aut principij quo eX a. phys est prior conditione, sine qua non ageret: sed voluntas est principium; di intellectias ostendens obiectum est conditio sine qua non ageret; ergo voluntas in actu primo, & in modo sibi connaturali agendi est prior obiecto ab intellectu proposito; nec a posteriori aliquid pri ncipi j liberi participat. Dicent Aduersarij. Quod oblectum beatificum, habet

tantam Vim, Ut rapiat Voluntarem, ac proinde necessario in tale obiectum tendat. Contra. Voluntas ad finem ultimum non dicit ordia nem agendi determinate, sed indifferenter cum libertate; ergo ex eo quod finis ultimus in Patria clare proponatur sub eadem ratione ultimi finis, qua terminat eumdem actum in specie, non variat modum agendi voluntatis: Consequentia patet, quia conditio, quae non variat acti nem in specie, non variat modum agendi causae: ergo cum

voluntas in via libere tendat in ultimum finem per fidem obscure propositum , sequitur, quod etiam in Patria amet illum indifferenter . .

Confirmatur. Etenim libertas est persectio simpliciter, quia est in Deo formaliter, & per liberum arbitrium ex

Tertulliano lib.2. aduersus Marcionem cap. s. Constituitu rhomo imago Dei; sed neque persectio simpliciter, neque imago destruitur in Patria, immo reformatur, & perficitur, ergo liberum arbitrium manet in Patria; & si tendat in hiectum beatificum clare visum; ac proinde Beatus in Patria, spectata eius libertate, posset non amare obiectum Clare visum; & sic remote possidet suam libertatem, licet Proxime nequeat cessare, Diuina prouidentia sic ordinante . Itaque necessitate exerciti j voluntas etiam in Patria,

sequaquam tendit in finem ultimum,

256쪽

- Arg. Cont. 2.conc. In patria nihil adesse potest, quod retrahat voluntatem ab actu amandi, ergo &c. Resp.cum Emin. Card. Brancato disting. ant. nihil ex parte obiecti, Conc. nihil ex parte potentiae nego: Adesset enim libertas,& motivum experiendi illam. Resp. cum Hiquaeo Scoti Commentatore super sent. quod voluntas posset suspendere actum suum in exercitio, quantum est de se, & secundum potentiam physicampnon tamen secundum potentiam moralem ; quam sic e Plicat idem Hiquaeus, ut scilicet utatur sua libertate ad Contradictorium actus; sicut voluntas e. g. confirmati ingratia, quae per gratiam efficacem mota, licet habeat pollentiam non consentiendi executioni, tamen infallibiliter consentiet, & nunquam utetur illa potentia. Arg. a. Si voluntas cessare posset ab amore circa finem clare visum: vel hoc posiet cestante Visone, vel ea manet te; sed neutrum dici potest: ergo&C. min. patet , quia . Cestare a visione non est in potestate voluntatis, Cum sem- Per permaneant eius cause nempe lumen gloriae, &praesentia obiecti; nec cessare a fruitione, quia nemo potest Velle, se non esse Delicem,& nemo discedere potest a bono. nisi ob aliquam rationem mali Resp. Quod voluntas remote quantum est ex sua libertate posset cessare ab amore, & consequenter imperare ii tellectui, Deo concurrenti, ut cestaret a visione; in tali Gnim casu suspenderet Deus lumen gloriae, & suum beatificum influxum . Vel resp. quod stante visione adhuc V Iunias spectata secundum rationem principii liberi, de physici posset cessare, sod non secundum potentiam mor

lena, seu proxime . . in ' . I

Quaeres 1. An omnia appetantur propter ultimum fu

Resp. ex Scoto in o. d. 49. q.9. Repori. quem sequuntur communiter Theologi contra quosdam Thomistas. Omnia homo appetitu naturali appetit propter illud, in quo ultimum suum finem comtituit, non vero appetitu eliciato ; re si appetat finem, qui secundum rectam rationem talis est. Patet de peccante venialiter; qui, & si iustus, venialiter peccans indubie non operatur propter Deum ;vi tanto minus peccans mortaliter. Patet etiam de Insia

Diuitia

257쪽

salsum, vel voluptates &c. non omnia ingratiam Idoli agunt; alioquin omnia opera Infidelium ellent peccatvi , quae est propositio Ba ij damnata, ut dicetur in part.2. tractat. de gratia actuali. Immo & si supposita ordinatione hominis in finem ultimum, qui est Deus, teneatur homo se in talem finem per media concurrentia dirrigere, ut fides, & ratio euidenter ostendit; & licet sit etiam hominLcatholico stricte commendandum , Ut omnes suaS pCrationes in Deum dircigat; adhuc tamen non est ad id stricte , seu in conscientia obligatus; ut ex communi docet HerincX coni. Gregor. Ariminensem, & Iansenium I prensem; ratio deducitur euidenter ex damnatione a tribus

Pontificibus facta huius propositionis Michaelis Baij.

Omnia epera Infidelium sunt pueata is mirtutes Phriosophorum

sunt vitra: Tum quia nulla apparet turpitudo, immo potius apparet honestas in eo, quod homo fidelis sectetur temperantiam, iustitiam, & c teras virtutes morales , &abhorreat vitia virtutibus opposita ; tum quia talis obligatio, neque ex lege narurae, neque ex lege positiva diuina xecte inferri potesi: tum quia non estet consentanea humanae infirmitati ; impletio enim esset moraliter impossi bilis etiam timoratis, ut sapienter aduertit Herinox disp. I. de beat. q. 4. Neque urgent verba Apost. I. ad Corinth.

Cap. IO.&ad Collos. 3. nempe omnia facienda ingιoriam Dei,

sua in nρmina Chri ii; quia non praeceptum, sed consiliuir

continent.

Quaeres et. An appetitus hominis ad beatitudinem sit nais turalis, vel supernaturalis. Resp. eX Scot. q. I. prologi, & in A. dist.49. q. IO. que spraeter suCs sequuntur quamplures Recentiores ; quod appetitus beatitudinis innatus etiam in particulari diacendus est potius naturalis, quam obedientialis vel super- anaturalis: A ppetitus vero elicitus potest esse naturalis, resupernaturalis. Ratio primae partis responsionis. Appetitus siquidem innatus beatitudinis supernaturalis coincidit cum capacitate illius, seu perfectibilitate hominis per illam: haec autem capacitas est naturalis hominis naturae, ergo &c. secunda pars similiter est manifesta; nam

desiderium ellicax, quo fideles gratia Dei adiuuante elim

258쪽

Jeiunt, est actus supernaturalis spei theologicae. Quod a tem possit esse naturalis constat in haereticis habentibo, huiusmodi actus erga beatitudinem, qui cum sint iniustunequeunt actus supernaturales elicere. QVIESTIO IV. '.

mirum beatitudoformalis consistat in increata visione.

fruitione Dei hominibus commvulcata.

3 Ot. Quod beatitudo formalis, ut supra indicauimus est polsessio summi boni; vel Vt clarius loquamur, estor eratio vitalis intellectus, & voluntatis, qua modo inaessabili Anima, seu Angelus unitur obiecto beatifico,

eoque fruitur, quam descriptionem non admitterent, qui, opinati sunt, beatitudinem formalem consistere in increata visione; & fruitione Dei hominibus Communicata , ,

tales fuerunt nonnulli Doctores Parisenses,teste Gregorio Ariminens, relato ab Herincx, & quidam ali j putarunt, id saltem esse possibile. Immo de Christo hoc docuit Hogo de b. V ictore tom.3. opusc. de sapientia Animae Christi; nempe communicaram fuisse Animae eius sapientiam in- Creatam. Quae quidem opiniones notantur a Doctoribus temeritatis nota; di signanter Arriaga censet, eas esse erroneas : ideo sit. Conc. Beatitudo nostra non consistit in increata Visi ne, & fruitione Dei. Est communis sentontia Theologorum. P ob. I. ex Concilio Chalcedon. act. 6. generat. Vbi contra Monotholitas definitur in Christo Domino d Plex operatio, altera procedens a Verbo, altera procedensa carne in humanitate; & quod impossibile est, eandem operationem esse elicitive ab utraque natura, diuina, &humana , ade ut per eandem dicatur utraque Opcrari,

i Prob. ratione. Beatitudo, prout tradunt SS. Patres est vita ae terna: sed Vita debet esse interna viventi, & ab eo Procedere, aut certe connaturaliter id eXigere, quae non Competunt actui increato Dei respectu hominis: ergo MC. Confirmatur . Nam actus increatus est ipse Deus, at

Deus nequit per se ipsum supplere effectum formalem

259쪽

2I ochus vitalis, cum hic debeat esse internus viventi, immii

ab eo procedere, saltem iuXta naturalem exigentiam. Prob.2. Si beatitudo esset quid increatum communica tum creaturae, eadem ratione pollent ei communicari potentia, sapientia ,&alia Dei attributa ; & sic creatura es.set omnipotens, immensa &c. prout quidam haeretici do humanitate Christi finxerunt, dicentes, idcirco eam est , ubique; sed haec sunt absurda, ergo &C. Arg. I. auctoritate; & primo Sacrae Scripturae. Hab

tu, qui es lumen, Videbimus in lumine, idest in te ipso, de

dum quam Deus apparet mundis corde , dc paulo inst hanc visionem appellat summum bonum. Resp. allegatas auctoritates nil fauere Aduerari js:mi, quidem prima, quia a Theologis passim explicatur de lumine gloriae quo Beati vident Deum. Neque a. nam in telligitur de gaudio Dei obiective, non vero formaliter, denique Apost. loquitur de transformatione, & transmutatione a statu fidei, quae per Apost. Petrum est lucerna lucens in caliginoso loco in statum clarissimet visionis Dei. Arg. a. Estentia Diuina, ut Volunt quamplures Theol si unitur intellectui Beati instar speciei intelligibilis, e go pari ratione actus increatus potest uniri, ut suppleae vices actus creati. Resp. neg. Cons. & paritatem; ratio est: Siquidem ad prius nulla requiritur unionisi intima Praesentiae, ac proinde Euentia diuina intime praesens ii tellectui creato per se cum illo esticu visionem; ad post vim autem requireretur, ut potentia creata peractum ii creatum intelligeret, & vellet, ac per Consequens viveret vita intellectuali increata. Dices. Essentia Diuina non minus est sormaliter actu intelligendi, ac sit obiectum actu intelligibile ; ergo sicut per se ipsam potest uniri in ratione obiecti, seu speciei inintelligibilis ; ita etiam in aatione actus. Resp. neg- ante εnam species intelligibilis non ponitur, ut informet, sed ur

uerat vices obiecti supplendo eius .esentum, vel emcacia

260쪽

M8tatem in rationes principii essicientis; sic pariter unitur lDiuina Essentia intellectui creato, idest in ratione princitarij enicientis. Arg. a. Sicut Anima formaliter intelligit per actum intelligendi, ita subsistit per actum subsistendi, sed Verbum tDiuinum, quia est formalis subsistentia, potest per se

ipsum vniri, & supplere vices subsistentiae creatae, ut patet in Anima Christi, ergo&c. Resp. neg. assumptum, quia subsistentia non consistit inaci ione, seu operatione, sicut intelligere, neque est vera forma,sed terminus naturae hu

manae .

Irum beatitu formalis con si at in illanu Dei

Nol. 1. Quod illapsus apud Theologos nil aliud est,

quam intima praesentia alicuius iubsistentis alteri susistenti cum superioritate, & praedominio, seu operatione in ipsum; docet namque D. Bonau. in a. d. 8. q.2., quod illabi alicui est esse intime praesens, & in illo domurari, & operari, & hoc est solius Dei respectu Animae;D monos autem possunt illabi corporibus,sed non Animae,&consonat D. Aug. l ib. de Eccles dogm.Cap.83. Illapsus a tem Dei in creaturas triplex assignari potest, nempe naturalis, seu communis, hypostaticus, & beatificus: per na- auralem est intime praesens omnibus ratione suae immentaxatis; per hypostaticum est intime praesens humanitati Christi personaliter eam terminando; per beatificum d nique fit obiective praesens intellectui Beatorum ,& V luntati ; qui eum vident, & possident; Cqterum in quoliabet illapsu ex dictis adest, nedum intima praesentia, sed aliqua Dei operatio specialis, qualis in primo est influxus conseruationis; sustentationis in secundo, & emcientiae visionis, & stultionis in tertio: licet ergo hic illapsus sit necessarius,non tamen in eo consistere potest formalis be titudo, sed tantum supponitur. Nol. 2. Quod Henricus a Gandau quol. 13. q.2. sing Iarem sententiam tenuit; quam sic refert SCOt. in q. d. v K. . R Ort. Hic est una opinio, quae ponit, quω be ti-

QUAESTIO V.

SEARCH

MENU NAVIGATION