Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

uocat ad scientiam simplicis intelligenthe, quia, sia quit, intellectus Animae Chri iti potiri cognoscere in Verbo alia quod possibile suturum, nunquam iiendum.

Utrum Deus certo ci' infallibiliter ab aeterno noueri u Gra coutiui ncia. Not. i. Quod ens generaliter sumptum 4 iuiditur in

ens necessarium, & contingens. Contingens autem considerari potest, vel in ordine ad causam primam, vel secundam. Priori modo omnes Creature Omnesque earum effectus absolute sunt contingentes, posteriori modo cum. duplex sit earum naturalium ordo, quarum aliquae sunt

natarales, ct necessariae, quae scilicet politis omnibus adegendum requisitis, necessario producunt effeetus, nisi a prima causa praepediantur. Aliae sunt liberae, suae habent in sua potesta te agere,& non agere, etiam politis omnibus requisitis ad agendum. Effectus Causarum naturalium dicuntur necessarij respectu causae secundae ; est , sim absolute contingentes in ordine ad primam causam: effectus vero causarum liberarum sunt omnino contii gentes in ordine ad utramque causam, S de istis praesertam procedit quaestio; An Deus nouerit omnes effectus &o. Nol. 2. e Scotoq. Iq. quot .art. 2. Quod in Diuina cognitione rerum creatarum recte talis ordo ponitur I Primo namque Essentia D. postquam mouit intellectum Diuinum ad cognitionem sui, x omnium, quae forma liter sunt in Deo mouet illum ad finplicem cognitionem entis Creati, quatenus abstrahit ab existentia , & sic habet ta tum rationem entis intelligibilis,& possibilis.2.offeruntur Diuinae voluntati creaturae omnes possibiles, & in hoc signo Divina voluuias decernit talium creaturarum pro ta- ii tempore futuram productionem, & existentiam , quo decreto posito Intellectus Diuinus cognoscit in Diuina Essentia, aqua mouetur ad huiusmodi cognitio em, determinate futuram, existentiam illarum creaturarum, &

322쪽

Not. 3- Quod celebris est inter Theologos, &Phylosophos Gentiles controuersia: an Deus futura Contin entia certo nouerit. Stoici, &alii Assertores, & Defensores Diuinae praescientis e mediosastularunt omnem Contingentiam ; ac proinde putabant omnia a fato, &necessitate quadam impellente heri. E contra Cicero lib. a. de natura Deorum Aueiroes&ali j ex veteribus, ut retinerent contingentiam, ac humanam libertatem existimarunt; iDeo contingentes effectus ignorari; sicque ut ait D. Augult. lib. s. de Ciuitate Dei, Ut homi as Deerent ιiberes see runt S errestres erum S Scriptura ostendit aperte, Deum omnia distincte, &perfecte videre, & disponere, quar veritatem firmant Sancti Patres, atque Theologi omnes et ideo sit Conc. Deus certe,& infallibiliter nouit omnia sutura contingentia: haec est de fide contra Gentiles Phylosophos, & quosdam Haereticos , α signanter contra Ioannem V victen. & Lutherum asierentes cum Stoicis Deum non habere certam scientiam de futuris contingentibus. Prob.

Prob. ratione. Deus cum sit infinitus, &illimitatus in omni genere perfectionis, infinitam, &illimitatam posis det cognitionem, ergo debet agnoscere omne scibile, sed futura contingentia vere sunt scibilia, qui vero sunt sutura I ergo Deus certe, & infallibiliter nouit omnia futura contingentia. Prob. 2. duarum propositionum contra dictoriarum de futuro contingenti, & singulari una est determinate vera, altera est determinate salia ; ergo sunt a Deo determinate scibiles. Prob. ant. primo , quia Vna est determinata conformis obiecti , & altera dissormis ; ex eo enim quod res est, vel non est, eo tempore, quo significatur esse, vel non esse, propositio id significans est conso mis, vel difformis obiecto; ac proinde est vera, vel salsa 41'rob.2.SPandeterminata,& incerta veritas inter Viram

que propositionem penderet, & solum ver esset disiun Mim, V. g. Petrus peccabit, vel non peccabili loqueretur a

323쪽

ouod singula huius disiuncti membra seorsim sum pia etasent falsa; sed hoceuidenter est impossibile. Quia silis,

falsa sit: Petrus peccabit; ergo altera, quae dicit: Petrus non peccabit Crit vera, quia est Conformis Objecto. Prob. 3. Implicat dari medium inter duo contradici ria ; quia implicat dari medium interens, & non ens, seu inter este, & non esse: crso implicat esse unam ex duabus contradictorijs, quae assirmat, vel negat, rem esse, non censeri veram , neque satiam pro tempore praesenti, siue . pro praeterito siue pro futuro; obieetum enim praeteritum , aut praesens iam aliter cita non potest. Vnde Arist.6. Ethicorum c. a. ait quod factum est, iam iactum esse necuit, & lib. de interpret. cap. Io. quidquid est , quamdiu est, necesse est esse. Adde, quod omnis propositio a Deo reuelata est determinatu vera: ergo &C. Prob. q. Artifex omnis nouit rem antequam eam aediu-cet; sed Deus est infinitus, & Sapientissimus Artifex: erso

nouit ab terno nedum creaturas, sed etiam earum este- eius, & incertos euentus; alioquin Diuina Scientia mutabilis esset, oc incrementum acciperet iuxta rerum, effectuum existentiam, quod Deum deducet; & hoc ar-

umento D. August. impugnabat Priscillanistas, & Otigenistas ut refert Frassen Doctor Parisiensis prima p. disp. de Scientia Dei.

Arguunt Haeretici, & Phylosophi. Si propositio de futuro contingenti est determinate vera, vel falsa, sequeretur, illam non esse indifferentem, ac proinde nec Contingentem; contingens enim est, quod potest esse, vel non es.se; ergo vel una propositio est indeterminate vera, vel nu Ia in rebus est contingentia. Resp. dist. ant. Sequitur illam non esse indifferentem ad verum, vel falsum, concedo, sequitur illam non signia sicare rem indifferentem, & contingenter existentem, nego: esto enim propositio sit vera, vel falsa, tamen rem contingenter futuram Connotat. Vnde haec duo non re- Pugnant , quod idem effectus sit contingens, di simul d terminate futurus, Dicitur enim contingens propter indifferentiam causae in actu primo; dicitur autem determia

nate futurus propter determinationem eiusdem causae in actu secundo.

324쪽

Arg. a. ex locis Sac. Scripturae, in quibus videtur

ergo cum dubiti ue loquatur, non certe nouit illa. Res per hanc particulam, forte , non significari dubiam de rebus suturis cognitionem, sed primb ut ostendatur tib rum hominis arbitesum, quo potest Verbum Diuinum . audiri, vel non addiri. Verbum anim ambiguum forsran inquie D. Hieroumus ine. a 6 Ieremia. Maiastatὸ Domini non pora conuenire, sed humano loquitur afactu ut liberum hominis salvetur

arbitrium: a. ut designetur maxima hominum malitia, eXrua vix aliquid boni expectari possir. 3. vi Scriptura Sacragnificet futurorum eventuum esse hominibus incertum, ut D. Augustinus in Pselmo a. tradit. Arg Si Deus nouisset sutura contingentia, ergo Deus haberet praestientiam futurorum : sed in Deo non est praescientia ex August. lib. a. q. q. ad Simplicianum, Vbi ait.

Quid ea praseiantia, n, se fetantia μιurorum 8 quid autem futurum est Dao, qui omnia se par editur stampora at per hoc non iam

liraescientia, sed scientia dici potest. Resp. conc. seque am. Ad D. August dicitur solum velle, ut ipsemet se e elicat, dici potius scientiam cum omnia in eius prospectu sint, quam praescientiam, quae potius respectu nostri sic appellatur, quia quae uobis sutura sunt, videt, ut ipse Augustinus testatur. Arg. 4. Deus nouit me sessurum cras : at ego non sedebo cras, quia est in mea potestate sedere, & sessio est contingens, ac proinde potest esse, & non esse; ergo Deus non certo scit latura contingentia. Resp. neg. cons. & ratio est, quia semper est concomitantia scientiae, & rei scit , &ideo sicut res potest non esse, ita potest Deus non scire ; ac proinde nunquam contingere potest, quod Deus aliter sciat rem, quam res sit; & ideo certo scit, nec unquam se

litur ; Vnde licet sit in mea potestate, & possim de possibili

non sedere, tamen de faeto oppositum nunquam ponetur Arg. Vltimo. Si in Deo esset certa, di infallibilis scientia futurorum contingentium, ergo vana esset, & Otiosa Irouidentia, & sollicitudo hominum, tam circa tempor ia, quam circa spiritualia, quia infallibili ter eum lent, Vt

Praevidet Deus. Resp. breuiter quia dehac didic ullatet S redibit

325쪽

redidit sermo,cum de Dei prouidentia agetur quod Deus

Iraestiendo futura praescit quoque causas, & med ia, quius debent euenire, ac proinde non est superflua humana

industria, cum illa sit una ex medus, & causis,a quibus d pendent futura contingentia.

QVAESTIO VIII. :Quommodis, ct in quo medio prius cognito Deus πο- . iuris futura contingentia.

Not. r. Quod multum variant Doctores circa messe tem quaestionem. Quidam enim assirmant fatur contingentia 1 Deo cognosti quatenus sunt sempta praesentia Eternitati, & ipsi Deo: ita quidam Thom istae. Alii praescire in Ideis; ita Egidius Roman. d.33. sed nec prima, nec ista placet Scoto: eo quia neque creaturae coexister opossunt secundum esse reale aeternitati, sed tantum secundum esse obiectivum; Neque Ideae hoc praestare possunt, eo quod Idea repraesentat solam rem, quatenus lactibilem;

ac proindi indifferenter respicit futura, & non futura, &ab utrisque praestindit . Ab Syj praescire putant in efficacia

suae praestientiae: at etiam ista opinio ext infundata, cun in scientia visionis nullam habeat effficaciam respectu futurorum contingentium ; immo futura prae inponuntur, stientiae visionis obpositionem Decreti defuturitione . Alii praescire in decreto Diuino praeuiso,antequam ponatur in esse. Caeteri denique sentiunt videri a Deo sutura contingentia in Essentia Diuina, & omnipotentia, pr sapposito Diuino Decreto de illorum futuritione: ita Scotus an p. d. 33. quem sequuntur Scotistae omnes. Not. a. 41od propositiones de futuro contingenti sunt determinate verae, vel salsae ab aeterno pro omni instanti reali; adeo ut nullum assignari possit instans reale, in quo Deus non se determinauerit absolute, vel conditionate circa suturitionem, vel non futuritionem omnium rerum possibilium; ideo quaeritur : an Deus cognoscat futura contingentia ante, Vel post Decretum; per illas auteri

particulas, ante, & post, non signincatur prioritas, & p itactoritas realis, sed rationis cum aliqMλ fundamento ilua .

326쪽

te, nemp8 ratione depeia dentiae , vel independentiae a D creto,unte idem e ' dicere ante decretum,ac independet ter a decreto, & post, ac dependenter a decreto. Concl. Deus infallibiliter, ac determinate nouit futura contingentia in sua essentia, supposito primo Decreto de ipsorum futuritione, haec est communis inter Thomistas, ta Seotistas. Et quidem Scotus eam aperte docet in p.dist. 39. q. Vnica. Prob. Conc. & primo auctoritate SS. Patrum diserte affirmantium scientiam futurorum fundari per de. cretum Diuinae voluntatis, idque signanter tradit D.Dionysius apud Frassen, & D. Hylarius, qui lib.3. de Trinitate

D. August. lib.26. Contra Faustum sic loquitur. Ideo nescio,

quia quid babeat θas de re .luntas Dat , me ia=at. Illud me e man non tarat sae dubio futurum, se Me Dei voluntas .abeat: quae

consequentia nulla esset si per scientiam bonorum operum non esset fundata in decreto voluntatis D. ergo &c. Prob. ratione. Futura contingentia non possunt prius cognosci, qu1m habeant rationem futuri: sed talem rationem non habent non praesupposito decreto Diuino : ergo ante decretum cognosci nequeunt : mai. pat. min. prob.

Decretum Dei est prima radix, & primum principium do

terminatae futurit ionis rerum: ergo ante decretum res necesse, nec concipi possunt, ut determinatae futuret. Prob. ant. Decretum Diuinum 1olum deducit creati

rasa statu possibilitatis, ad statum futuritionis: ergo solum decretum Diuinum est: prima radix, α principium

laturarum Creatarum.

Prob. 2. Si res contingentes essent determinate suturae, antecedenter ad decretum absolutum, vel conditionatum Dei, talis futuritio conueniret illis vel ex se, & ex sui natura ; vel ex causalitate Dei I vel ex efficacia alterius cau- se: sed non primum,quia sequeretur illa esse futura neces sario, & ex natura rei: neque secundum : nam cum Deus iit agens non naturale,sed liberum ad extra nulla potest ecse, aut concipi causalitas antecedenter ad decretum, neque tertium, quia causae secundae dependent a determinatione, reconcursu Diuino, adeout si nulla esset in Deo causalitas, sicut reuera nulla est ante decretum Diuinum

de illis producendis, nulla pariter concipi posset in causs

327쪽

futuritio rerum . t

Prob. ratione qua euertitur opinio SuareZ ponentis, Deum cognoscere rerum futuritionem in decreto, ut futuro, & formando in signo sequenti, seu instanti rationis. Decretum Dei non potest concipi ut futurum; ergo neq; i Deus potest cognoscere futura contingentia in decreto, ut futuro in sequenti signo. Prob. ant. Si Deus in signo rationis antecedente existentiam sui decreti illud ut futu- rum cognosceret, cognosi eret illud ut futurum necessarium, & non libere: sed hoc est absurdum,&repugnans Diuinae libertati : ergo &c. patet sequela maioris. Etenim quod cognoscitur ut futurum debet cognosci ut determinatum in sua causa ad existendum in instanti sequenti: at in illo signo, in quo Deus cognosceret suum Decretum

ut futurum, illud non esset determinatum libere, sed ne- cessario, alioquin determinari deberet per aliud de

tum, &sic in infinitum, quia omnis determinatio libara Diuinae voluntatis est decretum: ergo &C. Arg. SuareZ contra Cono. Deus prius ratione concipit 'suam voluntatem posse velle, quam Concipiat eam volen- ltem: ergo etiam prius ratione Concipere potest illam ut

volituram, quam nunc volentem . Resp. neg. colas nam

plus requiritur ad concipiendum aliquod tanquam ponendum, quam ad illud tanquam possibile; ad hoc enim xequiritur aliquid determinans ipsum possibile ad ponendum, sicut possibile ad producendum ineste: at respectu . Druini decreti nil concivi potest, quod determinet possibile ad esse ponendum, leu de non futuro ad esse futurum. Ars . 2. In illo priori signo, quo Deus antecedit sua de- lcreta libera , & concipitur hahere scientiam simplicis intelligentiae ista propositio: Deus non decernit in sequenti figno creare mundum est falsa, quia suo obiecto non est Consormis, &consequenter eius contradictoria: nimirum s Deus decernit &c. est vera: ergo decretum de Creatione Mundi in illo priori signo est futurum, ac proinde cognΟ- stibile est ut tale ab intellectu Diuino. Resp. Quod Deus sua decreta libera non antecedit aliqua prioritate, in quo, sed solum a quo: caeterum falsum

est de propositionibus contradictorijs unam esse deternu-

328쪽

natu veram, Ac alteram saliam in signo praecedenti Diui num decrerum, cum nihil sit futurum ante illud decretum. Resp.2. Alterutrum contradictorium veri sicarid here pro quouis instanti durationis realis, non autem pro quovis Instanti naturae vel rationis. 'Contra. Ratio,& vis contradictoriorum necessario eff- Cit, ut Una ex duabus propositionibus contradictoriis sit determinate vera, & altera determinate salsa, ut istae propositiones. Si Paulus vocetur in tali tempore,&occas one Consentiet, vel non consentiet: ergo pro siqno priori ad Ddecretum, una illarum est determinate vera,altera falsa, dc Consequenter a Deo cognoscibilis. Resp. dist. mai. Ratio CXl 1tAc. pro omni instanti reali,

Conc. pro omni rationis Instanti, neg. mai.

Contra. Veritas, & falsitas sunt proprietates propositIonas, ut traditur in logica, ac proinde conuenire debent Propontioni In quocunque signo conceptibili; sed illae propositiones concipi possunt antecedenter ad decretum Diuinum; ergo in illo signo sint verae, vel salsae. Resp. F asten dist. mai. Sunt proprietates propositionis formalis, Con C. materialis nego. Vnde in illo signo antecedente decretum Diuinum non sunt propositiones formales, Ied materiales tantum: Vel responderi potest, dicet co veram esse mai. de propositionibus neces arijs non autem de contingentibus ; cum istae prςscindant ante deor tum a falsitate, & veritare; neque enim huiusmodi propositiones dica possunt veret, neque falset pro illo signo: & c MCIdu cum responsione Frassen, sed est clarior

QUAESTIO IM

Mirum eum certitudine in Vibili Seuntia Dri cons ere possint rerum contingentia, ctoumana libertat. Nini Piod praemetitia, quam Deus habet de rebus

libere futuras, non est illarum esseetiua, nec influit In earum fututatione, imo illam praesuponit,sicut essetius presuponuntur causam Quare Diuina Scientia, seu prς-

stientia Dei se habet alistar Reculi representantis diuersa

329쪽

obiecta. & liberos, hominum gestus, ac motus oppositos. Aut instar hominis , qui in Turri eminenti conspiceret ea omnia, quae in demissa planitie fierent, nempe viden do homines,alios in foveam labentes, alios saltantes, alios digladiantes, alios aliud asentes, quae quidem diuersa Viuo non esset causa diuersarum illarum actionum: immbillae diuerta actiones essent causa illius diuersae visionis. Vnde Iustinus martirq. 18. ad Orthodoxos sic loquitur.

is, est causa proseiantia, & D. August. ac D. Hieron. idem docent, immb omnes Patres, tam Latini quam Graeci veaduertit noster Frassen. Nor. 2. Quod necessitas, qua aliquid dicitur non posse aliter se habere, est duplex: altera absoluta, altera hyp thetica. Absoluta est illa, qua aliquid ex natura sua, &sine ullo ordine ad aliud aliter se habere non potest; sic ne cesse est Deum existere, hominem esse animatum, hyp thetica est, qua aliquid neeessario sequitur, facta hyp thesi, seu ex suppositione, quamuis sublata hypothesi ali . ter posset se habere: sic dicimus: si homo currit, neccsiario mouetur, dum currit: eo quia, quidquid est, quamdiu est, necesse est esse. Rursus haec hypothetica necessitas partitur in antecedentem, & consequentem. Prima est, quae oritur ex illa hypotheca, quae est prior effectu necessario, vel tanquam causa, vel tanquam conditio praeuia se t nens ex parte causae; talis est necessitas effectuum, qui rhintura causis naturalibus, ut calefactio aquae, dc Combustio ligni ex approximatione ignis: haec autem neces. sitas libertatem aufert: posterior necessitas est, quae oritur ex aliqua conditione eonsequente ipsam rei existentiam: Sic ex nyphotesi, quod Deus praeuiderit aliquod futurum, illud dicitur esse necessario futurum, & haec necessitas non laedit libertatem cum non tollat indifferentiam agentis luberi ad agendum, & non agendum. Talis enim praeuisio Dei sequitur laturit ionem rei; ideo enim praeuidentur futura, quia futura sunt: sed non ideo futura sunt, quia praeuidentur. Nol. 3. ex Scoto in p. d. 39. q. vn. quod est discrimen inter determinatam veritatem propositionum de praeteri-dς prasenti, de de futuro. Non enim, inquit Scotus,

330쪽

est similis veritas in illis de suturo, sicut in illis de praesenti, &' de praetento. In praesentibus quidem ,& de praeteri to est veritas determinata, ita quod alterum extremum est positum, re ut intelli itur positum, non est in potesta. re Causae, ut ponatur. Talis autem non est determinatio ex parte suturi,quia licet alicui intellectui sit una pars ve in determinate, & etiam v na pars sit vera in se determinate, etiamsi nullus intellectus apprehenderet I non tamen ita quin sit in potestate causae in illo instanti ponere opinposi tum: haec Scotus. I. conc. certitudo , & insallibilitas Diuinae praescientiae non tollit rerum contingentiam: haec est communis inter Theologos,&Sanctos Patres. Prob. I. Diuina Scientia non esticit, sed supponit obiectum: ergo non tollit sed supponit rerum contingentiam: Ant. patet ex auctarit tibus SS. Patrum ,& ratione suadetur. Scientia, quae est causa operis est illa, quae voluntatem, & potentiam artificis ex cognitione operantis in suo opere essiciendo dirri git. Contra, quae non dirrigi t artificem ad opus emciendum; immo opus fieret,quam vis illa non esset I non e ca se operis, sed opus supponit ; at sic est quatenus Diuina Praescientia esto tempore praecedat res existentes,attamen non antecedit, sed supponit illorum futuritionem ines.sentia Diuina rapresentatam, & a Diuina voluntate decretam , ergo illa non edicit futuritionem rei contingentis , sed supponit, ergo &c. Prob. 2. Rerum contingentia stat cum determinatione illatum ad alteram partem contradictionis a Diuina voluntate lacta,ergo multo magis consistit cum infallibilitate Scientiae D. Antecedens patet, Primo quia futurum

Contingens eueniet per causas Contingentes, di nonia Cessario operantes: ergo non obstante determinatione Diauinae voluntatis erit non minus contingens. Deinde causa non tollit ab aliquo id, quod ipsi competit ex sua ratione formali, nisi conferat illi aliquod oppositum: sed Diuina Voluntas determinans futurum contingens nihil ii trinsecum, quod opponatur eius contingentiet, ponit ire causa ; ergo talis determinatio non tollit contingentiamrcrum. Adde, quod iacta determinatione Diuinae volui

talis circa aliquod futurum, illud eueniret insaIlibiliter ,

SEARCH

MENU NAVIGATION