장음표시 사용
341쪽
oustino ad nos perenniter fluXisse, esto non semper ita per , spicue Theologis innotuerit; de qua non obscure loquitur etiam D. Bonaventura.
Not. Quod Iesu itae sic explicant dari scientiam mediam. Deus ab aeterno Videt posse poni Petrum in his cir- , cumstant ijs cum hoc auxilio praeparato gratiar, ad bene loperandum; videt ulterius opportunitatem , & congruitatem illius auxili j cum tali voluntate, ita ut vera fit altera pars contradidisonis operabitur, vel non operabitur in illis circumstant ijs ante omne decretum Diuinae voluntatis. Igitur cognoscit futurum conditionatum in se ipso, attenta congru itate, & connexione gratiar indifferentis cum arbitrio humanae voluntatis, nullo expectato decreto determinato ante arbitrium I eo quia, dicunt, quod tale decretum pugnaret cum libertate nostrae voluntatis, nam sequeretur, quod voluntas ita operaretur, quia Deus antecedenter sic decreuit, nCC posset aliter operari. Addunt etiam hanc scientiam esse necessariam ad dirrigen- . dam voluntatem Diuinam in Kecernendo, quid futurum
se ab tute ; nisi enim ei proponat intellectus quid operatura sit, aut non operatura voluntas , non poterit Deus , prudenter, & firmiter decernere, quid sit absolute futurum. Itaque duas causas asserunt ponendi scientiam mediam,alteram Vt Deus prudenter, ac Certo p rq uideat fu tura, alteram ne laedatur liberi arbitri j libertas per illud de-
Crerum antecedens Diuinae Voluntatis. Cur autem appelletur media, respondent, quia talis scientia mediat ,&versatur inter scientiam simplicis intelligentiae, quae est possibilium simpliciter, S inter scientiam visionis, qua
est: futurorum absolute; nam ultra scientiam necelsariam addit fururitionem conditio natana eorum pollibili ura , . quae intra illum possibilitatis statum sine ullo ordine adfuturam existentiam consistebant, nec tamen progreditur ad existentiam absolute futuram, quia haec pertinet ad
scientiam visionis, seu liberam. Dicitur ergo media,quia participat de utraque; est enim necelsaria ex parte subiecti, sicut scientia simplicis intelligentiae; &est libera ex parte obiecti, sicut scientia visionis, quae terminatur ad obiecta libera, nempe ad contingentia conditionata, quae per illam scicntiam inediam cognosc amur. A . NOt.
342쪽
Not. q. ex Mast. disp. I. q. I. art.4. quod Neutrales, licet In Deo pro not1tia certa futurorum absolutorum admittant decretum absolutum, nihilominus admittunt etiam interuenire scientiam mediam, non quod per scientiam
mediam futura absoluta intellectus D. cognoscat ; 'ratis namque concedunt haec Cognosci per scientiam viconis, quae post tale decretum sequitur; sed quia per scientiam
mediam ante decretum absolutum nouit per decretum futurum Condit tonatum, quid nempe facturus esset Petrus in tali rerum ordine constitutus, quod postea persubs quens decietum sata bilutum. Immb asserunt primariam talis certitudinis radicem esse sumendam ex hoc, quod D. intellectus antecedenter ad quodcunque decretum, tam absolutum, quam Conditionatum ex eminentia infinitae intel ligentiae cognouit,quid voluntas creata factura esset, ii poneretur in hoc, vel illo ordine ex hypothesi, quod Deus suum concursum ei praeberet. Not. . ex Frassen tom.p. disp. z. de scientia media, quod etsi omnes iste Iesu itς scientiam mediam propugnent, non tamen inuicem consentiunt in illa explicanda, & probanda. Primo namque discrepant in assignando medio, in quo illa fundetur. Quidam enim contendunt cum Molina, & BeCcano, Deum cognoscere futura conditionata insupercomprehensiqne causarum, & eminentissima cognitione liberi arbitri j. Ali j cum SuareZ in decreto, ut futu- Io lia sequenti signo rationis, quod supra iam improbatumeit. Alis in veritate obiectiva, quam futura conditionatavabent antecedenter ad decretum conditionatum. Secundo distentiunt in speciali ratione huius scientiae astruendae. Nonnulli volunt, illam esse Vere mediam inter v-tramque scientiam simplicis intelligentiar , & visionis: Uuidam alij existimant,ad scientiam simplicis intelligen- ae esse reuocandam; CNericum scientia visionis coinciueie. Verum quidquid dicant Iesu ine, sit nostra sententia. -oncl. Scientia media, vel non est admittenda, vel si mittatur, non constituit tertium membrum condistinctum a scientia simplicis intel ligentiae, & visionis. Haec. 'r Communis Thom istas, & Scotistas fideliores suo-ium Uoctorum interpretes , &discipulos, dixi fideliores, quia ex noliris non desunt, qui hauc scientiam media 'T et admit-
343쪽
admittant; pricipui sunt Faber, Poncius, Cauellus ii Scholio, Boyuin par iter inclinat, Herincx autem eam, i probabilem existimat , sed probabiliorem oppositam , Iadeoque scientiam mediam impugnat. Prob. Conc. ex mente Scoti in I. d. 38. resoluentis scientiam Dei de contingentibus non esse praeticam, ubi sic do cet. Si ante actum Voluntatis D. postet intellectus D. aliis 'quam talem cognitionem habere, haberet eam mere naturaliter , & necessarib, quia omnis Cognitio praecedens ibi actum Voluntatis est mere naturalis, & per essentiam, ut ipsa est mere ratio naturalis intelligendi; ergo CX mente Scoti haec scientia media non est admittenda. Eandem doctrinam tradit Scot. d. 4 I. impugnans sententiam Henrici dicentis, rationem cur Deus aliquem praedestinet, aliam Vero reprobet, esse bonum usu in liberi arbitrij praeuisi ex parte praedestinati,& malum Vsum ex parte reprobi. Insu Per posiet nostra conci usio muniri auctoritatibus SS. Patrum , & praesertim D. Aug. quia vero esset nimis longum illas hic afferre, ideo vos remitto ad nostros Doctores, &ygnanter ad Macedo, Mastrium, & Frassen, qui de scientia
media late agunt. Prob. igitur ratione ad hominem sic. Per vos, o Iesuit , Deus videt conuersionem Petri hic, & nunc sub conditio ne futuram, antequam, vel vidisset, Vel decreuisset eam absolute futuram ; ergo vel vidit illam pro illo priori futuram ex sola determinatione voluntatis Petri independenter ab omni concursu supernaturali Dei, absolute, vel Conditionale sibi praeparato : vel videt illam ex suppositione graciae auxili j etficacis, & aliarum circumstantiarum ad huiusmodi conuersionem Conducentium,& de te minantium. Primum non nisi Pelagianus dicet, & secundum, non fauet vobis, b Iesume: ergo scientia media non est admittenda. Prob. min. interrogando ipsos, an Deus videat conue sonem Petri,sic futuram ex suppositiosae omnium illorum praedictorum antecedenter ad omne decretum suum, siue
absolutum, siue conditionatum, quo concurreret cur a
voluntate Petri in illis circumstantijs, vel nec ne i Si primum, ergo scientia illa est fietitia, &impossibilis: si secundum ; ergo stabit Pro nobis. , . . Prob.
344쪽
29IProb. prima consequentia. Sicut impossibile est aliquid contingenter esse absolute futurum, nisi dependenter a decreto Dei absoluto, quod est prima radix Contingentis, ita impossibile est, aliquod Contingens este conditionato futurum sine dependentia a decreto Dei,absolute, Vel conditionate ponendo; ergo non potest Deus videre Conuersionem Petri ante futuritionem absolutam, vel Conditionatam sui decreti,& consequenter talis scientia in Deo est impossibilis. Resp. Aduersari j, praesupponi decretum Dei conditionatum in hunc modum. Video, quasi dicat Deus ab aeterno, si Petrus tali, vel tali tempore vocetur,&diuinis gratiar auxilijs adiuuetur, & diuinum insuper
concursum ad hoc habeat, Convertetur . .
Contra hanc replicam duo inseruntur a nostro Doctissimo Macedo; primum ; scientiam mediam non differre ascientia simplicis intelligentiae: Secundum; scientiam a mediam nil facere ad conciliandam in fallibilitatem De.
cretorum Dei cum libertate, &contingentia rerum seu Causarum secundarum in agendo . Primum sic probatur.
Positis omnibus illis iam dictis condi tionibus,adhuc Conuersio Petri manet in statu purae possibilitatis; ergo conuersio Petri conditionata manet: sub obiecto scientiae iii plicis intelligentiae. Prob. ant. Positis illis conditionibus
Conuersio Petri retinet totam, ac plenam indifferentiam ad esse, Vel non esse,aeque ac si non ponerentur tales condi. tiones i ergo adhuc manet in statu possibilitatis: ant .prob. Haec conditionalis: Si Petrus tali tempore non Vocetur,
nec ego volucro ad eius conuersionem concurrere, certo
non conuertetur; est tam vera, quam illa iam posita; &tam bene illam vidit Deus ab aeterno , ac illam priorem & tamen haec manet in puro esse possibili:ergo scientia media non differt a scientia simplicis intelligentiae,qua Deus Comprehendit suam essentiam, & omnipotentiam,& Videt in thesauris suae misericordiae illa infinita media, & auXilia efficacissima, quibus praeuenire potest suaviter Volun
tales humanas, Ut consentiant, & quando, & Vbi voluerit. Vnde D. Aug. in Enchirid. cap. 08. ait. επim t m
pie desipiat, ut arcat, Deum malas voluntates homi um , voluirit . quando volvarit. ωbi moluarit in bonum non pes conuerri
345쪽
conciliandam humanam libertatem cum diuinis decretis; quia in statu conditionato debent praesupponi eadem prς-I equisita conditionale, quae in statu absoluto supponuntur absolute I ac proinde si laeda tur libertas per decreta a soluta, isditur etiam per conditio nata ex hoc capite.
Praeterea, non requiritur nec ex parte uniuersalis prouidentiae in ordine ad gloriam. Ratio, q uia ad infallibit talem D. prouidentiae susticit scientia simplicis intelligentiae, qua Deus nouit, quid sit pollibile sibi per taliae ,
vel talia principia operari libere Concurrente Cum libero arbitrio humano; huic enim scient tae, accedente decreto,
infallibiliter futurum est , & quidem libere, prout Deus
Addo, quod scientὶa media deficit in prouidentia uniuersali circa omnes homines; cum ad omnes non possit se extendere; quod manifeste patet; deficit enimnia paruulis morientibus in utero matrum, qui non sunt capaces illius positionis in statu indifferentiae, ac libertatis, nec congruitatis, aut opportunitatis, in qua praeuideantur operaturi , vel non. Immo proidentur esse in statu incapaci operationis, ac proinde sine libertate propria perituri: quomodo ergo eis consulitur, & prouidetur per istar scientiam mediam3 Idem est de multis Amentibus a nat i ui tale, in eadem morituris; ergo concludendum est, vel non esse admittendam scientiam mediam,vel coincidere omnino cum scientia simplicis intelligentiae. Arg. coni. conc. Deus cognoscit veritatem huius futuri conditionati, si dederim Petro gratiam efficacem,conueris retur: sed id non cognoscit nisi per scientiam mediam: e go &c. Resp. n . min. Nam illa veritas cognoscitur per
scientiam simplicis intelligentiae; quia licet extrema sint libera, & contingentia, tamen significatio, quae in ea exprimitur est infallibilis,ac proinde ad scientiam Dei naturalem pertinet; Cum enim in hac conditionali: Si dederim
Petro gratiam efficacem, Convertetur, eX primatur bonitas illataonis, & consequentiae, quae est necessaria, ut potis deducta ex hoc mincipio necessario. Quicquid Deus esticaciter Vult, eueniet; ideo veritas illius consequentiae agnoscitur per scientiam simplicis intelligentiae. CQnrra tutura conditioiiata, quor nditio nu
346쪽
quam ponetur, non cognoscuntur a Dro per scientiam stimplicis intelligentiae, cum illa ad sola podibilia. &necet saria terminetur; neque per scientiam visionis, quia illa circa ea tantum versatur , quae sunt absolute sutura ἐsed talia futura, Cum nunquam habitura sitat in tempore existentiam, defeetu conditionis, que nunquam purificabitur,non sunt realiter, sed obiective tantum, Deo prς- sentia in aeternitate, Ergo illa non pollunt a Deo cognosci,
nisi per scientiam mediam. Resp. futura illa cognosci a Deo per scientiam visionis. non qua tenus est visionis formaliter, quia sub hac ratione terminatur solum ad res futuras absolute; sed quatenus est libera, & approbationis, seu prout habet adiunctum decretum D. voluntatis, in quo fundatur, & cui, ut medio innititur ; sic enim non terminatur solum ad res absoluthiuturas, sed etiam ad omnia obiecta libera, eu contingentia , quaecunque illa sint, se extendit.
Caeterum potest etiam dici , futura illa cognosci per scientiam simplicis intelligentiae, nam sicut datur in Deo
scientia visionis naturalis,& necellaria, nempe visio essentiae D. & alia libera, idest creaturarum; ita datur sciendia simplicis intelligentiae naturalis, quae circa mere possibilia versatur, & libera, quae fertur circa conditionate sutura ; iuxta doctrinam, superius allatam de hac materia . Arg. 2. Futura conditionata, secluso decreto diuino, habent veritatem, &falsitatem; ergo ante decretum C gnoscuntur a Deo; sed non per scientiam simplicis intelligentiae, quia contingentia, & conditionata sunt; neque per scientiam vitionis, quia haec sequitur semper decretum, ergo per scientiam mediam. Prob. ant. Congruitas Vocationis non dependet a decreto Dei; ideo namque u catio Dei est congrua, non quia eligitur a Deo. 1ed ideo eligitur a Deo, quia est congrua, ergo ante liberam et et ionem cognoscit Deus congruitatem vocationis, &cΟnsequenter cognoscit etiam luturam conuersionem, quae ex tali vocatione orietur. Resp. neg. ant. Ad prob. dicimus, Deum co3noscere in lam Congruitatem vocationis per scientiam simplicis in
telligentiae, & videt illam per scientiam visionis in decreto euicaci conuertendi hominem per illam congruam V - T 4 catio-
347쪽
cationem, qua Deus utitur ad finem ab ipso intentum Contra. Duae contradictori pr ciso omni decreto habent veritatem, & falsitatem determina tam; positis enim contradictorijs: Erit, aut non erit, sequitur necessaribunam ex ijs esse veram, alteram falsam. Quare , qui dicit; Petrus operabitur in his circumstant ijs, vel non operabi- tur, duas ponit contradictorias, quarum una erit vera, &altera fal1a; cum ambet veret, vel salst esse non possint; ergo ante omne decretum Deus cognoscit determinatam ver talem, & falsitatem earum. Resp. neg. assumptum, nempe illas propositiones Coi tradictorias de futuro conditionato habere obiectum ex se determinate verum, vel falsum; sed per decretum habetur, vel veritas, vel falsitas. Sunt quidem vera dilemmata in hoc sensu diuisiuo: Erit hoc, vel non erit; sed ex hoc non sequitur, erit, quia haec veritas positiva dependet apositione decreti Divini. Dices. Per scientiam conditionatam videri quid creatura ageret, si haberet paratum in actu primo concursum Dei indifferentem, sed hic concursus non necessarib infert actionem creaturae; cum ex parte suasit indifferens, tam ad hanc actionem creaturae, quam ad opposi tam, ergo &c. Resp. neg. assismptum . Non enim potest: videri quia creatura ageret determinate, nisi simul proponatur Concursus Dei determinatus in eadem conditione, qui qui- dem concursus est identificatus cum actione creaturae . Immb etiam gratis concesso eoncursu ex parte Dei indita ferentis, adhuc non sufficeret, ut Deus sciat quid creatura in hac, vel illa conditione ageret, nisi accederet in eadem hypothesi concursus determinatus Dei: hoc autem accedente ,& supposito, talis enunciatio Conditionalis,
seu obiectum illius spectabit ad scientiam simplicis interuligentiq.Arg. 3. Nequit D. Voluntas, salua libertate creata, absolute, & efficaciter determinare omnes adtus determinate futuros a causis liberis, quin ante decretum Certo sciat saltem conditionale, quid voluntas humana sit faetura Pso quolibet rerum ordine, supposito, quod velit Deus
Cum illa concurrere; ergo ante decretum absolutum no-Mit Deus latura contingentia in se ipsis, nitem decreto
348쪽
conditionato; ac proinde scientia media est ad miti enda Prob. assumptum. Etenim, stante absoluto Dei decreto, vel Voluntas creata potest in oppositum, vel non : si secundum , ergo non agit ut libera: si primum, ergo voluntas creata producerer actum imparticipatum ; cum Deus supponatur habere ex vi decreti stantis, concursum exhibitum ad oppositum actum I praeterquimquod decretum Dei redderetur inefficax. Resp. Deg. assumptum. Tunc enim impediretur usu
libertat is creatae, quando tale decretum poneretur antecedens , & non concomitans Creatam voluntatem, de quo
in sequenti quaestione. Ad probationem dicitur, quod, stante illo decreto, non potest in actum oppositum in sei su composito; sed tantum in sensu diuiso. Neque tolliatur, vel impeditur ex hoc usus libertatis, quia, cum non sit decretum anteeedens, sed concomitans, hoc est simul inuoluens determinationem voluntatis creatae ob eius virtualem , & eminentialem continentiam in Voluntate D. secundum omnem volendi modum, & differentiam agendi, talis necessitas erit tantum consequentiae,quq,Cumst in potesta te etiam voluntatis Creatae ratione talis Con-
comitantiae, non impeditur eius libertatis usus. Similiter ex hoc, quod possi i in actum oppositum in sensu diuiso, non sequitur, quod emceret actum imparticipatum, quia
licet Deus ab aeterno determinauerit Concurrere, e. q. adactum amoris, quem voluntas creata pro sua libertate in
tempore est positura; semper tamen supponitur, Deum habere ante illud decretum particulare aliud generale deis cretum , quatenus cuilibet causae liberae offert Concursum Paratum ad utramque partem spectans ad actum primum
ratione cuius in sensu diuiso potest in oppositum eius, quod determinatum est.
mirum decretum antecedens, velobsequens, Gipoli concomitans sit in Deo prima ratio cognoscendi essectus liberos creata voluntatis. Not. Qv d in hac celebri quaestione sunt tres Opinis ne . est Thomistarum afferentium,quod sic
349쪽
Deus in tempore concurrendo cum causis secundis, tam Ordinis naturalis, quam liberi ad eorum effectus, physice eas praedeterminat ad talem, & talem operationem, in il- Iis intrinsece imprimendo qualitatem aliquam absolutam per modum transeuntis, vel permanent i quae sit ultimum complementum actus primi causarum secundarum, ut Proxime agant; ita pariter proportione seruata ab aete no suo decreto absoluto, & efficaci, non solumeffectus ab eis suturos, sed ipsas quoque extrinsece praedererminat ad operandum, decreto antecedente carum usum li-hertatis, & correspondente praedeterminationi physicae, qua eas praedeterminat in tempore; idque vocant praedi ia nitionem; non tantum, ut ly prae) dicit antecestionem ceternitatis ad tempus ἱ sed et i in prioritatem in ratione causae; adeout decretum istud praecedat, nedum omnem scientiam futuritionis eorumdem actuum , sed etiam quamcunque determinationem humanae voluntatis ad eosdem actus; idque in ratione causet: ita discurrunt omnes Recentiores Thom istae apud Mastrium disp. de ii tellectu D. q.3.art.6. n. IAI. Secunda opinio est Neutralium, qui per scientiam mediam procedentes, asserunt, D. intellectum ante quodcunque decretum, siue absolutum, siue conditionatum agia
nere quid sit factura determinate creata voluntas, si cum his, vel illis circumstanti js poneretur, ut supra &c. - Tertia opinio est Scoti, re Scotistarum, qui semper imis
pugnarunt decretum antecedens, seu physicas praedeterminationes cum Scoto in I d. 30. F. Viso de contingentia, in a. d. 37. q. a. g. contra istam, & quoid I g. g. hic intelligendum, & alibi, asserentes Deum Certitudinaliter futura contingentia cognoscere ex determinatione suae voluntatis. Et quamuis haec videatur aperta Scoti sententia, nihilominus, quidam Scotist , signanter Sghemma lib.2.phy. digressi I 8. delato q. a.&q. &doctissimus Macedo tom. a. collat,amplexati sunt decretum antecedens absque tamen intrinseca, & physica praedeterminatione; nam admisso decreto antecedente etiam ab aeterno, non est lae stat, quod admittatur in tempore physica, & intrinseca qualitas praedeterminans , cum sumcentissimum sit decretum mcccdcno, adlloc ut in tempore creatum liberum arbia '-- trium
350쪽
stere valet. Hinc est, quod haec opinio Thom istarum decreto antecedenti, ac de extrin ca praedeterminatione voluntatis creatae etiam Scoto adscribitur,&Szotiis. Verum Fasolus Iesu ita tu utraque Schola versatissimus, teste Mastrio, nititur ostendere. hunc dicendi modum falso, &immerito Scoto adscribi. I. Conc. Decretum antecedens Thomistarum non est: medium idoneum ad cognoscendos euentus liberos, ut sic a Voluntate creata in tempore futuros. Haec est Scoti loc. cit. & videtur communis extra Scholam Thomisticam. Postet siquidem probari haec nostra conclusio pluribus Scripturae, & SS. Patrum testimoni js, ut inter alios laciunt Doctores Iesu itae ; at omissa prolixitate , Contenti erramus rationibus efficacioribus. Prob. igitur in primis ratione Scotica,& quidem lumine naturali euidente,ac pr inde conuincenti. Quandocunque aliquod consequens sequitur necessario ad aliquod antecedens, in cuius pol state non est illud antecedens , nec in eius potestate est consequens ex Scoto in a. d. i7. q. Un. F. ideo merito, Vbi pluribus hanc maximam confirmat: sed futurum coni in gens necessario sequitur, saltem nece ilitate consequentiaς determinationem D. Voluntatis: ergo in cuius potestati; non est talis determinatio, nec in eius potesta e erit id, quod illam necessario consequitur, idest futurum contingens et subsumo minorem , sed determinatio antecedens usum creatae libertatis. nec ullo modo eum inuoluens,aut forma liter per prae uisionem futurae determinationis ad minus sub conditione, aut virtualiter ob continentiam eminentialem, &virtualein voluntatis creatae in Diuina, nequit ullo modo esse in potestate eius: ergo &c. min. patet, & ab Aduersarijs atmittitur: mai. prob. ex dodrina D. Aug. &Ansel. docentium, quod supposit io omnis, si
inducat necessario consecutionem alicuius actus duplex esse potest comparata ad causam liberam, nempe antece dens liberum arbitrium, & consequens; ac proinde imIoiauens liberum arbitrium; primo modo nequit subsistere libertas creata, sed bene secundo modo; ergo&C. Resp. Thom istae Recentiores , omissis quorundam