Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Deum videre creaturas secundum esse proprium, & sor male ut obiectum terminativum. Arg. coni. 2. conC. Diuina silentia nequit repraesentare creaturas in se ipsa: ergo intellectus Diuinus nequit inessentia Diuina illas videre. Prob. ant. Non potest essentia repraesentare creaturas in esse intelligibili, nisi contuneat eorum esse intelligibile formaliter,uel sit eis similis inesse intelligibili; sed neutrum est dicendum; non primum quia creatura esset sormaliter in Deo, quod est falsum; neque secundum, quia elle inteli igibile sequitur esse entitatiuum, ergo &c. Resp. neg. ant. & mai. prob. & ratio est quia Essentia Diuina cum sit emitas infinita continet iii se ipsa, non quidem formaliter, sed eminenter, & irtualiter Omnes creatutas, ac proinde illas reddit intelligibiles intellectui Diuino.

Arg. 2. Inter medium cognoscendi,& rem cognitam debet ene necessaria connexio; sed talis connexio non repetatur inter Deum , & creaturas possibiles: ergo dic. mai. pat. min. prob. Si D. esientia nectatariam ConneXionem

haberet cum creaturis possibilibus, sequeretur, quod illis destructis, necessario periret etiam Essentia Diuina, quod videtur maximum absurdum: ergo Sc. Resp. CONC. mai. & neg. min. ad prob. dist. cons. seu s quelam; Destructis illis destrueretur etiam essentia Di-ujna a priori, & per locum intrinsecum nego : a posteriori, & per locum extrinsecum conc. Non enim esse possibule creaturarum est aliquid reale in Deo a Diuina Egentia distinetum, & in ipsa omnipotentia, ac proinde si per impossibile non essent postibiles creatur , non sequeret ur perire Deitatem ipsam, ut alibi dicetur, & praesertim in illa quaestione: An Verbum producatur eae cognitione cre turarum &C. Arg. ad homistis contra a. conc. Haec conclusio militat aperte contra Sanctos Patres, docentes, Deum non Viadere creaturas in se ipsis, sed eminenter, & virtualiter, repraesert j in contra D. Dionys dicentem , quod Ceur nφοδε-

ηηMiam scit omnia: ergo &C. Resp. Sanctos Patres docere , Diuinum intellectum non accipere cognitionem a rebus

312쪽

Diurnum non cognoscere creaturas in sensu nostrae conclusionis. Vnde D. Dionys solum vult, quod Deus non seipsum nouerit cognitione distincta ab ea, quam habet de creaturis; ita ut duplicem requirat cognitionis actum , unum, quo Creaturas, alterum, quo seipsum percipiat,sed unico actu simplici, & infinito omnia com Drehendat . Arg. a. In Deo infinite perlaeto, non eis admittendus duplex modus cognoscendi creaturas, quorum unus sit persectior altero; sed modus cognoscendi creaturas in esi sentia Diuina, tanquam in causa, est perfectior,quam in dus illas cognoscendi in se ipsis immediate: ergo praeter modum cognoscend i creaturas pnssibiles in Essentia Diuiam, tanquam in causa, non debet admitti alius, quo eas immediate,& independenter ab essentia sua prius cognita Prospiciat,&percipiat. Resp. dist. mai. Non potest ad mitti duplex modus &c. si uterque habeat rationem obiecti per se mouentis ad illam cognitionem , & fiat per distinctum aetum, ut sit cognitio Angelica, & beatifica

Conc. mai. dupleX modus &c. ratione diuerta terminationis immediatae ad diuersa obiecta, nempe ad essentiam, S ad creaturas, nego; nam huiusmodi diuersus modus cognoscendi nullam imperfectionem, Vel minorem perfectionem in ludit; immo connotat summam Diuini intellectus vim, & infinitam activitatem. Arg. 3. Si Deus cognosceret Creaturas immediate in se ipsis, & independenter ab Est entia D. prius cognita, obi Mum formale, & specificativum D. intellectionis esset enscreatum, vel ens abstrahens ab increato, & Creato; sed hoc dici nequit: ergo nec illud: sequela mai. est euidens; nam lillud censetur esse obiectum formale, & primarium alicuius potentiae, vel operationis, quod primario, & immediate ab illa attingitur, & independenter ab alio cognito, Vt patet de potentia visiva, cuius obiectum formale, &primarium est color, secundarium vero, seu materiale est paries. Resp. disting. sequelam mai. Ens creatum esset

hiectum specificativum D. intellectionis, si per se primo

D. intellectum moueret ad sui cognitionem , conc. si per se primo non moueat, sed solummodb terminat ipsam, nego sequelam. Itaque creaturae nullam rationem moti

313쪽

Essentia Diuina, adebui rion cognita Essentia Diuina, tutae

cognoscantur terminatiue Creaturae.

Quotvisaest Scientia Diuiua . , Not. Quod scientia D. sumi potest dupliciter, nemp3

formaliter, & sic nil aliud est, quam essentia Diuina se habens par modum adtus intelligendi,& terminatiue, rasic est eadem scientia, & solummodo diuersa, quatenus diuersa obiecta respicit diuerso modo, & ad illa terminat, siue sit essentia D. & omnia, quae sunt in illa, siue sint ς turae, quae sunt aliquo modo extra essentiam Diuinam. Concl. Scientia Dei formaliter ii impia, & secundum suam realem entitatem est una; spectata vero terminatiue, est multiplex. Prob. I. pars: Scientia Dei est in sinita, ergo per unum actum debet intelligere omnia intelsigi silia, alioquin si per unam scientiam unum obiectum' intelligeret, α per aliam aliud obiectum, quaelibet scientiacia set finita: ergo est tantum una, & ratione suae infinitatis & ratione obiecti sormalis, nempe Essentiae Diuinae, quae est unata. Prob. 2. pars eX communi doctrina Theologorum, qui docent, scientiam Diuinam diuidi inscientiam simplicis intelligentiar, & est ea , qua Deus cognoscit res possibiles;& inscientiam visionis, qua Deus cognoscit res futuras: V. g. antequam Mundus per decretum Diu i nae voluntatis esset futurus, erat tantum postibilis, & Deus cognoscebat illum ibia scientia simplicis intelligentiae, at post decretum futuritionis illum cognouit scientia visionis. Quare scientia simplicis intelligentiae est naturalis, & nccellarii antecedens decretum Diuin et voluntatis; scientia vero visionis est libera; ac proinde sequitur decretum Diui et Voluntatis, quae ita decreuit futuritionem mundi, ut potu

rit eam non decernere &C.

Arg. Ista diuiso non includit scientias approbationis,& reprobationis, quae in Deo sunt, ergo talis diuisio nosv est susticiens. Resp. neg ant. Nam scientia simplicis in telligentiae, & scientia visonis subdiuiduntur inscien-

314쪽

' Not. a. ex Scoto in I. dist. 4'. q. Vn. qisod in detegenda rerum possibilitate distingui postulat tria instantia naturae, in quorum primo D. intellectus producit creaturasin esse intelligibili,& obiectivo: in secundo creatura con

cipi potest habere esse possibile se ipsa, quia ι inquit Doli.

stipsa forma trier non repugnat sibi, esse, & se ipsa sibi formaliter repugnat habere esse necessarium ex se, in quibus duobus stat tota ratio possibilis: in tertio creatura dicit respectum ad omnipotentiam Diuinam,a qua produci potest. In primo instanti habet possibilitateria metaphysiacam: in seCundo logicam, & in tertio physicam, ut docet ibidem Scotus . Ex quibus infertur iuxta doctrinam n stri Doctoris, creaturas habere esse possibile priticipiativo ab intellectu Diuino, sormat i ter a se ipsis, & complete a respectu, quem dicunt ad omnipotentiam Diuinam. INol. 3. Quod non conueniunt Doctores circa praesen tem quaestionem: Henricus quol. 8. q. I. tribuit creaturis aliquod reale esse essentiae aeternum, rati Diae cuius creaturae dicuntur intelligibiles, & ab intellectu D. cognoscuntur, quam sentent iam in VViclesso, Vt errorem pessimum refert, & damnat Valdensis lib. I. fidei cap. 8. quem pari rererrorem tribuunt Scoto Caietanus p. p. q. Iq. &Bannes .i O. art. 3. SuareZ disp. 3O. metaph. seel. II. duplicem diu inguit rerum possibilitatem; unam negatiuam, quae est

non repugnantia rei, ut produCatur, alteram positivam ,

narconsistit in quadam extrinseca denominatione prO- ueniente ab omnipotentia Dei, a qua creatura denominantur formaliter possibiles; primam dicit idem Suarer habere ipsas creaturas,antequam intelligantur a Deo I p sterioriorem, dum cognitae sunt. Aureolus noster in I. dist. 3 s. art.4.amrmat,esse possibile creaturarum, non aliud esse, quam Virtuale, seu eue causae potentis eas producem. Et deniquo VasqueZ I. p. disp. I . cap.4. & s. & omneS se Te Recentiores dicunt, creaturas esse possibiles saltem in- Complete , independenter ab intelleexu Diuino his praeis notatis sit. I Conc. Res possibiles nullum prorsus habent esse reale,sormale ab aeterno. Est Scoti expressa sement ia loc. citar. quam probat Contra Henricum septem rationibus; Verum ad prolixitatem vitandam non omnes, se4 praecipuas alia

315쪽

xam pro conclusione firmanda. Prob.I. Quicquid proflu-

Citur per creationem, antequam producatur nihil est: sea creaturae productae fuerunt per creationem ζ ergo ante suam productionem nihil erant: mai. pat. &est de fise ex

I. Genes. In prisciρo Deus creauit Coeiam: is Terram cte., Resp. Aduersari j creationem fieri ex nihilo existentiae,

non autem ex nihilo essentiae. .

Contra arguit Scot. Creatio est productio de non est ad esse simpliciter: sed quando supponit suum esse reale , con producitur secundum esse simpliciter, sed tantum s cundum quid, idest ad esse existentiae, ergo &c. . Prob. a. ex Scoto incollat. n. 7. essentia, & existentiata creaturae sunt eaedem realiter, vel non: Si sint idem realia ter,dum una producitur & altera; si non, ergo sunt separabiles ab inuicem, quod videtur esse salsum. Resp. Aliqui. Existentiam esse aeternam secundum suum esse, sed non se- icundum actualitatem existendi. At haec responsio est sal- lsissima, quia in hoc sensu creatura non produceretur, ne quidem secundum existentiam ; si existentia ab aeterno

haberet esse. -

Prob. 3. Illud esse reale per vos , Henriciliae quod ab ae- lterno creaturae habent; vel esset a Deo communicatum , ivel non: non primum, quia Deus non communicat esse nis per productionem, & cum productio terminet ad existentiam rei, sequeretur, quod etiam creaturae possibiles fuissent existentes ab aeterno, quod est contra fidem. Non secundum, quia totum esse creaturae est a Deo participatum, & dependenS: ergo &c. . Prob. 4. Si creatura ante sui productionem haberet emereale essentiale ab aeterno ; sequeretur illam non posse ani- hilari, quia sicut ante creationem supponitur esse, sic post mihi lationem remaneret : sed hoc est manifeste falsum: ergo creaturς nullum habent esse realeel sentiale ab terno. II. Conc. Creaturae possibiles nullum habent esse reale in se , sed esse cognitum, seu obiectivum, quod a Scoto v catur esse diminutum; &ab ipso declaratur exemplo Statuae Caesaris : Sicut enim Statua Caesaris, quae nunc pro- iduceretur, nihil producit essentiae, & existentiae C. aris, &Cesar nihil recipit in seipso per productionem Statuae ipsum repraesentantis, sed sola Statua recipit in se reprae-

316쪽

sentationem realem ipsius Caesaris: ita res se habet in novistro proposito. Cognitio D. producit in intellectu Diuino repraesentationem creaturarum ab qterno, ipsa autem

rcpraesentatio nihil ponit reale in ipsis creaturis, sed di cuntur habere aliquod esse non reale , & simpliciter, sed diminutum, & secundum quid . unde Scotus in I. dist.36. q. Vn. in rep. ad 2. sic ait. Dico quod productio illa in esse cognito, est esse alterius rationis ab omni esse simpliciter,&non est relatio rationis tantum, sed est iundamenti a soluti; non simpliciter, sed secundum quid M. ex quo patet mens Scoti, & probata remanet conclusio. Arg. contra I. conc. Haec proposit io, homo est animaIrationale, est vera ab aeterno, ergo essentia hominis peceam significata est realis ab aeterno. Resp. dist. alit. est v ra ab aeterno, quatenus res significata erat obiective I amente Diuina, conc. subiective,deu realis in se, nego. VeIresp. quod non loquimur hic de euentia complexa, sed de

incomplexa . .

Arg. 2. Scientia, qua Deus cognoscit essentias creatur rum ab aeterno est realis erg.obiectum cognitWm est realerpatet cons. Tum quia correlativa sunt simul natura: ergo simul natura sunt Deus cognoscens creaturas, & creaturae cognitae: Tum,quia scientiae specificantur ab obIerio. . Resp. ConC. ante&neg. conseq. Quia realitas scientiae

Diuinae non desumitur ab obiecto secundario, quales sane creaturae, sed ab obiecto primario, idest ab essentia D. e Arg. 3. Scientia speculativa non producit suum oblectum, sed illud supponit ; at scientia, qua Deus cognOPIt creaturas postibiles est speculatiua : ergo illas non prod Cit, sed supponit. Resp. disting. mai. Scientia speculatua non producit &o. in ede reali, & entitatiuo , quod habent in se conc. in esse intelligibili seu obieetiuo quod habente in diuino intellectu, nego: neque in hoc Videt ucalia disserentia inter intellectum nostrum , & Diuinum. nisi, quod intellectus Diuinus producit illa intelligibilia in esse intelligibili primo; noster non producit primo, sed Contra. Res sunt prius intelligibiles in essentia Diutinna, quam ab intellecta Diuino intelligantur , ergo non solum habent cise cognitum, sed etiam emi ructuum.

317쪽

266 de Resp. cum nostro Bassolio in I. dist. 36. q. I. art. 2. sunt Irius intelligibiles formaliter, &distincte. ita ut in ipsa

praeluceant, velut in speculo, nego ant. virtualiter, eminenter & indistincte, tanquam effectus in causa conc.

Vnde ad hoc ut aliquod dicatur intelligibile formaliter debet actu repraesentari, vel in se ipso, vel in specie, quaal iter non sunt res possibiles. Arg.vltimo ex Arist. & alijs Phylosophis essenti rerum

sunt aeternae, invariabiles, inpenerabiles &c. at tales non essent; si nihil reale ab aeterno haberent: ergo &C. Resp disting. mai. Sunt aeternae secundum esse clatitatiuum, nego- Secundum csset deale, &obiectivum,& vi

Arg. Contra 2. ConC. Creaturae possibiles non sunt purum nihil, sed habent aliquid supra chimeram, quia chi- merae repugnat existere, Creaturis autem possibilibus noli repugnat sed chimera est ens rationis,ergo creaturq secundum illud esse obiectivum non sunt ens rationis, quod dieitur esse diminutum. Resp.Scot. loc. it.dicens sic. Prima igitur omnino ratio ,&non reducibi lis ad aliam, quare homini, non repu nateste, est, quia formariter est homo,& hoc siue in se realiter,sive in intellectu colicet tibiliter ;& prima ratio, quare Chimera repugnat esse, est Chimera, in q uantum Chimera, hoc est ens impossibile. Aliter igitur inest illa negatio nihileitatis homini in aeternitate,Γchi- merae,& tamen non propter hoc est unum magis nihil alte ro , quia cns reale de utroque ab aeterno vere iiegatur;sicut tam verum est dicere, paries niger, Non est albus , quam Angelus non est albus ; esto Angelo repugnet non v o parieti. Itaque talis negatio in chimera negat possibilitatem, in homine negat non possibilitatem, sed actualitatem esse. Contra ex dictis deducitur. Scotum affirmare illud es.se cognitum, & esse diminutum esse fundamentum relationis rationis,ergo ex mente Scoti, Vel illud ens diminutum , non est rationis, vel Doctor sibi ipsi contradicit. Resp. quod Scotus ideo illud ens diminutum appellat aliquod absolutum, quia concipitur ad modum alicuius

formae resultantis ex Cognitione veri entis, quae quidem forma resultans esse Concipitur, ut fundans relationem

ad id, a quo resultat, & ad id,quod denominat, quae omnia

nihil

318쪽

nihil reali tatis habent, sed sunt, purum ens rationis, non fictum, sed veluti per resultantiam; sicut ex visione lapi dis resultat denominatio visi in lapide, quae est ens rati Dis materialiter , ut explicatur in logica in tract. deente rationis; & sic Intellectus D. intelligendo res possibiles

format ens rationis per resultantiam, & per denominati nem extrinsicam , quae sundatur quodammodo in creat vis cognitis. - i QUAESTIO VI.

Quomodo Deus cognoscat creaturaspus biles Not. r. quod duplex est medium ducens in cognitio-Hem alterius, unum dicitur medium quo, quod est ratio cognoscend i. sed non cognita, qualis est species impressa, que non est obiectum cognitum , sed ratio cognoscendi: aliud est medium quod, & appellatur medium C gnitum, quale est speculum, quod prius debet videri. quam in eo videantur obiecta, quae ipsum repraesentat: vcalias dictum est. NOt. a. quod omnipotentia diuina considerari potessioperativa, vel in actu primo, nempe quatenus est illa diuina virtus, qua 'Deus alia a se producere potest, & sio prior est intellectu ,& voluntate Dei, quatenus termina tur ipsa mei voluntas ad obiecta secundaria , & ad creaturas cognitas, & volitas. Secundo; quatenus D. Omnipo tentia consideratur, ut esit actu opera tiua, productitia .& sic posteriotestantellectu, de scientia; cum scientia Dei dirrigat omnipotentiam operantem in aecu secundo , non Vero operativam in actu primo: Vnde Deus de facto est omni sciens respectu creaturarum, quia est Omnipotens, si per impostibile non esset omnipotens, nec esset omni

sciens eo modoi, quo nuuc est.

Conc.Creaturae possibiles distincte cognoscuntur ab intellectu D. in D. essentia, ec omnipotentia, In qua relu- tanquam effectus in causa potet re illas producere. D repraesenta l. Haec est conformis doctrinae Scoti, eamque tradit Franen q. a. de scientia simplicis intelligentia 1'so breuitςr. In eo creaturae rossibiles cognoscuntur

319쪽

268 tanquam in medio cognito, in quo distinctum habent suum esse intelligibile, & a quo possunt habere suum esse

reale, sed utrumque habent; primum in essentia D. secundum ab omnipotentia, ad quam ordinem habent, tanquam ad causam,a qua habent, quod sint complete,& pr xime pollibiles, & producibiles; ergo&c. Arg. COnt. ConC. Quod cognoscitur tanquam in causa uniuersali, non cognoscitur distincte, sed essentia D.&omnipotentia sunt veluti causae uniuersales in ordine ad creaturas: ergo si creaturae cognoscuntur in essentia D. &Omnipotentia, non cognoscuntur distiniste, quod est manifestum absurdum respectu intellectus D. Resp. disting. mai. quod cognoscitur in causa generali, seu uniuersali Concurrente generaliter, ut sol, qui dicitur causa uniuer salis generationum, non cognoscitur di stincte,conc. quod cognoscitur in causa uniuersali, non solum in genere, &in specie, sed etiam in indiuiduo, ut intellectus D reuera cognoscit in essentia, neg. maiorem Arg. a. Scientia Dei elt ptior omnipotentia, sed si Deus

in sua omnipotentia cognosceret creaturas, tanquam in medio prius cognito, scientia D. esset posterior, & non prior omnipotentia, ergo Deus non cognoscit creaturas in omnipotentia: mai. Est euidens, quia obiectum formale specincans, & medium prius coanitum debent esse prius cognitione; ergo si omnipotentia sit medium, est prior dic. Resp. disting. mai. Scientia D. est prior omnipotentia operativa in actu primo , neg. mai. est prior omiai po-rentia operativa, & pro luctiva, Cono. mai. quia sic sciet tia dirrigit omnipotentiam; ut dictum est notabili a.

Contra. Omnipotentia non completur ad quate in ratione potentiae proxime operatiuae bergo etiam scienti: Dei est prior omnipotentia operativa in actu primo; ac proinde omnipotentia nequit esse medium cognitum. Resp. disting. ant. Omnipotentia non completur ada quate in ratione potentiae proxime operativae, nisi per scientiam sui directivam, conc. ant. in actu primo, nego

antecedens.

Quaeres. Qiijd addat scientia visionis super scientiam sim plicis intelligentiae.

Resp. Scientia visionis nil aliud addit supra scientiam

320쪽

simplicis intestigentiar, nisi solam terminationem, quq est

respectus rationis. Ratio, quia DeuS non solum cognoscit suam essentiam, sed percipit etiam omnia obiecta quet relucent in ipsa essentia, & ad illa terminatur eo modo, quo relucent in ipsa Essentia Diuina Quare cum res possibiles repraesententur necessario in Essentia Diuina : res verb futurae Contingenter tantum; ideo scientia Dei quatenus fertur circa ellentiam suam, & res possibiles est ne- necessaria, Ut autem fertur circa res futuras est contingens, quia terminatur ad illas, Contingenter ; futuritio namque, Cum dependeat a decreto Diuinae Voluntatis, est contingens.

C terum aduertendum, quod praefat diuisiones sciet tiae D. in scientiam simplicis intelligentiae, & visionis, nec non in naturalem, & liberam in uno sensu coincidunt, &in alio non . Nam si per scientiam simplicis &c. intelligismus eam, quae antecedit quodcunque decretum volunt

iis D. siue absolutum, siue conditionatum , & per sciet tiam visionis intelligamus eam, quae omnino decreta subsequitur, siue absoluta, siue conditionata; & sic coincidunt scientia simplicis intelligentiae,& scientia naturalis;& similiter scientia v isionis, & libera. At si eam explic mus, ait Mastrius, iuxta morem Antiquorum Theologo

rum,qui eam considerarunt solum per ordinem ad creaturas, vel possibiles , qua dixerunt scientiam simplicis intelligentiae, vel absolute futuras, quam appellarunt visionis, non compraehendendo Conditionale futuras, de quibus nullam, vel raram fecerunt mentionem, in hoc quidem osensu non coincidunt. Nam scientia libera latius patet, quam scientia visionis: scientia enim visionis super scientiam liberam addit existentiam actualem rei in rerum natura aliquando futuram. Vnde omnis scientia visionis est scientia libera, cum sit post omnia decreta D. Voluntatis tam absoluta, quam conditionata; sed non e contra, quia

scientia futuri conditionati est quidem libera, quia subsequitur decreta conditionata , sed non est scientia visionis, cum futurum conditionatum , quod est eius obiectum, non includat existentiam actualem aliquando futuram, qua ratione Scot. in 3. dist. Iq. qu st.2-g. Contra

cationem huius positionis, scientiam conditionalem rc.

SEARCH

MENU NAVIGATION